Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

PROFUNDA BRACHII

gnos ramos fere aequales diuiditur quorum alter una cum arteria, quam sociam itineris sibi adsciscit, secun dum extremam lineam, primum musculum cubiti fe-xioni praefectum, circumscribentem procedens,quum primum ipsum conscendit antequam in tendinem d generet bifidum ramum emittit deinceps uero paululum progressus, cum propagine, quae ab humeraria sit pracubiti articulum emanat circa eius flexum, inter duos radiimusculos,non multum alte coniungitur bifidus autem huiusice uens ramus arteriam mediam complectituta&ad exteriora erumpens, sub membraneo mulculorum uinculo, interlongum adiimusculum, allum, qui brachiale propter magnum digitum flectit ad extremam usque manum proficiscitur. Iam uero paulo ante memorata humeraria propago, qua cum priori axillaris ramo coit non desinit sed altius pen trans alteri eiusdem axillaris praecipuo ramo occurrit :qui simul cum arteria inter humeri os, obliquum, dij musculum incedens, postquam tendinem alterius, qui cubitum flectentium primus est; iuxta eius insertione conicendit; cum ea coniungitur ac subinde insipnis uena ab utraque harum productu, a musiculis diuitos manus flectentibus,d ulnae osse media comprehensia,

toto itinere arteriae adiacens, extremam adit manum.

Hac uera delique narratione uenarum brachi simiae ante oculos posita, age, quae a Galeno dictautur, expendi damus;&cum ijs, qua obijciuntur, conferamus itan: enim rectius quisque iudicabit, uter eorum bonam caus intueatur Cumaxillaris uena ramum alicuius in menti, non nisi parum ante cubiti articulum ad exteriora in simia mittat; nescio qua fronte es alius Galeno si

mul obhciat uenarum distributionem ab hac nobis de-ρ scripsisse

392쪽

scripsisse itidemque profundum axillaris truncu ignc,

rasses praesertim, quod hestertio de administratione anatomica, cap. s.& in libro de dii sectione uenarum, cap. 3.ipse scribat , eandem axillarem,priusquam cubiti fleaxum adeat, una cum arteria progredi; in ramos,propagari maximaque sui portione in profundum demeragi . Preterea nullus ramus in simia ab axillari procedit; qui ita in superficie extet, ut ad finguinem exhauriendum commode secari possit; quique cum altero hume

rariae commixtum, uenam communem sub cute constituat: ille enim, qui minus profundus incedit, contra quam Galenus scribit, in secundo de ratione ut his

morborum acutorum com Io.& in libro dedissectione uenarum, cap. 9. arteriam comitem adiunctam hahet. Ad haec,satis mirari non polliam unum e alium, qui non cernit,communis uens superficiariae descriptionem a Galeno traditam,simiae nullo prorsus modo competerer quandoquidem uena, quae ei respondere posset,circa cubiti flexum profunda est 4 toto incessu bifida manens, arteriam mediam comprehendit; madcXtremam usque manum progreditur. Addo . si contentiosus aliquis eiusnodi bifidam uenam communi assignare uelit non posse eum ostendere quod tamen Galenus asserit tertio de administratione anatomica, cap. 8.& secundo de ratione uictus morborum acutorum com . Io. profundam axillarem in cubiti articulo bifariam scissam, cum utraque arteria, quae kipsa bi' partito diuisa est iisque ad digitorum initia simul porrigi atque distribui. Ex quibus nemini non patere arbitror Galenum uenas cubiti a simia non descrps ille. tantumque abes se, ut externo axillaris ramo in uiuo homine line anatome sibi uis, profundum ignorauerit ut potius

393쪽

potius in illo, quam in hoc describendo leuiter lapsium fuisse iure suspicari possit nimirum axillaris diuisi nem, non longe a cubiti articulo fieri dixit. Verum quia haec ipsa coniectura in contrariam partem etiam duci potest; pro Galeni dignitate retinenda addere libet hanc eandem axillaris diuisionem in simia stupra

medium humeri interdum fieri nullumque eius ramum, sine arteria sub cute perreptare. Ceterum quoniam Velalius non modo falsia sua interpretatione, ne dicam calumnia, ueritati tenebras offundit: tanti nominis uirum, quanti posteritas omnis habitura neminem sit, impudentissime damnat uerum etiam nonnulla praetermittit, quae naturae solertiam summopere commendant; Iccirco ea nos, ut ipsi gratiam, iustam tamen roteramus , silentio praeterire nolumus . Nimis sine Olcitanter profundum axillaris uens ramum descripsit: 'ui circa medium humeri, atque etiam interdum parumrra, uel supra medium eiusdem, fere semper in duas propagines scinditur; quae arteriam hinc inde complo Xae, subcubiti articulum, non longe tamen abeo, inuicem semel. interdum etiam iterum , cum tertio quodam humeraria ramo, ab eo, qui sub cute communem uenam constituit enato, uniuntur paululumque progressae, rursus mare propagines dirimuntur inuarum una es alio incognita, bitariam scissa, altera pam te amplum ligamentum radio ut neque communem perreptat altera eodem ligamento perforato, in exteri iem ulna sedem distribuitur Aliae uero duae, non secus quam arteria diremptae , ad extremam usique manum una cum ea progrediuntur. Quae omnia quum a Vesalio melius quam a Galeno in tertio de administratione anatomica, cap. I.&.8 non explicentur; quid cauta sit

394쪽

gis Da VINA COMMVNI

cur eius assecla auribus potius , quam oculis de controuersijs anatomicis iudicium ferentes, Galeni orationem risu dignam es te putent, uidere non possum.

V Ena humeraria iuxta exterius hAmeri tuberculum, in tres diuiditur uenas. Prima quam frequentissime, ac potiss-mum in hominibusus esse reperies sub capitibus musculorum secundos, tertiosque digitorum articulos'ectentium, in aliquot ranios digesta cessat non autem , ut Galenus scribit, alicui axillaris vena ramo commiscetur ut enim axillaris uenae portionem, ubmusculis reconditam minus recte descripsisse obseruabis; ita etiam primae huius humerariae propaginis si quando haec unquam cernitur seriem non es assequutus. Gallus.

Antigramma II.

E alius non solum ueram axillaris uena distributionem Galenum ignorasse asserit uerum etiam errorem uel inde augeri putat quod confingat, in pro funda sede brach ij, eundem fieri uenarum congressum, quem in superficie prius commemorauerat ac uenam humerariam circa cubiti articulum ponit ius ramum immittere; qui cum alio ab axillari originem ducente, te nam similem illi constituat; quam sub cute ex duabus conflatam propaginibus communem nuncupamus inquare uerba discipulorum Vesiali refer, Galenus non minus risium , quam stomachum nobis moucre siniet: sic enim bonum uirum , S de re medica optime memum ludunt. sed ad rem. In epistola de chyna illud

395쪽

PROFUNDA BRACHII sus

summopere irridetur; quod in tertio de administratione anatomica, cap. 7. Galenus scribit. Superficiarias uenas ubi substuleris musculosque quemadmodum didicisti dissecueris mox tibi profundiores, perinde ac superficiari e mutuo coeuntes apparebunt insuper postquam coierint, iterum in ramos binos dirimuntur; per cubitum ad carpum recta tendunt aequali inuicem pacto distantes: demissior quidem alter per os cubiti, elatior per radium una cum arterijs per musculos propagatur. Haec Galenus qui in libro de dissectione

uenarum, cap.9.eandem sententiam confirmat his uerbis. Nihilo hac minus notabili alia magnitudine,quam humerariam diximus appellari, sine arteria est unaq;

omnes quoquot ab ea propagantur rami, praeter quam unicus tantum, quem in eo loco, quo brachium cum cubito committitur ortum habere,vi ad interiora profundius recedere,occultarique memoratum est quemadmodum etiam uena illa interior , quae ab axillati fertur. Et in eodem libro, cap. sic scribit. Quae autem profundius per uniuersium cubitum, manumque CXtremam immerguntur; duabus magnis oriuntur , ad hunc

sane modum. qua parte ab utraque magna propagari quasdam ostendimus, quae ad flexum brachi tenderent; duo rami ab utraque singuli in profundum procurrunt ibique similiter mutuo complexu coniunguntur ex quibus rursus alia duae uenae nunt insigni amplitudine . Denique in tertio de administratione anatomica,cap. 8.apertius rem explicans scribit. Venaaxillaris in brachij extremo in duas distissa est propagines, quarum altera ad cutem usque effertur, ut antea declaratum est quantum uero ipsius per profundiora ad flexum cum arteria ducitur, id tertiam humerariae partem

396쪽

3ro DE VENA COMMVNI

assumens, deinde bifariam scissum, cum utraque parte arteria qua &ipsa bipartito diuisa est simul tum porrigitur,4 distribuitur in omnes musculos, usque ad digitorum initia diuisum. Hactenu Galenu S. quem potius laudare suspicere, quam spernere irridere debemus siquidem sicut ipse in harum uenarum descriptione , summa breuitate rem omnem, aut sine ullo errore, aut saltem cum leuissimo, complexus est, ita Ve- salius in sua admodum molestavi contentiosa narratione grauiter errauit. Obijcit,Galenum limiarum uenas descripsiste id ego non eo inficias, si in ea superficiarias cubiti uenas, sicut ab illo describuntur; unquam ostendet; praesertim uero X illaris eaeternae ramum arteria destitui. Urgeat fortasse,humerariae ramum communem uenam constituentem, falsio asseri arteriam comitem habere; ego contra, hoc, quod falsum primo aspectu uidetur non uulgari sensu intelligendum esse replico, quia nec in homine, nec in simia arteria cum eo commeat inisi post congressum cum alio, qui ab axillari sursum latus illi permiscetur quid uerbis opus est hunc altum humeraria Maxillaris congrellum, quem ipse ceu comentum spernit in homine , pariter atque in limia cane, etiam a perfunctoria sectionem obeuntibus acillime reperiri ostendam; li prius tamen, quae

ipse in Galeni columeliam petulanter scribit, i sellero.

Vimmo, Galem orationem exacte discusser us etiamaa illarem illi notam, ueluti sub cute totam, supra cubiti articulumpositam recensistra qua dein propaginem illam enasci scripsis; qua cumbi erariae propagine in pro undo corret adeo ualuum

397쪽

PROFUNDA BRACHII. a I

ut quum haec uidere, ct in tanto doctissimorum hominum coetu, praesentibus corporibus, ct Galeni descriptionibus non incitanter propositis, demonsrare olitus sium profecto dignus fuissem, quem natura oculis privasset si non potius Galeno, quam si os tantia neutiquam accusandae reclamassem:meque rarum naturae industriam calumnians, manibus ocidis indignum ostendis fem Vestius.

Antigramma III.

V Eselius in quadam sua epistoli, qua nescio an be ne de chyna inscripta sies; quoniam unum titulus

pollicetur, Maliud epistola tractati ita Galenum insi istatur, ut nullum lapidem non moueat, quo eo damnato, omnes insuam adducat sententiam. quoniam topica argumenta ipsium deficiunt callidi oratoris a tem apprime callens, ut legentium animos, eorumque affectus non concitet modo puerum etiam una cum iudacio maxime perturbet , ad imprecationes coniugis; nesciens earum usium in anatome nullum esse ut quae,

non aliter quam mathematica disciplinae , sensibus nitantur. Ego uero eiusmodi imprecationibus posthabitis , si ijs , quae in frequenti humani cadaueris dissectione aperte cernuntur, fides habenda est de profundauenae humerariae cum axillari commixtione, secus quam Ves alius sentire cogor quum rem ita, ut scripsi .hab re certo iam . quod ubi alijs etiam planum fecero: tunc uero illumi quod tamen auertat Deus suo ipsius iudicio, oculis manibus que indignum esse probauero. Vt igitur hoc iudicium si uelit magis euitare, quam de se ipso iuste ferre possit ilium eraris uenae ramum,quictim penitiori axillari coit inter eum musculum, qui ab intes

398쪽

32 DE VENA COMMVNI

ab interno humeri tuberculo natus , radium in pronum circumuertit; inter alium, qui cubitum flectentium secundus ab eo numeratur accuratius , quam hactenus fecerit; inquirat in hac enim cubiti sede, illum humerariae uenae ramum sine dubio inueniet siquidem nunquam deest; etiam si admodum uaria sit superficiaria uenarum circa cubiti articulum distributio de quo tamen ramo nimis petulanter cum suis discipulis, Galenum paulo ante irriserat: qui etiam mortuus ab sese tantam iniuriam sua uera oratione propulsat Velatius contra uiuus,quo suus eum furor rapiat, non uidet &quam facile Deum, ad sumendum de se supplicium invitet,non percipit. Di id constientiae actus angore faciendum aliquando putabis tam ne amens erit, ut ob insignem hanc iniuriam homini praestantissimo illatam is diuinum sibi numen, quod ne aduersari quidem imprecantur iratum esse permittas Multo certe prudentius rebus suis consuluerit; si se, ut sit, opinione deceptum, ita scripsisse confessus fuerit quam in sententia falsa permaneat; quae nomini suo sit in perpetuum nocitura. Vereor autem ne tacita potius cogitatione eum admisssi erroris poeniteat; quam ullo unquam tempore de crimine confiteatur.

Syngramma IIII.

Η, i prop*gines , axillaris adhuc in alto latita, s edit ipse

que in duos truncos discinditur quos sane accuratfim examinatos uelim, non tantum Galeni nomine, quem haec a xilla

ris diuisio latuit sed eorum quoque, quis operaeprecium aliq*ρ in anatome arbitrantur praestitisse dum inimie semel atqης rerum aggress , simul cum axillari uena humerariam porrigi, st

399쪽

PROFUNDA BRACHII. et

anmaduertisse scribunt oscitanter bumerariam quae etiam uetante-tionem notissima esse debuit,unacnm carnea membrana a bractio auferentes O postmodum alteram axillaris uenae partem quam modo persequar iumeraria loco describentes Vesalius

Antigramma IIII.

Escit hic uir sine aliorum iniuria quicquam scri

bere ideoque non solum de profundo uenae humeraria cum axillari congressu Galenum notat; sed caeteros etiam anatomicos, inani quadam uspitione ductus insimulat: arbitratus fortasse, quae ipse non uidit, immo, ut rectius loquar; quae negligenter praeterijt, nusquam reperiri. Vena humeraria ita mihi exilis quandoque occurrit; ut nisi animum una cum oculis diligenter aduertissem me prorsus effugisset. Hanc eandem uenam omnino deesse interdum obseruaui sed ab externa axillari, ante medium longitudinis humeri, tenuem surculum erumpere; qui flexo itinere ad consuetum locum perductus, humerariae uices gereret; circa cubiti articulum, ramo uno cum axillari externa, altero autem cum interna de more coniungeretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION