장음표시 사용
31쪽
ni in Attico Parapegmate Iunari notarit Scaliger, s in primus
Scholiastae mensis cum Attico Metaghnione coniungebatut . Fieri tamen fortasse etiam potuit ut ab autumno , Aetolorum ιvel ab hyeme, Thebanorum instar, civilis anni initium Gens iula duxerit; quamvis alio prorsus in loco embolimum mensem insereret: quemadmodum fere Athenienses , quamvis Posideonem II. velut embolimum retinerent , civiles tamen annos post
Olympiadem LXXXVII. sive institutam Metonis Enneadecaet
ridem, ab Hecatombaeone mense auspicabantur. Embolimi t men mensis si tus ostendit quod civilis annus vel Scholiastae i- Psius aetate, vel antiquioribus saltem temporibus, ab Attico Metagitnione, siπe ab ortu Caniculae ducebatur. VII. Quis vero coniicere vel divinare nunc possit cui nam
Genti Pindaricus Scholiastes ille concedi debeat; quinam Populus Civiles annos ab ortu Caniculae, sive ab Attico Metagitnione mense exordiri consueverit; cui denique Urbi Parthenias, ac Λ Alonius mensis ille non alteri, quam Ρindarico Scholiastae, memoratus adscribi possit p Nihil hic certe in tanta rerum obscuritate, Veterumque Scriptorum silentio definiri posse conspicio . Si tamen aliquis in re dissicillima coniecturae locus hic esse potest. illud imprimis observari posse putaverim quod Caniculae exortus ab Aegyptiis accuratissime notari, vel explorari consueverat, ut exinde Aegyptii suos ωρους, sive civilis anni quadrantes, auspicarentur; unde Canicula, sive Σω is exoriens, erat ipsis cursus μlaris Docta. Sed, ut exteras Gentes illas, quibus Apollonius, Partheniusque mensis adscribi certe non poterit, praeter- eam , testatur Manilius primum Caniculae exortum a Cilicibus Observatum esse: . E . Hanc qui surgentem, primo cum redditur ortu, i . Montis ab excelse speculantur vertice Tauri, Eventus frugum varios, θ' tempora dicunt. 3 Ita propemodum Ceos accepimus, ut Tullii verbis utar, ortum C nimiae diligenter quotannis solere servare , conisuramque capere . ut scribit Ponticus Heraclides, an pestiens annus futurus sit. in Quid igitur prohibet quin Cilices, aut Cei non coniecturas solum , atque praesagia, sed vertentis etiam anni principium ab
32쪽
. O L Y M P t Ai ortu Caniculae duxerintῖ Cur Apollonius Partheniusque mensis. veluti Apollini , Palladique sacer, a Cilicibus, aut Ceis ipsis usurpatus existimari non poterit: cum praesertim Deos illos Ceieximio quodam cultu prosequerentur, Straboneque teste prope Corissiam, & Poeeessam Cei urbes Σπινθιου A Dλω- Sminthii MOLIinis, atque Poeeessae NεDHau νει Ned ae Palladis Templum foret λ ac Pindarus ipse dixerit
Et intonsum coma Phoebum Ialtando celebransu Ceo circum a cum maritimis
quod nimirum a Ceis. Deliorum instar, Apollo coleretur . . Cur denique Scholiastes illa vel ad Ciliciam, vel ad Ceon veluti pae. triam revocari fortasse non possit, ex qua Simonides , Bachylides, aliique plurimi Poeticae artis studio , sapientiaeque gloria celebrati prodiere, quemadmodum Cilicia Oppianum, atque Ar tinni ipsit Scholiastae Pindarico memoratum protulerat Sed haec omnia tamen coniiciendo solum, ac divinando sere nunc dixerim; cum indicia sitaula, vel characteres illi, quos protuli, non potius ad Cilices, aut Ceos , quam ad celebres alios Graeciae Populos, transferri facile possint, qui eodem civilis anni cardine, iisque mensibus usi fuerint, quos Pindaricus Scholiastes expressit. Illud etiam accedit quod clarissimum Italiae , Ρisanaeque Academiae nostrae decus Norisius xi) non alios a Cilicibus, quam ro-M cedonum, menses usurpatos esse putavit: ut proinde facile suspicari. quis possis Parmenium , atque Apollonium mensem Scholiasti Pindarico memoratum ad Cilicas ipsos referri non posse . Norisiva, ut civiles illos Cilicum menses ostenderet, Gruteri Marmor, Scaligero Petavioque qin laudatum exhibet.
rum . . . tu Confutata Honorii VIII re Cousiantini L mei se Pane-- ΙΣ. die. Itaque, concludit Norisius, anno Chr. 4o9. quo Honorius octavum Consulatum gestit, Adanenses , adeoque Cilices
33쪽
ia D I s s E Ret ATI I. omnes Panemo, aliisque Syro - Macedonum mensibus utebantur. Quamvis autem haec maximam veri speciem praeseserant, non inde tamen perspicue certoque inferri posse putaverim Cilicas Omnes Syro - Macedonum mensibus semper uti consuevisse. Fie- . ri nimirum fortasse poterat ut hi uerocomitae Addanorum, non secus ac alii Hierocomitae, qui Pergamenorum imperio suberant, Macedonum mensibus uterentur; alii vero Cilices diversos omnino menses adhiberent. Fierii quoque potuit ut Panemus ille, qui in Marmore memoratur, non Macedonum, sed Cilicum potius fuerit; quemadmodum prorsus Corinthii quoque Panemi n mine mensium unum vocabant, qui tamen a Macedonico Panemo
manifestissime distingui debet, ut inferius demonstrabitur; idque facile exemplis aliis ostendi posset, quae in Fastis Atticis in proferuntur . Denique fieri fortasse potuit ut Honorii Caesaris aetate , s quioribus nimirum temporibus, Cilices ipsi Syro - Macedonum
mensibuS uti coeperint; at antiquioribus tamen, Pindaricique Scholiastae aetate menses alios usurpaverint, quod in Cypro, aliisque in locis factum conspicimus . Itaque subtilioribus Viris aliis haec e Ploranda , vel dirimenda relinquo; idque unum veluti Certum, a
que perspicue a me demonstratum esse confido, quod menses illi , cuiuscumque demum Gentis ii fuerint, ad Elidenses certe, vel D hos cum Dodvello referri non possunt; ac Olympici proinde Ludi non ultimo, non embolimo sed primo potius Civilis Elidensis anni mense veteri, constantique ritu peragebantur , ut tamen ad
plenilunium potius, sive mensis ipsius medium , quam ad novilunium , sive initium spectaverint. VIII. Ita vero Olympicorum Ludorum celebritas in pleni- Iunium ipsum incidere consueverat, ut sextadecima mensis die
ab Hellanodicis, sive Ludorum Praesidibus de victoribus iudicium
fieret; ipsiisque corona, quae antiquitus quidem ex pomis, mOX Nero ex olea contexta fuerat In , concedetur, ut elegantissime Pindarus ipse testatur r
34쪽
I3.I o: aer E N P : i l a . . . . . plena Luna aineo curru vecta Vespere totum oculum iEustraverat, Et magnorum Certaminum sanctum rudicium ,
Et quinquennium simul consituerat. Ipsa tamen Ludorum celebritas undecima mensis die incipiebat. Etenim Pindarus ipse Olympica Festa a Din πενυμέρους vinque - dierum Certamina vocavit e ubi vetus, & optimus ille
tur', ab undecima mensis uisue ad sextamdecimam j itaque eum quinque dierum Mones absolvebantur, aras honorabant. Qua vero seriei vel ordine omnis Ludorum, sive Certaminum varietas quinque diebus illis absolveretur, definiri certe vix po erit , cum Ueteres hac in parte nihil expresserint; & maxima subinde varietas in Ludis ipsis invecta fuerit Id unum ex Pausania φλλ constitui poterit; quod ante LXVII. Olympiadem uno eodemque die equorum, simulque hominum Certamina peragebantur ; ut equisiis , tum quinquentis , denique, ingruente iam nocte, pancratio Certaretur. At memorata Olympiade est institutum, ut mactatis Deo victimis, quinquertii primum, & cursus, deinde vero equorum certamina committerentur. Ac Pen
sathlum quidem . sive suinquertium , quod XVIII. Olympiade
receptum fuit, quinque certamina complectebatur ; nimirum , ut celebri Simonidis, versiculo exprimitur Α' α, πόδωκείην , M ων. ἀκονΤα, παλην saltum, cursum, discum, iaculum, luctam, quorum Agonum quilibet a Pausania, Fabro in ,& Portem nitide, a curateque describitur. Ceteris tamen omnibus excellere videbatur δμιυς cursus ; qui omnium etiam primus in Olympicis Ludis istis obtinuit; ut proinde Coraebus, aliique Olympionicae, ul-que ad Olymp. XVIII. solo stadio, vel cursu cerraverint. At initio quidem ταλρδρόμοι stadii cursores integram stadii longitudinem , hoc est i a 3. passus, sive octavam Italici milliarii parrem
conficere tenebantur. Olympiade vero XIV. δίαυλορ seu duplis ii Radii cursu est institutus, quo διαυλοδρόμοι a Carceribus ad meistam, simulque a meta ad carceres continuato cursu, vel im
35쪽
petu ferebantur ; iisdemque pene temporibus Ghiχsi etiam, ac γολιχο'ψοι sunt adiecti, quum stadii meta longius removebatur , ut proinde vel ra. vel a s. stadia peragenda forent . Pancratium vero Olympiade XUIIL receptum luctam, simulque pugilatum ita complectebatur, ut in illa quidem Agonistae adversarium prosternere, in isto vero ictibus illum impetere niterentur; cum tamen alioquin luctatores sese ictibus impetere, sive pugiles in πυγμη, vel solitario pugilatu adversarium prosternere non solerent; utrumque vero Ρancratiastis latum concederetur. Quemadmodum vero virorum Pancratium Olympiade XXXIII. receptum fuit, , λ ita Olymp. CXLUa puerorum Pancratium usurpatum, simulque repente repudiatum fuit si . Ita quoque puerorum Quinquertium Olympiade XXXUlli. admissum . simulque tamen abolitum memoraturi ; quamvis Olymp. XXXVI . cu sus, & lume; ac Olymp. XLI. caestuum certamen pueris ipsis
.concessum . , posterisque etiam aetatibus conservatum fueris. Itaque duobus primis Olympiorum diebus non alia, quam Pemtathli, Ρancratiique, Certamina committi, vel Celebrari consum veranr : nisi fortasse potius utrumque ad unum eundemque diem cum Sophoclis Scholiasse referre libeat : δίσκον , ακοHai, δρόμον, ταυτα is μια τὶς ηγωνίθτο ημέροι. saltu , disco . iaci
is, cursu, dum tino eodemque die certavit; quamvis id omnino absurdum , nec ipsi quidem Herculi concessum dixerit Faber sβλ , ut variis illis Certaminibus una eademque die certare posset. IX. Cereris autem mox insequutis Olympicae celebritatis diebus, sed ordine tamen hactenus incomperto, Agones alii per agi, sive committi consueverant , quorum nomina, simulque originem brevissime ostendisse iuverit , quod illa saepissime in Graecis Scriptoribus occurrant, ac veluti perspicui , certique temporum characteres haberi subinde possint. Πύγμη Pugilatus, seu Caestuum ludicrum Olympiade XXIII. est institutum , quo non modo inter sese viri, sed pueri quoque post Olympiadem XXXXI. certabant. Zi . . O λιτῶν δρόμοe gravioris armaturae seditum cursus Olympiade LXV. receptus fuit. Keλητης πωλος vel destistorius pullus Olympiade CXXXI. assimise
36쪽
mitas fuit; cum una inde ab Gympiade XXXIII. 7τme καδμequus desultorius reeeptus esset, adeoque adultis equis cursus iu
- κου Iνii hόμος mutaris viniculi, veI raedae einsus, in quo mu- si iugales bini adhibebantur, Olympiade quidem LXX. institutus, sed LXXXIV. abrogatus fuit ἀΚαλπης ωμοι olympiade LXXI. receptus, atque LXXXIV. sublatus fuits in . Amaseus quidem, aliique plurimi Calpen ca penti genus fuisse putant, in quo equae dosiuariae duae iungerentur. Ar eruditis Uiris est observatum ita Calpe certatum
esse, ut eques equarum uni, celetis instar, insideret, aliam vero manu duceret, ac moderaretur, metaeque proximus ex equa
desiliens utriusque fraenum arripiens ita cursum absolverer . , aut biga, quae scilicet a binis integra aerate , vel adultis equis in stadio traheretur, olymp. XCIII. recepta fuit nam πωλ- Συνωρίδες, silve pullarum equorum bigae Olympiade solum CLX VIII. sunt institutae Κρια currus a binis, vel quatuor adultis equis trahebatur : de interdum simpliciter currus, interdum etiam qua driga nominatur et ut Theron Agrigentinus. ιHι eurru a Pindaro l vicisse dicitur ; cum tamen ex integro Odes contextu ipsum traisippo, sive quadriga certasse constet. Ceterum equorum adultorum currus, sive biga, sive quadriga illa fuerit, Olymp. XXV. at ἄρμα πωλων pullorum equorum currus Olympiade solum lC. admissus fuit. sy X. Quemadmodum vero obscurum hactenus, & incompertum esse diximus ordinem , quo in splendidissima Olympiorum
celebritate Ludi ,. veI Agones omnes superius enumerati solemni, constantique ritu conficerentur, ita quoque incognitam, Vel incertam esse conspicimus diem, qua Sacra quoque ad IoVis, Herculis, aliorumque Deorum, atque Heroum Aras maxima, atque ineredibili pompa celebrabantur; utrum nempe solemnis illa Sacrificiorum dies in Olympici Agonis initium , vel finem potius incideret. Etenim Pausanias quidem mactatis prius Deo Victimis Olympicos Ludos commissos fuisse dicit; idque non. Obscure Pindarus ipse tellatur. Scholiastes tamen asserit quod
37쪽
A'γωνος Deraclo prius plenilunu dies adveniebat: deinde uero sacrificia, ct cetera ad Agonem spectantia perficiebantur. At fieri fomlasse potuit ut Sacra quaedam Ludorum initio, alia in ipsorum exitu peragerentur: idque certe verissimilius haberi poterit splendidiora Sacra in ipso potius Ludorum initio celebrata fuisse: quemadmodum sane Pindarus ipse docet Thebis in Heracliis Festis prius Sacrificia peragi, mox λυτ ρω α ρι Mequenti die Cerramina committi consuevisse'. Eiusi nodi vero Sacra Olympiorum tempore celebrata non ab Elidensibus solum, sive Pisaeis, qui Ludis ipsis praesidebant, sed ab omnibus fere Graeciae Populis offerebantur , quae ΑγDMρM, sive Spectaculi Principes ad Olympicos, aliosque etiam Ludos eligere, atque ablegare consueverant, qui patriae Domine pompam ducere, Vota nuncum pare , denique Sacra splendidiori, quo poterat, cultu Peragere nitebantur. Facile id quidem plurimis Veterum testimoniis. ostendi posset; sed unicum Andocidis locum subiecisse nunc iuverit, ut is ab infigni mendo, vitiosaque Interpretum explicatione liberetur. Postquam accuratus, atque elegans Orator ille dixisset quod Alcibiades Diomedi cuidam Atheniensi, qui bigaicertaturus Olympiam concesserat, vim intulit, ipseque in Diomedis locum irrepsit, repente subditr rba δε μη μDον Διομε ν,
solum Diomedem, sed ipsam universam Urbem ossendisse Vende- 'net, utensilia a sacrorum Ludorum Praefectis petens, ut in t talis utensilium scripturus, prima die eis usurus , decepit, redd reque voluit; primus die in quenti vasis aureis lavandis manibus, O thuribulis Urbis uti volens. uuotquot autem peregrinorum v fra ese nociverunt, pompam omnem spectantes post pompam ALcibiadis ductam, vos i us utensilibus uos putarunt. Palmerius doctissimus, cum nullum hic uten tibus locum esse intelligeret , simulque graeca quaedam a latino Interprete orassa conspiceret,
38쪽
Fostum aliud excogitavit, quod solemnem Festi diem Athenis
proXime consequeretur ; adeoque dies Festo posterior, sive ut Gallice exponit ipse, se tendematu de La Fete vocaretUr. At eru- dito Viro depravatus Andocidis locus imposuit. Quolibet enim Pignore contenderim non ουσίαe utensilis, sed θυσίας sacrificii legendum esse: ut nimirum exprimatur Alcibiadem ab Atheniensium Architheoris aurea vata postulasse , perinde quasi ipsis τη προτέρα τῆς θυλας, die nimirum, quae solemnem sacrificiorum , Pompaeque diem praecederet, in instruenda mensa, vel ara privatim uti vellet ; cum tamen ipsis τν υ ραία sequenti, hoc eli ipsa sacrificiorum pompaequae die publice uti decrevisset; antequam solemnis Atheniensis Urbis pompa duceretur . Ceterum Achitheo ros ipsos ad Pythicos etiam Ludos Atheniensis Urbis nominu mitsos osse perspicuo Demosthenis testimonio facile ostendi potest , quod inferius asteretur ubi de Pythiis, ipsorum- , que tempore agendum erit. Nemeacis etiam Ludis Atheniensium Architheoros interfuissh, ibique patriae Civitatis nomine sacrifi- .cia of rre, solemnemque pompam ducere consuevisse ex alio Domosthenis loco, licet obscuriori, vel depravato, deprehendisse videor, quem facile tamen restitui, ac illustrari posse putaverim .Asserit Orator quod Midias, quamvis tibi infestus esset,
λεως θεωθαν non prohibuit quominus Architheorus in honorem Nemii Iovis commune pro Re pusilica spectaculum celebrarem. Nullus hiudubito quin haec ad Nemeacos Ludos, solemnemque pompam in iis Atheniensis Urbis nomine exhibitam referri debeant. It que non. Nεμίω Nemio, quae . nihili uox est, sed Nεμεούω rescribendum arbitror; ut quemadmodum Andocides se in Olympiis. ac Isthmiis .etiam Ludis Atheniensium Archillicorum fuisse gloriatur , ita. quoquet Demosthenes non Athenis , sed Argis , Nemeorum Architheorus haberi debeat. t i XI. Quandiu vero solemnis illa, magnifica, atque admirabilis Olympicorum Ludorum celebritas veteri constantique ritu peraeta ciuerir; quibusve temporibus pompa illa Olympio Iovi sacra, quam Pindarus πενταετηριν ἐοβάν uin qtiinquennale FGA j.appellar, atque a. Pindari. aetate ad sequiora usque tempora singulis quinquenniis instaurari consueverat, sublata sit, defi-
39쪽
niri vix potest. Pausanias certe Olympiadis CCXX XU. meminit . Africanus in contexenda Olympiadum, temporumque s
rie Olympiades ipsas ad sua usque tempora, hoc est Olymp. CGL. deduxit. Censorinus aureolum de die Miali Librum scribens Olympiadis CCLIV. proxime superioris meminit . , in Iuliani Caesaris aetate non Olympicos solum, sed & reliquos etiam Grae- Ciae Ludos adhuc πολυυυ celebratissimos fuisse in Episo Fro Argivis Caesar ipse demonstrat. Olympia demum Theodositi senioris aetate sublata, vel abolita fuisse scribit Theopha- nes; idque sextodecimo, ultimoque piissimi Caesaris illius anno
contigisse testatur Cedrenus, hoc est anno Chr. 39s. ut ipsorum
proinde series in Olympiade CCXCIII. desierit . Quod vero
Cedrenus ipse mox asserit tunc Olympiadum loco Inieliones distinguendis signandisque temporibus usurpari coepisse , facile r felli potest, cum Indictiones ipsae Theodosii Caesaris aetatem longe praecesserint; & Constantinianae saltem Indictionis exordium a doctissimis Viris Alexandrinum Chronicon , si1ve Fastos Siculos, sequutis ad 23. Septembris diem anni Chr. 3Ia hoc est anni i. Olymp. CCLXXul. referatur: quamvis Panvinius Nicaeni Concilii tempore & Olympiadas a Constantino Caesare a litas , & Indictiones iis substitutas elle putaveriti. Ita quoque mirifice deceptus est Scaliger, qui post abolitas Olympiadas Lustrum Iulianum OOmpiadis nomine appellari coepilse contendit, idque variis Scriptorum testimoniis, & exemplis etiam ex So erate , & Ausonio petitis ostendere conatur , λ. At insignem hune doctissimi Viri errorem accuratissime confutavit Petavius q)
simulque singula Scriptorum loca , quibus abusus est Scaliger; subtiliter explicavit. Qui plura hac in parte desideret, Petavit fontes adire poterit. Id unum observasse nunc iuverit quod ex Ovidii loco, quem Scaliger ipse laudaverat, nitide inferri potest Obmpiadis nomine Romanum Lustrum, non post abolitas olympiades, ut Scaliger existimavit, sed florentibus adhuc Olympiae Ludis, aliquando designari. Ait enim Poeta :In Scythia nobis quinquennis Olmpias acta es; Iam tempus Lustri transit in alterius.
40쪽
Postque meos mus Pisaea vinctas oliva i Ab serar decies praemia victor eques x in . Itaque ex testimoniis illis. quae Scaliger x λ ipse congessit , perspicuum fiet Oompiadis nomine Lusrum etiam aliquando vocatum esse ; sicuti vicissim Obmpiadis, aut quadriennii spatium
Luserum ab ovidio vocatur cum ait . . . . tu Luserum accedere debet, uuae consumatur partibus . tiva dies in quamvis Olympias quatuor solunt annos constantissi me complexa fuerit, Lustrum vero quinque Iulianis annis constaret, ut
proinde promiscua illa Olympiadis, ac Lusiri appellatio florentibus adhuc in Elide olympicis Ludis usurpata subinde fuerit .
quos Iuliani Caesaris temporibus viguisse, atque ipsa demum Theodotii aetate 1ublatos . atque abolitos esse iam diximus. Olympicos tamen Ludos Antiochiae celebratos longe post abolitos Elidensium Ludos exolevis te erudimur. Etenim in Historiarum Sylloge ex Alaletae Chronicis consarcinata legitur quod anno Vrbis Antiochiae XCII. permist Claudius Antiochenis emere ab Elidensibus ius Ludorum Obmpicorum Antiochiae celebram dorum mense inperberetaeo , quod nimirum civiles Antioch norum anni a calendis ipsis Hyperberetaei, sive octobris I liani, inciperent; tum subdit Malela Ludos ipsos ab Afranio.
qui Abiaretae dignitatem omnium primus Obtinuit, anno A rae Antiochenae CCLX. restauratos esse; tandemque a Iustino Caesare anno Antiocheno DLXVIII. Omnino abolitos, ac exciasos fuisse. Itaque , cum Antiochensis Aera inceperit autumno anno V. C. Uar. 7os. hoc est affecto iam anno 4. olymp.
CLXXXII. ut invicte demonstravit Norisius , Olympici L
di apud Antiochenos incepisse debent anno V. C. 797. 1iv Chr. 4s. ab Afranio sunt restituti anno V. C. 96s. Chr. 2I3. denique omnino sublati anno V. C. i 273. sive Chr. sa I. in quem
annus i Olympiadis Elidensis CCCXXIV. incidisset. Quandoquidem tamen eiusmodi Malelae Historia pluribus subinde erroribus inquinata, variisque fabulis rospersa conspicitur, nihil hici temere de Antiochenorum Olympiorum tempore definire nunc