장음표시 사용
361쪽
tione anatomica cap. 9. ita scribit. Insuper examina, quomodo a dextro sinu uena quaedam ad spinam portendat, quintam dorsi uertebram conficendens praeterea quod eadem uena,ad hunc perpetuo locum , in omnibus animantibus porrigatur; in quorum consectionibus te exerceri consiuiuimus. Non tamen in omnibus a dextra cordis auricula sed in quibusdam quum uena caua hanc permeans , ad iugulum deducitur. His animantibus,d simiae adnumerantur. At quis obsecro; salium docuit accipere dextrum sinum, a quo Galenus uenam coronariam vi arigam oriri scribis pro dextro cordis uentriculo ξ decepit Cane effienis illum reprehendendi libido quando, non modo in tertio libro, cap. 7. hanc homini iniustissimam calumniam temere obiecit; sed iterum in sexto,cap. Is & quidem non sine maxima animi oblectatione sic scobens Porro quum haec adamussim inquires, Galeni placito in septimo de administrandis consiectionibus libro, neutiquam acquiescendum uenit quo coronales uenas ex cordis dcxtro sinu pronasci docuit . illae enim eYtra sinum caua enascuntur supra trium uens causorifici membranularum principium; adeo ut coronales uenas adiens sanguis, a caua assumatur, priusquam haec in cordis sinum sanguinem depromat Veselius qui praeterquam quod ignorat cum c teris anatomicis ci addictis, oscillum uente coronariae elegantissima membrana, quae dimidiata lunae pectem, habet , robustiori altera earum, quae orificio cauae in corde praefectae sunt ceu operculo obtegi:
ceu ualuula claudi nescit etiam non semel a Galenodietiim esse, praesiertim septimo de administratione anatomici, cap. IS.& sexto de usu partium , cap. 14.&I7auriculas cordis extra uentriculos eius consistere; &Oo in corde
362쪽
in corde non nisi quatuor orificia vasorum esse quaerenda ac tertium in dextro uentriculo non reperiri; quod uena sine pari,& coronaria, principium eXortu habeat extra membranas uasis praefectas corque ipsum a caua
nutriri, priusquam illa ad ipsum immigret; iri u
quam deYtro ipsius uentriculo inseratur ac denique aures cordis sinum ante ipsumessicere. ut sieptimo de administratione anatomica, cap. 9 aperte scribit de quo itidem in paulo ante adductis uerbis locutus est: sinum uocans id spacium, quod est ante cor, factum ab inferiori pariete uenae cauae, a dextra cordis auricula. Praeterea, ut modo taceam, hunc sinum ante cor maximam habere latitudinem, perinde atque eius basim, quatuor uertebrarum pacto comprehendi,& hanc ob causiura non posse locum originis uenae sine pari exacte definiri Galenus minime assirmat, hanc uenam si saeaut hominis ab eo ortum ducere; sed in plerisque , non in omnibus, a deae tricordis auricula oriri quae quidem Uerba, nequeo satis admirari, cur Galeni aduersarij de homine intelligenda putent tum quia ille nullam prorsus hoc loco eius mentionem facit;tum etiam quia j de ipsis,pe nobis obij ciuiu, libros de administratione anatomica,ad simiam, no ad hominem peitinere quam tamen Galenus eodem loco in ortu uenae sine pari, a quibusdam alijs animantibus discrepare asserit miran dum est etiam quamobrem perpetuo illum reprehen dant; quod putauerit hominem simiae esse prorsus similem. tamen in hac oratione, ubi hominis non mcminit huelint scribere, hunc ab ea in ortu uenae sine pari discrepare quum indistinete de cunctis his animalibus loquatur, in quorum sectionibus nos exerceri admO net sexto enim de administratione anatomica, cap-ῖ
363쪽
sic scribit primum locum obtinent simiae secundum his similia tertium ursius quartum serratis dentibus praedita,&siues: quintum solipeda sextum ruminanti . ex quibus ignorant Galeni calumniatorescin quo uenam sine pari oriri e regione mediibasis cordis: in urso uero, ut bis obseruaui, e regione coniunctionis elatioris, uenae caua cum dextra auricula cordis: in suibus ciruminantibus, cuiusnodi sunt caprae, oues,&boues, in quibus haec uena una non est, sed gemina quae ad sinistrum uertebrarum latus proficiscitur, ab infe naparte huius sinus, una cum coronaria, ut infra planitis explicabimus. quae quidem cuneta, quum pateat ab instauratoribus hisce anatomie ignorari;mirum quoque non est, si Galeni sententiam non assequuntur augent uero errorem, ueritati magis, quam illi aduersantes,dum perinde quasi dissectionibus memoratorum animalium operam sedulo nauauerint lasserere non erubesicunt; quantum ad uenam sine pari attinet, inter hominem&huiusmodi animalia nihil interesse Verum, ut demus, ea oratione, inter praedicta animalia, hominem quoque a Galeno comprehendi i liquido apparet, si quae scribit recte considerentur; nihil referre eius iudicio, utrum uenam sine paria sinu cordis oriri, an a dextra ipsius auricula asseramus nec posse, quo loco eiusmodi uena certum originis terminum habeat, finiri. Quare ad alia, quae obi; ciuntur, secundum o
dinem huius disputationis descendamus.
enus etiam scribit, uenamsime pari, in quibusdam animalibus si ricor, a caua depromitin homine autem ex Oo 4 ea cauae
364쪽
ea caua sed eandem emergere docet; qua haec dextram cordis a. rem contingit. Vesalius.
Antigramma XIPossunt non inficior) qui Galeno contradicunt; lo
cum ex secundo de ratione uidius morborum acutorum , cona. ΙO adducere, ut Ostendant, quod ex paulo ante memorata oratione septimide administratione anatomica, cap. 9. licere nequeunt inter illa animalia, quorum uena aZyga a sinu cordis Oritur, tu minena comprehendi: existimare eum in ortu ciusdem a si mi discrepare quandoquidem ibi sic scribit, Pars autem haec
ab una, quae coniugio caret, nutritur uenaci quae in quibusdam animalibus supra cor ad nascitur. ha caeteris uero,ut in hominibus, ex ea emergit parte , qua iam Ordis aurem uena caua tangit hinc enim emergens, humilius depressiusque per cor defertur, ac in spinam contorquetur. Quam sententiam, altero tantum uerbo immutato repetit, decimo seXto de usu partium, cap. Iq. Vbi primum inquit diaphragma superauit caua uena, sursum tendens, ad diaphragina magnas propagines mittit ubi uero cor iam attingit ibi eam, quae Octo co 'stas utrinque alit; emittit quod etiam, paulo tamen obscurius, confirmare uidetur sexto eiusdem libri,cap. Iq.quando, uenam sine pari,& coronariam non haber orificium in corde, Cedisse extra membranas asserit. Habent sane haec loca non mediocrem 1 ficultatem: sed confido me aliqua pro ueritate, & Galeno allaturu,
quae sperare possin ab anatomiae studiosis probatum iri. Quod i id non assequar ostendam certe , etiam ii per
365쪽
mittatur aduersiarijs , ut in deteriorem sensem eius uerba interpretentur perrorem tamen ita leuem esse, ut uenia' excusatione uix indigeat. Ergo uena caua, ubi auriculae dextrae coniungitur; nimirum regione octauae thoracis uertebrae; uel eius spacij, quod est inter septimam octauam antequam in sinistro latere , anterioriq ipsius parte latissime sicindatur; depositaq; eius lateris substantia ac rotunditate, in dextram cordis aurem degeneret, atque spaciosium sinum ante cor es rineti denique amissa penae uenae specie, in cordis uentriculum, non admodum alte penetrans, infigatur; membrana quadam, artificij admirationis plena, ceu operculo plerunque obducitur quam hactenus nullus anatomicorum no ignorauit, tametsi aliqui ex illis, quibus studium est aliorum inuenta pro suis edere, hac re a proprijs exploratoribus, quos etiam stipendio conducunt: minus bene percepta, non cauae uenae, sed alterius sine pari orificio membranulas , ceu ianitrices eidem p r sectas, cum magno omnium risu attribuerint. Hanc ego membranam , ut possi quis eius usium diligenter inuestigare simul li, naturae solertiam unam is laudibus extollere; breuibus de cribere non grauabor Adlinet lane interiori anteriorique uenae cauae parieti sternum resipicienti ab eaque sede principium sumere uidetur: ubi autem ad medium fere ambitus foraminis peruenit; in multiplices fibras, easque satis crassas desinit,
quae, ceu reticulum, uario modo complicatae,&intextae, reliquum semicirculum compleni, o toti foraminis capedini solute ac sine coniunctione obducuntur: ita ut possint ab irruente materia hinc inde impelli, atque repelli. aliquando tamen haec membrana eiusmodi contextu fibrarum destituitur,vi pariter atque illa ,
366쪽
quam orificio uenae coroliniae praefici dixi quasi cornuta una speciem refert taliquando adeo parua angusta est, ut nisi diligenter animum quis aduertat Aua. si nulla sit, praetereatur. Ab hac membrana sinus ante cor positus est cuius eminentior ora , finis est coniun.ctionis dextra auriculae, regione pach, quod est inter
quartam & quintam thoracis uertebram quo loco uena caua rursus suam cretem speciem furnit. De hoc uenae cauae gemino trunco, Galenus pluribus in locis uerba facit sexto enim de si partium, cap. q.ait,Hinc
uero, hoc est, a septo transiuerso, altera quidem pars ipsius cauae in cor infigitur altera uero, eademque maior rectius tamen in quibusdam eXemplaribus minor legitur iecta sursum ad iugulum fertur quadantenus a cordis apophysibus deducta deinceps autem thymo,
quem uocant, inuecta. Et in eodem libro, cap. 7. rursus ait, Quamobrem, quae uena in cor infigitur, maior est, quam quae ab eodem eXOritur. Decimosexto pariter eiusdem libri, cap. o. inquit. Vas uero, quod a dextra cordis auricula fertur sursum uenaeque cauae est continuum, ob eamque causam medicorum
plerique ipsum cauam uenam appellant prope pectorale os est. Quum igitur supra, infraque uena caua
auricu dextrae cordis adnectatur rationi consentaneum esse uidetur, ut Galeni sententiam de ortu uena sine pari, ad eam uenae cauae cum aure cordis coniunctionem reseramus; quae ad superiorem cauae truncum
pertinet; quaeve e regione pacisinter quartanain quintam thoracis uertebram fit quia praeterquam quod pisthoc aperte innuit quando inquit, in quibuldam animantibus uena sine pari supra cor ad nascitur; in caeteri S ue' IQ, ut in hominibus, ex ea emergit parte, qua iam cor' dis aurem
367쪽
dis aurem uena caua tangit supra quoque ostendimus; Galenum semper asserere, hanc uenam quintam th racis uertebram , non aliter quam arteriam magnam conscendere: per basim cordis contorqueri, denique iuXta magnam arteriam , ceu minor& ipsia esset a teria, deorsum per pinam procedere aperte enim i
statur in commentario super Timeum textu. S. Vel. 7. quatuor primas thoraci Suertebras, nec arteriam, nec
uenam sibi incumbentem habere super iteras uero arteriam lenam sine pari exporrigi. Accedit, quod Galenus si eius uerba secundum proprium sensium interpretata uolumuso dicit uenam sine pari oriri est,secundum partem qua iam uena caua leuiter tangit cordis auriculam sieti , ut decimo sexto de usu par-llum, cap. q. scribit ΤQα δ; numίM , hoc est , ubi iam cor leuiter tangit quod ideo notare libuit , quia quum
idem non sit , uenam cauam leuiter tangere dextram cordis auriculam atque ei coniungi, adhaerescere, contigua enim se tangunt, non sunt continua suspicari possumus;ijs uerbis Galenum innuere eum locum, quo eminentior pars dextrae auricula cordis soluta, tangit uenam cauam, eidemque incumbit quod si haec nostra coniectura alicui minus probetur; & leuiter tano re, ad coniunctionem uenae cauae , cum deXtra cordis aure referri debere contendat; hoc ei libenter dab, mus: dummodo non neget; inferiorem uenae caus truncum, late ab auricula dextra comprehendi superiorem uero ad iugulum properantem,leuiter ab ea tangi,quia, ni fallor,supra medium cordis, obliqua linea sursum ducta,eius cum uens cauς coniunctio in acutum angulum finitur. Nec siletio praetereundum est, Galenum, in paulo ante
368쪽
io ante memorata oratione secundi de ratione uidius morborum acutorum, simpliciter non dicere,uenam sine pari oriri, qua caua auricu deXtrae coniungitur: quia in emendatissimis exemplaribus legimus. In quihusdam animantibus supia cor ad nascitum in quibus d in uero ἄ- - ἰ - ν, hoc est uelut aliquando in hominibus, secundum partem oritur qua iam leuiter attingit cordis auriculam caua uena Quam lectionem animaducitisse antiquum Galeni interpretem clare patet, quum sic scribat. Vena, cui non est particeps, ramificatur in quibusdam animalibus ex uena profunda, postquam appropinquat cordi; hamificatur in quibusdam eorum,&in quibusdam hominibus etiam ex uena, quae tangit uenam profundam transeuntem cor. At nihil profecto absurdi inde sequitur, quod Galenus
asserat, uenam sine pari ex coniunctione auri cute dextrae,& uena cauae interdum ortum ducere neque enim propterea negat , consuctum eius principium este paululum supra cor Non contemnenda est haec expolitio, quia Galenus in eodem. Io. com secundi de ratione uictus morborum acutorum de uenis tractans, profitetur
se describere summam eorum, quae fusius dixit in libris de administratione anatomica Minco, qui de diilectione uenarum inscribitur: in quibus certo scimus, hominiso simiae nullam, propter uenae sine pari , differentiam docuisse etenim si in libro de disiectione uenarum, cap. a. 9.paulo supra cor, uel paulo supra aurem cordis,in simijs oriri eam dixit: 'uum uena caua dextram cordis auriculam permeans, ad iugulum deducitur, in septimo de administratione anatomica, cap. 9uidetur etiam de homine tacite a firmasse quum in eo
dum libro de distastione uenarum, cap. 2.sine aliqua distinctione
369쪽
stinctione protulerit haec uerba quum e corde egressii est uena caua ad iugulum astendens, eam uenam primum profert; cuius primum mentionem fecimus. Et quoniam aduersiarij adeo sunt contentionis cupidi, ut nihil nobis pro Galeni dignitate tribuant:quamuis nec spernendo testimonio utamur; nec coniectura improbabili ducamur iccirco concedimus, ut eum ortum v
nae sine pari, quem Galenus in hominibus aliquando cerni dicit; mos etiam non semel in eo, & in simia obseruauimus id omnibus simpliciter intelligant: uerum considerent ipsi quanti momenti sit Galani lapsius quuenim uena sine pari e regione quartae thoracis uertebrae, aut certe non longe ab ea, plerunque originem ducat Psummitas cordis,d auriculae dextrae, unde Galenus uenam sine pari principium sumere diciti sit inter quartamo quintam,ut breuissima est haec sipacij discrepantia lita leuissimus eius authoris error censeri debet. Vincant igitur adhicrsarij; ac de re nullius momenti risere contemnenda triumphent pro qua tot praemia exposcunt i tanta se laude dignos praedicant.
Imibro autem de uenarum sectione, uenam mepari a dextra auris sede ad sinistra thoracis partes proficisci atque ad quintam thoracis uertebram perferri; in quibusdam animalibus attestatur: in simis autem paulo supra aurem in dextris partibus hanc poni docet quam sententiam in septimo de administrandis siectionibus complectitur; nisi quod in hoc libro, ad sinistras horacispartes illa proficisci dicerepraetermittit: quod male in lib. de dissectione uenarum adiecerat. Vesalius. P, Anteram-
370쪽
HAec res duplicem habet difficultatem Hippocrates enim uenam sine pari ad sinistras partes proficisci simpliciter scribit quod Galenus in quibusdam animalibus tantum obseruari docet. propterea huius uerba diligenter prius examinanda fiunt deinde quid sibi ille uoluerit, aperiendum. Non possum satis mirari, quid sibi Vesalius uoluerit; qui tam solute, tamque praecipiti iudicio,re minus inspecta, orationem Galeni plane ueritati repugnare dicat aut saltem graeca, di latina exemplaria deprauata occurrere quum praeter Gaetera dextras, hoc loco,pro sinistras legendum sit. Si enim multorum animalium, aut saltem eorum, in quorum consectionibus nos exerceri Galenus passim monet uenam sine pari es alius inspexisset in plerisque etiam eorum, a sinistro caude latere aut trunco,eandem originem ducere; ier sinistram thoracis cauitatem proficisci; obseruare potuisset nunc autem, quia hoc facere aut pinermisit aut oscitanterfecit auget ignorantiae crimen temeritas; quod,quae ipse nescit, itas esse inconsiderate pronunciet. Animalium, quibus in inistra thoracis parte, uena inferiora costarum spa cia alens, tributa est alia unam tantum habent; alia duas . nam echinus&mus; quorum uena caua ,su perato diaphragmate, incitias partes aequale scindituri dextraque earum cordi infigitur indeque ad iugulum sui lateris ascendit sinistra uero inter cor iugulum azygam uenam producit; quae arteriam magnam comitem sibi adiungens, iuxta linistrum uertebrarum latus