Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

22쪽

. i.

I ' γαρυιν ω Certamina narrare ι, φιλον ἐτορ, Cusis, care anime mi:, . Mηκἐθ' αλίου σκοπει M amplius Sole contemplerisA'λλο νοΤερον Aliud χplendidius iE'νάμψα φαεινον δερον Interdiu lucens Urum E 'ρημαe δἰ αι θέρος ' Per destrium aetber; Mηνο'λυμπινο Α, a Nec Olympico Certamine. . . βερρο αυδῶσομεν . 'in Praestautius aliud dicemus. Ita Pindarus optime elegantissimeque maximam Olympicorum Ludorum gloriam, atque praestantiam expressit: Cumque Hieroἀnica&t, aut victores illos, quos in celeberrimis quatuor Graeciaci

Ludis , Obmpiis nimirum, 'thiis, Nemeis, atque I miis virtutis ardor, palmaque nobilis Terrarum dominos evexerat ad Deos, aureis carminibus celebrandos susciperet, non aliunde sibi, quam ab Olympicis, incipiendum esse putavit .i Atque ita propemodum mihi quoque de quatuor Ludis illis, simulque tempore, quo ipsorum quilibet veteri constantique ritu peragebatur, meliori quo poteriri ordine loquuturo, ab olympicis ipsis exordiri nunc libet; qui ceteros omnes splendore, atque . incredibili frequentia longissime superibant. Eicnim, ut praeclare a Pindaro ipso, Pausania, ceterisque dictum accepimus , Olympiorum celebritas non peculiare quoddam Elidentis Populi, sed commune potius, ac veluti patrium universae Graeciae Festum haberi consueverat; ut proinde Graecarum Civitatum singulae non modo spectatum

23쪽

suis veluti e sedibus exilirent; sed augendo quoque ipsorum splendori plurima certatim conferrent, ut opportune mox ostendetur. Maxima deinde Ludorum, sive certaminum varietas, qua

in Olympicis ipsis invecta fuit, augusta Iovis Olympii aedes ,

incredibilis Statuarum numerus, magnificus olympicae arenae, theatrique splendor, maximus Athletarum ardor, denique victorum gloria , quam Cicero splendidioribus Romanorum triumphis comparandam esse putaverat, intuentium oculos, animumque ita percellere consueverunt, ut nihil illustrius, splendidius nihil, nihil denique magnificentius non in Graecia solum . sed in universo quoque terrarum orbe spectari posse merito videretur. Sed haec, aliaque id genus plurima Olympiorum decora, quae facile ex Pindaro, Pausania, ceterisque Graeciae Scriptoribus afferri possent, hic nihil moror; non modo quod a Fabro, aliisque innumeris accuratissime exposita, ac illustrata iam fuerint; verum etiam quod ab operis, institutique mei ratione prorsus abhorreant. Id unum potius addidisse iuverit Olympicos Ludos ceteris Graeciae Festis hac etiam in parte maxime excellere, quod ex iis veluti fontibus perspicua, atque certissima temporum s ries uberrime deducatur; ipsorumque praesidio praeteritarum rerum historia, quae mirifice implexa foret, accuratissime digeri, disponique possit: ut nihil proinde instaurandae, illustrandaeque temporum doctrinae utilius excogitari, vel optari unquam potu rit, quam ut res aliqua praeclare gesta Olympicis annis, vel ti characteribus luminibusque , exornata reperiatur. II. Sed maxima haec tamen , atque admirabilis perspicuistas, simulque certa temporum series ex prima Olympiorum origine repeti, sive deduci non potest. Etenim quis omnium primus celeberrimos Ludos illos instituerit , quae vera ipsorum caussa , & origo censeri debeat, in tanta rerum obscuritate,

veterumque Scriptorum dissidio definiri certe vix poterit. Communis est tamen, longeque verisimilior opinio , quod Olympiaci Ludi ab Hercule primum peracti, vel celebrari fuerint anno P. I. 3so . postquam Augeam Elidis Regem superaverat. Ipsorum tamen celebritatem Troiani belli temporibus excidisse exinde quoque deduci poterit quod Homerus ipse, qui obse mores Agones alios accurate descripsit, nullam de Olympiis,

24쪽

ip rumque Victoribus mentionem iniecerit. Itaque Iphitus, quem Pausanias Lo , & Aristoteles Lycurgi temporibus vixisse m morant, Olympicos Ludos intermissos fere, atque obsoletos i stauravit; quamvis illi vel repente mox deseri, vel obscurius peragi post Iphitum consueverint , ut proinde OIympiades illae post Iphitum inceriis fortasse, variisque temporibus celebrarae , numeratae non fuerint. Hinc Olympias omnium prima. a qua veluti cardine ceterae mox insecutae numerari, vel Olympicorum annorum series supputari coeperunt, est illa, qua C raebus Eleus palmam retulit; illa nimirum, quae post x Iz. a nos, hoe est 18. Olympiadum spatium Olympiadem ab Iphito celebratam est insecuta , ut perspicuo Phlegontis intestimonio er

dimur. ν

III. Quamvis autem in definiendo huius Olympiadis sim

doetissimi quoque Viri aberraverint; nihil tamen certum adeo, atque exploratum esse unquam poterit, quam primam Olympi dem illam, qua Coraebus palmam retulit, anno Ρ. l. 3938. Cel hratam esse; ut proinde vulgaris Christi nativitas in annum .

olymp. CXCIV. hoc est medium fere olympicum annum 776. inciderit. Etenim primus olympicus annus a Solstitio aestivo incepit anno P. L 3938. adeoque annus iste, quo scribimus . atque a vulgari Christi nativitate i746. censetur, esse debetasaa. Olympicus, hoc est a. Olymp. DCXXXL a proxime A. periori Solstitio aestivo inchoatus . Ac Olympicos certe Ludos aestate, vel circa Solstitium aestivum veteri constantique lege peragi consuevisse pluribus , certisque Veterum testimoniis , &exemplis extam erudimur, quae Scaliger', Petavius in , Dodvellus ιλὶ accuratissime. collegere; idque temporibus etiam illis obtinuisse, quibus Romani, solaresque menses a Graecis usurpati iam fuerant, Scaliger, & Dodvellus ostendit, qui Olympicos dos Statii aetate peractos 'in in medium Iulii mensis incidisse perspicuis oppido cerrisque characteribus, demonstravit. Ant quam tamen recentior illa solaris anni forma a Romanis in Graeciam invecta foret, Olympici Ludi non alia, quam Lunae, periodo definiti consueverant; ut quemadmodum nempe civilis ac popularis annus eiusque menses lunares erant , ita quoque

25쪽

.rum secundum annos , i mundum menses s semisum dies peragi debebant, ex ipsa Lunae periodo deducebantur. Olympicosa tem Ludos plenilunii tempore celebratos esse perspicuo Pindari testimonio Lyin probavit Scaliger; idque facile variis Olympiadum exemplis ostendi posset, quibus aperte colligitur plenilunium LPsumoaliquando ex phasibus, aliquando vero ex Civilium mensium cardine, vel Cyclorum periodo definitum esse, , λ ut inferius etiam demonstrabitur. Itaque id unum clarissimis Viris illis explorandum supererat quonam Cycloi sive Periodo in Olympicis Ludis .rite legitimeque indicendas Elidenses uti consueverint, adeoque quo civilis Elidentis anni mense Olympia redire, vel instaurari consueverint. .

IV. Magnus, atque: immortalis Scaliger , qui omnium .primus veram Chronologiae illustrandae facem extulit , id ex pulcherrimo Pindarici Scholiastae loco se deprehendisse putavit; qui ad Olympiacam IlI. adnotaverat γίνετα δεο Α γων ποτὲ Μν

. quandoque quidem post elapssis quadraginta vem menses; quam doque vero post quinquaginta: unde interdum quidem Apollamis

mense, interdum vero Parthenio celebratur. Hinc olympicam quandam Tetraeteridem Scaliger subtiliter.excooravit, in qua Ludorum celebritas, si ad civiles, ac populares.annos, quos Sc - . Iiger ipse solares esse iam dixerat, referatur, in unum semper eundemque prorsus Elidensium mensem incideret ; sin vero ad arcanum alium, vel ut appellat ipse , πρυτανεIαe Potaniae annum revocetur, quem lunarem esse contendit , i modo in unum, modo in mensem alium incurrat: ibique Scholiastem de Potaviae, sive obscuriori mensium genere loquutum, ac intpIligendum esse arbitratur . Peravius, qui Scaligeri hypothesim desolarium, lunariumque mensitum discrimine erudite, simulque tamen acerbius exagitavit, Olympicos Ludos primo Elidensis, aut Olympicae, simulque Atticae Periodi mense celebratos esse putavit ; cumque Scaliger mensis illius initium semper post aestia

26쪽

vum Solstitium incidisse velit, Petavius longe verisimilius existimat s neomeniam illam aliquando ante Solstitium contigisse ;ut nimirum Olympica neomenia censeretur illa, quae Solstitii cardini proximior esset , sive Solstitium ipsum praecederer, sive alia quando proxime consequeretur. Denique Dodvellus ipse, qui in contexendis explicandisque civilibus Elidensium Cyclis ceteros omnes industria superavit , quamvis lollovium ac Parthenium mensem ad Delios fortasse revocari posse coniecerit, qui Apollinem, ac Dianam in Delo natos hisce mensium nominibus honorare, vel designare voluerint ' in, Scaligeri tamen hypothesim libentius amplectitur, qui menses illos ab Elidensibus usurpatos esse putavit. Ea vero de caussa Ludos Olympicos aliquando quidem Parthenio; aliquando vero Apollonio mense celebratos esse contendit quod Elidenses ipsi ante receptam Metonis Enneadecaeteridem civiles afflunares annos in Octaeteride quadam disponerent, quas

tres:embolimos pioinde menses admitteret; adeoque reniim, tum, & octa m annum embolimaeos complecteretur I in . Itaque,

cum primus Oetaeteridis huius annus , ex Dodvelli hypothesi, in olympicum annum inciderit, in prima Tetraeteride embolimus unus haberi poterat; adeoque Olympici Ludi peracto 49. mensium spatio redire, vel instaurari debebant. At Tetraeteris illa , vel altera octaeteridis pars , quae proxime consequebatur, duos embolimos habere debuit; adeoque Ludi nonnisi post so. mensium tempus instaurari peragique poterant. Quandoquidem vero Scho- liastes asserit quod ubi peractis 49. mensibus Olympici Ludi redibant, Apollonio mense committebantur: ubi vero post so. men ses instaurabantur, in Partbenium incidebant, in civilibus Elidensium annis duodecimum postremumque mensem Apollonii nomine designatum esse putavit Dodvellus, Parthenii vero nomine mensem embolimum indicari. Quamvis enim apud Athe nienses embolimus mensis non alio , quam Posideonis II. nomine vocaretur; atque Agrigentini embolimum mensem illum, qui Carnio coniungebatur, Carnium II. sive διιι α Καρνειν bimestrem Carnium appellare consueverint L fieri tamen Profecto poterat ut Elidenses embolimum additumque mensem non Apollonii II.

sed Parthenii potius nomine designaverint; quemadmodum fere Romanis mensis embolimus non Februarius II. sed Merhedonius

27쪽

traeteride , embolimus mensis ille, qui unicus in ipsa fuerat, in , tertiam ipsius annum incideret, ultimus Tetraeteridis, vel tarm-Pladis annus Communi solum, adeoque Apollonio, mense desin bat; in altera vero Octaeteridis parte, quae quintum M octavum

annum embolimos , adeoque so. menses, habere debuit, postr mus annus in embolimo . vel Parthenio mense exibat ; ut

Olympici proinde Ludi, experspicua octaeteridis huius periodo

vel Cycli lege, alterne Apollonio , Parthenioque mense celebra ri debuerint. Recepta vero Metonis Εnneadecaeteride, quod suis certe temporibus iam factum esse Scholiastes ipse significat, non asterne quidem, sed ποτε aliquando solum post 49. ποτὶ aliquando Vero post so. menses olympia redire debebant: iuxta varios embolimi mensis situs, quos ex Petavit, Dodvellique hypothesi opportunius alibi exposui. in V. Arque hactenus quidem elegantissima, simulque, ut imgenue fatear , verisimillima Dodvelli hypothesis in explicanda Periodo, qua solemnis illa olympiorum celebritas ex Scholiasae calculo instaurari, variisque subinde Elidensium mensibus cmlebrari consueverit. Si quidpiam tamen clarissimo, atque immortali Viro reponere; & coniecturis coniecturas alias Dppon re hic liceat, nonnulla sunt certe, quae in pulcherrima ipsius hypothesi reprehendi, corrigique posse putaverim . Ac initio ML dem quod Apollonium, Partheniumque mensem , si fortasse civilibus Elidensium annis adscribi non debeant , ad Delios potius, quam Graecos alios, reserendos esse putavit, perspicue fallitur . Etenim Delios ipsos non aliis, quam Atheniensium, mensibus Pindarici Scholiastae temporibus usos esse demonstrat exumium Marmor illud, quod opportunius alibi x o exposui, ubi

Gamelionis mensis nomen occurrit. Ita propemodum in altero

Deliorum Psephismate, quod ex Iosepho in iam protuli , Thar-gesionis mensis nomen exprimitur; ut iis proinde temporibus, quibus Delii vel Atheniensium, vel Romanorum imperio subiecti fuerant, civiles. etiam Atheniensium menses usurpaverint a adeoque Apollonius, Partheniusque mensis ad Delios ipsos immerito referatur. Sed haec leviora sunt certe , quam ut in do-

28쪽

OLYMPI a. 7ctissimo Viro ad alia properanti fusius hic corrigi, refellique debeant . Quid vero quod elegans illa Dodvelli hypothesis eam n his in civilibus Elidensium annis Periodum exhibet, in qua Gympiorum celebritas non in primum, sed in postremum potius, civilis anni mensem, quodque etiam gravius censeri facile pol rit , in embolimum additumque mensem incideret 3 Quis vero fieri potuisse existimet ut civilis Elidensium annus, hoc est primus ipsorum mensis, non ab Olympicis Ludis ipsis, vel novilunio, quod proxime Ludos praecesserat; sed a proximo p tius post Olympicos Ludos novilunio duceretur 3 solemnis illa Ludorum celebritas ad extremos solum civilis anni dies protruderetur ρ Olympicus mensis non uno semper eodemque nomine , sed diverso vocaretur λ ipsa denique octaeteris illa, quae ab Hia densibus instituta fuerat, non a Ludorum initio , olympicoque mense, sed a proximo potius, vel insequente procederet 8 Ce

te Scaliger in civilibus Elidensium annis mensem illum priamum esse putavit, in quem olympici Ludi inciderent; novosque olympicos annos incepisse docet neomenia sequentis Hecatombaeonis Attici, aut primi men s Elidenses. Me Obmprici , cuius nomen ignoramus ,-λr quamvis huius opinionis immemor, sibique non constans alibi dixerit Heos initium prim amni a bruma, Ludicrum autem Domineum a diebus aestuis iniisset perinde quasi in civilibus Elidentium annis , ipsorumque princupio varietas aliqua invecta fuerit; quod nullo tamen Ueterum testimonio a Scaligero probatum esse conspicimus. Hic ipse quoque Elidensis anni cardo a Peravio constituitur'; nihilque verisimilius esse unquam poterit, quam olympicos, aut Elidenses annos ab ipso Olympiorum mense incepisse. Hinc optime accurateque Dodvellus ipse iam dixerat quod a novilunio post SOL sitiam proximo Elidenses anni initium erat repetendum ; atque Obmpiadum anni, saltem apud Elidenses, non a civili Plenil

nio , qui dies erat Ludorum ultimus, mensis autem civilis decimus

fenus , supputandi sunt ; sed a te mensis Elius primo, qui me

sis eras etiam apud illos civilis anni primus ; quamvis huius hypothesis immemor sibique repugnans, ut ambiguum illum Pindarici Scholiastae locum exponeret, octaeteridem illam e

29쪽

8 DissERTATIO I. cogitaverit, in qua civiles olympiadum anni non ab OIympico mense; sive a novilunio, quod i proxime Ludos ipsos praecederer; sed ab alio potius, quod Olympicos Ludos proxime consequeretur, inciperent; adeoque cum verum ultimi mensis nomen fuerit Apollonius , Embolimi autem Parthenius .... in, octaeteridis priori Tetraeteride quartus annus in mense uitiamo communi exiret Apollonio; pseriori autem Tetraeteride ultimus menses erat embolimus, atque adeo Parthenius. q) Quod si vel a primis usque temporibus, quibus Olympiades in Chro- nologia adhiberi, vel numerari coeperunt, ac certa quaedam Periodus, quaecumque demum ea fuerit, ab Elidensibus inventa fuit, primus ipsorum mensis non alius esse videtur , quam mensis ille, quo olympici Ludi peragerentur, id certe facilius longeque verissimilius admitti debet ubi recepta Metonis En-neadecaeteride Elidenses etiam, ut optime Dodvellus ipse iam viderat . 'Τ, eadem prorsus Periodo , eodemque Cyclo cum Atheniensibus uti coeperunt. Itaque, sicuti in civilibus Atheniensium annis, non Panathenaea solum , sed Olympici quoque Ludi semper in unum eundemque civilis anni mensem, hoc est Hecatom-haeonem Omnium primum constanter incidebant; ira quoque in civilibus Elidensium annis Olympia semper uni eidemque, atque Omnium primo mensi tributa videntur: ut emboli morum quide inope interdum post 49. interdum post so. menses illa redirent; sed semper tamen in unum idemque civilis anni caput, silve principium inciderent. VI. Haec aliaque id genus plura, quae facile nunc addi possent, satis, ut opinor, ostendunt Apollonium . ac Parthenium mensem , qui a Pindarico Scholiaste, veluti menses Olympici, memo rantur . ad Elidenses referri, sive civilibus Elidensium annis inseri, vel accenseri non posse. In tanta vero rerum obscuritate, veterumque Scriptorum silentio quis facile certo lue nunc dixeriti cuinam Genti menses illi concedi debeant 8 qua lege, sive Periodo incognitae Gentis annus constitui, contexique possit, ut Olympici Ludi modo m Partheniam, modo in Apollonium ipsius mensem inciderent Z Facile id ego quidem acutioribus aliis explorandum ac divinandum relinquo; tenuesque solum coniecturas quas dam hic proferam , quibus & Scholiastae locus exponi, & mensium .

30쪽

sium illorum patria, ut ita dixerim, divinando coniici fortassis possit. Itaque primum suspicor menses illos non alterius, quam Gentis, vel Vrbis eius fuisse, ex qua Pindaricus Scholiastes ille

prodierat: ut is proinde verum olympiadum tempus exprimere, vel definire volens non Elidenses , sed patrios potius, notioresque menses, quibus Olympici Ludi peragebantur, expres serit. Suspicor etiam in Scholiastae patria non antiquam Elidensium octaeteridem, sed Metonis Enneadecaeteridem obtinuisese: non modo quod ipsius verba, licet obscurius, id, Dodvello teste, significent; verum etiam quod Enneadecaeteris illa, ex Diodoro in , apud omnes fere Graecas Gentes recepta , ae s liciter usurpata suerit; praesertim vero quod Scholiastes ipse indefiniendo Nemeorum, Isthmiorumque tempore Metonis Periodum prae oculis habuisse videatur , ut suis in locis opportunius mox ostendetur. Exinde vero perspicue deduci poterit quod al-interuter ex mensibus illis embolimus. esse debet. Etenim , si uterisque communis esset, atque embolimus proinde mensis in situm alium incideret, pentaetericum Fessum illud, quod Apollonio mense prius peractum fuerat, iterum non alio , quam Apollonio, mense redire vel instaurari debuisset: cum ex Metonicae Periodi legibus pentaetericum Festum illud aliquando quidem post 49. aliquando vero post so. menses, insertis opportune embolimis. redire ; sed a civili tamen mense , cui assixum iampridem fuerat, dimoveri non

possit. Itaque in hypothesi longe verisimillima quod in Scholi

stae Patria embolimus mensis in extremum civilis anni locum coniici, vel adiungi consueverit, si postremus anni mensis, sive incommunibus annis Apollonius, sive in embolimaeis Parthenius is fuerit , semper in olympicum, adeoque Hecatombaeonem Atticum,

mensem incidisse debuit , manifestissime inferri poterit quod prumus anni mensis cum Metagitnione Attico coniungebatur . Hinc

facile suspicari quis poterit quod civiles anni apud Gentes illas

ab ortu Caniculae veluti cardine deducebantur ; ut quemadmodum mensis olympicus, vel Elidensium , aut Atheniensium priamus , a proximo post aestivum Solstitium novilunio incipiebat, ita quoque primus Scholiastae mensis a novilunio inceperit , quod exortum Caniculae proxime insequebatur; adeoque, cum

ortus Caniculae in primam Metagitnionis Attici diem incideret, B ut

SEARCH

MENU NAVIGATION