장음표시 사용
2쪽
DISSERTATIONES IV. AGON ISTICAE
OLYMPIORUM . PYTHIORVM . NEMEORUM ATQUE ISTHMIORUM
TEMPUS IN QVIRITUR AC DEMONSTRATU AECEDIT
FLORENTIAE . ANNO . CID. ID. CC. XLVII.
4쪽
EMINENTISSIMO ET REUERENDISSIMO PRINCIPI
S. R. E. PRESBYTERO CARDINA LIAPOSTOLICAE SEDIS BIBLIOTHECARIO
EPISCOPO BRIXIENS IED VARDUS COR SINUS.
Ptime, atque eleganter a Pimdaro dictum accepimuS:
illustres nimirum aditus, primamque operis in
5쪽
cepturi frontem, splendidam & ornatam esse
oportere; ut exinde facile in ceteras partes Omnes ornamentum, ac splendor uberrime diffundatur. Aureum hoc praestantissimi, diviniaque Poetae praeceptum oculis mihi iam pridem, atque animo, QV1R1NE CARDINALIs A PLIssIME , obversabatur , ubi de AGONI saeicis hisce DissERΤATIONIBvs edendiS cogitavi, quibus coleberrimos quatuor Graeciae Ludos ita illustrandos susceperam, ut Verum tempUS , quo ipssirum quilibet instaurari consueverat, quantum fieri fortasse poterat, accuratissime ostenderetur. Optime nimirum noveram eXimiam hanc quidem, atque pulcherrimam essedisserendi materiem, sive Ludorum gloriam, sive clarissimos, atque' immortales Viros illos consideres, qui in hoc ipso argumenti genere mihi praeluxerant; sed altera tamen eX parte vereri profecto poteram, ne quidquid ipse coniicere, vel meditari potuissem, longe instra ipsius dignitatem iaceret; adeoque haec Sparta,
quae ornanda mihi, novoque propemodum cultu decoranda contigerat, Eruditorum oculis
impolita, atque indecora prodiret. Illud etiam accedcre videbatur, quod si doctorum homi
6쪽
num vestigiis hic ubique pressius insistere, ipsi
que facem praeserentibus, de vero Ludorum tempore disserere licuisset, alacrius id certe, leviorique aut erroris , aut invidiae periculo praestare fortasse poteram. At ingenuus ipse veritatis amor me sensim abripuit, ut ab illorum hypothesi subinde deflecterem, atque praesertim in definiendo PYΤΗIADUM, NEΜEADvΜ,
ac IsTHMIADUM tempore sententiam illam amplecterer, atque Eruditorum hominum iudicio excutiendam proponerem, quae a recepta
iam, communique Scaligeri, Petavit, Dodvelli sententia plurimum dissideret. Id vero quam lubricum, atque difficile censeri, vel esse, comsueverit, Pindaro ipso iudice , ac praeceptore didiceram : 'in .. -
Itaque maXimo, Optimoque iure in votis habui , ut in ipsa operis huiusce fronte tuum , QUIRINΕ , nQmen affulgeret; adeoque Differt tiones istae, quae TIBI maXimo, atque immor
7쪽
tali tuo munere inscriptae serent, id splendoris,& gloriae, quod ex ingenii mei tenuitate
sperare certe vix poterant, ex auspicio , nomine, praesidioque tuo feliciter assequeren
tur. Quid enim illustrius mihi , vel studiis
hisce meis honorificentius esse unquam poterat, quam si ea TIBI consecrata, ac probata so-rent , qui in omni literarum genere quam
qui maXime commendatus, communeS Eruditorum omnium plausus, atque amorem I 1-
si mirifice conciliasti λ Vivunt adhuc Florentiae , atque Omnium Ora pervolitant, praeclara ingenii, eruditionis, scientiaeque tuae argumenta , quibus maxima de T E iam inde ab ineunte aetate sperare iussisti; neque interitum verebuntur egregiae significationes illae honoris , & observantiae, quibus Italiae, eXterarumque Gentium consensu, iudicioque gravissimo virtutis, ac doctrinae laudem adeptus es immortalem. Alte nimirum omnium animis insedit, atque in oculos ipsos incurrit incredibilis ardor ille, quo literarum studia , atque honestissimas facultates omnes ita complecteris, Ut maximus illis per TE, immensusque splendor accedat Certe ego veterem Corcyrensis in
8쪽
sulae gloriam Homero, ceterisque Scriptoribus celebratam, spirantem iterum , ac redivivam intueri videor, ubi ipsius primordia, ritus , instituta, mores, historiam, res a Phaeacibus praeclare gestas, Argonautarum itinera, aetatem, aliaque id genus plurima, quae doctissimos etiam Viros effugerant, ex ultima Antiquitatis memoria, ac penitioris Historiae monimentis a TE feliciter eruta , subtiliter definita, elegantissimeque descripta conspicio. Quid vero de plurimis Italicae, ac Brixiensis praesertim Literaturae monimentis hic dicam, quae sic a temporis iniuria , atque interitu vindicasti; ut simul etiam perspicuis, certisque characteribus demonstraveris literarum studia, quae misero quodam fato ubique Gentium languere, vel exstingui coeperant, ab Italis e
citata , pristinoque splendori, ac dignitati restitituta fuisse; ut ab Italis ipsis, qui primam hanc
verae sapientiae facem eXtulerunt, in eXteras deinde Gentes omnes longe lateque profi
Xerint 8 Quis immortalium Virorum Pauli ΙΙ.& Pauli III. Pontificum optimorum , Maximorumque, Francisci Barbari, Reginaldi Poli aeterna prorsus in rem Christianam, simul
9쪽
que in Literas merita, atque Historiam vel e tenebris eductam, Vel ab erroribus abstersam, Vel nova prorsus per I S, aureaque luce perfusam esse non videat Θ Quis sacra illa vel stae, religiosaeque Disciplinae monimenta venerari non debeat, quae tanto Ecclesiae , Ueraeque Religionis decore perpetuiS, accuratisque observationibus illustrata , publica luce , Latinaque etiam Vrbe donasti λ Quis cetera, ac praeclara illa sime, & innumera ingenii , doctrinaeque tuae argumenta non admiretur, quibus in dies, inter gravissimas rerum publicarum curas, in ipsis etiam itinerum disesicultatibus Rempublicam literariam ornare pergis; atque in iis purioris elegantiae vim, acre iudicium, uberem demum, beatamque omnigenae eruditionis copiam non suspiciat pItaque, cum ipse tanta Sapientiae gloria commenderis , atque in omni disciplinarum genere maxime eXcelleas, mirari certe non possu
mus, si literarum caussam, eisque deditos homines incredibili prorsus humanitate complecti , munificentia, atque amore fovere, iisque
Vere praesentissimum Sidus affulgere consue-Veris: ut, cum plurima humanitatis, ac bene
10쪽
scentiae huius tuae monimenta publicis etiam decretis aeternitati consecrata frequentissime occurrant; longe tamen plura , ac illustriora in Eruditorum hominum scriptis, Marmoribus certe, Vel aere perennioribuS, Obversentur; adeoque longe graviori, meliorique iu
re de TE usurpari nunc possit, quod Pindarus ipse de Therone iam dixerat 'Τ
Sed quorsum ista commemoro, QvIRim in DINALIS AMPLassaME, laudesque hic tuas nulli propemodum ignoratas, sed una potius constantique Eruditorum omnium Voce celebratas ingredior: cum iis praesertim pro rei dignitate efferendis imparem esse me sentiam pNon alio id certe consilio, quam ut omneS i telligant quam merito studiis hisce meis TE unum Auspicem, ac Patronum optaVerim,