Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1826년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

T. I. VII

esset. hortando perpulit Livium , ut quin quo millia

militum secum mitteret. Missi ingentem praedam intra paucos dies averterunt ε. IX. Inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos avocantibus. Gravia hiberna navium erant; grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis; gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium romanum excesSit. Tum vero liberata metu factio erat, quae plebem in concionibus ad Antiochum trahebat. Senatus et optimates in P niana societate perstandum censebant: desectionis nuctores plus apud multitudinc in valuerunt. Rhodii,

quo magis Cessu tum priore nestato erat, eo maturiuS nequinoctio verno eundem Pausistratum classis praesectum cum sex et triginta navibus miserunt. Iam

Livius a Canis cum triginta navibus et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum ' cxcrcitus,

quem terra venturum opinabatur. Praepararet, quae opus essent. In Portum, quem Vocant Achaeorum ,

classem primum advertit. Inde ilium ascendit, sacviscioquo Minervae iacto . legationes finitimas ab Elacunte et Dardano et Ithoeteo, tradentes in fidem

102쪽

civitates suas, benigno audivit. Inde ad Hellesponti

fauces navigat, et, decem navibus in statione contra Abydum relictis, cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. Iam subeuntibus armatis muros, sanatici Galli 4 primum cum solemni habitu ante

portam occurrunt. Iussu se Matris Deum famulos Deae venire memorant, ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique. Nemo eorum violatus est: mox universus Senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit. Inde Abydum traiecta classis; Ubi quum, tentatis per colloquia animis, nihil pacati Tesponderetur, ad Oppugnationem sese expediebant. N. Dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praesectus erat autem exsul Rhodius y , quum

nudisset, prosectam ab domo popularium suorum lassem, et Pausistratum praesectum superbe quaedam Et contemptim in se concionantem dixisse, praecipuo Certamine animi adversus eum sumpto, nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut Verba magnifica eius rebus consularet. Mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret, et se Pausistrato Pauiseque suae magno usui, si liceat, fore; et a Pausistrato se

Cap. X. a. Polrxenidas ..... exsul Rhoclitis, ete. Cons. ad hoc et seq.eap. Appiau. Syr. Σέ. - certamine

24. V m Pro animi eoni. Gron. o ita sensus sorte repetitione v . ianimi. Cons ad I, 3, 13. s. - Si Leerat, si operam dare velit Pausistratus, iit merces petita eon datur, vel si Leo t. c. per Pausistratum . si sinat Pausistratus: Crev. et Drah. M librat eoui. 1'an. F her. - Irim MIer ruitis, M. dixit. ui XLI. 3. u. a. utinιιus .

vetiit. Aperit addidit Mos.

103쪽

T. Livi I

restaui in Patriam Posse. Quum, quonam modo ea seri possent, mirabundus Pausistratus percunctareturisdem petenti dedit agendae communiter rei, aut silentio tegendae. Tum internuntius, regiam classem aut totam , aut maiorem eius partem , Polyxenidam traditurum ei. Pretium tanti meriti nullum aliud moisci, quam reditum in Pruriam. Magnitudo rei, nee ut crederet, nec ut aspernaro tur dicta, effecit. Panormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, substitit. Ultro ei troque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit, se ea , quae Pollicitus esset, facturum, signoque suo im- Pressas tabellas misit. Eo vero pignere velut auctoratum 4 sibi proditorem ratus est. Neque enim eum , qui sub rege viveret, commissurum fuisse, ut adversus semet ipsum indicia manu sua testata daret. Indoratio simulatae proditionis composita. Omnium se rerum amaratum Omissurum . Polyxenidas dicere ;Non remigem, non socios ramales adclassem frequentes habiturum : subducturum per simulationem reficiendi quasdam naues, alias in Proρinquos portus smissurum :Paucas ante Portum hesi in salo habiturum : quas, si exire res cog ret, obiecturus certamini foret. Quam

negligentiam Polyxenidam in classe sua habiturum

Pausistratus audivit. eam ipse extemplo habuit. Partem navium ad commeatus arcessendos Halicarnassum , partem Samum ad urbem misit , ut paratus esset,

3. Eo Mero pignere Deliae auian -

ple. Haee parum euhaerere monet

104쪽

LIB. XXXVII, CΛP. IO , II IOIquum signum aggrediendi a proditore accepisset. Polyxenidas augere simulando errorem: subducit quasdam naves, alias velut subducturus esset, navalia

rescit; remiges ex hibernis non Ephesum arcessit, sed Magnesiam occulte cogit.

M. Forto quidam Antiochi miles, quum Samum rei

privatae causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panormum ad praesectum. Is percunctanti quid Ephesi ageretur, incertum metu, an Erga Suos haud sinceva fide, omnia aperit: classem instructam Paratamque in portu stare: remigium Omne Magnesiam ad Sipylum missum: perpaucas naves subductas

osse, et navalia tegi; nunquam intentius rem navalem administratam esse. Haec ne pro veris audirentur , animus errore et spe Vanu Praeoccupatus secit. Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia arcessito, deductisque raptim, quae subdu-Ctae erant, naVibus, quum diem non tam in apparatu

absumpsisset , quam quod conspici proficiscentem

classem nolebat ; post Solis occasum prosectus septuaginta navibus tectis ' vento adverso, ante lucem Py-

Crev. Quum enim ex seqq. eoustet, Pausistratum Panormi malistase, diei nou PO M. eum partem Davium Sa. inum misisse. ut paratus esset: immo Li.ium obseruare. Pausistratum Partem Elassis Halicarnassum , Partem Sarnum ablegaee, tit nolet eius negligentiam. Hinc suspieatur, ante verbavi paratus esset excidisse ipse Pano mi substitit aut similia. - Augere si. mi larias errorem, h. e auget errorem prae se sereudo speciem negligeutiae.

urbem Plus aequo abesse. et in haenarratione Magnesiam bis simpl. memorati, adeoque verba ad Soepit impro glossemate habenda esse, non male monuit Crev. Magnesiam cad

eintim Smyrnae apud strati. ae Plin v. as ) eo . mutat. Magnesiam mis

105쪽

gela portum tenuit. Vbi quum inter diu ob candem

causum quiesset, nocte in Proxima Samiae terrae traiecit. Hinc Nicandro quodam archipirata quinquin navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua PrOAimum per u gros iter esset, Panormum ad tergum hostium ducere; ipse interim classct divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panormum petit. Pausistratus Primo, ut in re necopinata, turbatus parumper, deinde vetus miles, celeriter collecto animo, terra melius arceri, quam mari, hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad Promontoria, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt 3, ducit: inde facile telis ancipitibus hostem submoturus. Id inceptum eius Νicander n terra visus quum turbasset, repente mutato Consilio, naves conscendere omnes iubet. Tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et volut suga in naves fieri, quum se mari terraque simul cernerent circum v ntos. Pausistratus , unam viam salutis esseratus, si vim sacere , per sauces PortuS, utque erumpere in mare apertum POSSet, Postquam conscendissos uos vidit, sequi ceteris iussis, ipso princeps concitata nave remis ad ostium portus tendit β. Superantem

emitti possint. Cons. ad XXX, 33.

n. s.

n. 4. Viam I male edd. vcll. - Conia scenuisse ; vide ad XXX l. 23. u. 3. 5. Remis ad ostium Portus tendit; vide ad IV, is, v. l.

106쪽

iuni fauces navem cius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. Navis rostris icta supprimitur: telis obruuntur propugnatores: inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. Navium reliquarum ante portum liliae, aliae in portu deprehensae. quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terru ε, Captae. Quinque tantum Rhodiae naves 7 cum duabus Cois et sugerunt, terrore nam mae micantis via sibi in te consertas naves sacta. Contis enim binis a prora prominentibus trullis serreis missium conceptum ignem prae se portabant Τ. Erythraeae triremes, quum haud procul a Samo rhodiis navibus , quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus suissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt s. Sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam, Porta una per custodes aperta, recepit; ex Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt.

XII. Dum haec in Aeolide goruntur, Abydus quum

pes aliquot dies obsidionem tolerasset, praesidio regio tutante moenia, iam Omnibus sessis, Philota quoquo praesecto praesidii permittente, mugistratus eorum

8. Contis enim binis a mora pνominent.btia tritii ferreis mulliam eon. remum ignem prae se portabant, quod strategema praeter alia commentia erat Pausistratus. Cons. eap. so; Appian. Syr. 2έ . et . qui rem topiositi exponit, Polyh. X xl, 5. Triala, qua Poldib. diei ivr κημα, machina saeuvas , quo ignis reeipii ur et ex nno in alitim transfertur, μηνυtaeos ra πυρφορον maχάγημα apud Suid. πυρφόρα αγγεῖα σιδηρta apud Appian. Nolin sed parum apte, ut soler, ad h. l.

di putat Mare. Donatus. s. Ad Romanos eursum aDerierunt;

s. Dum mesi tar a terra; vide ad Vl. xx . n. 5. -- Reete monet Dode. moliri pro moveri, saepius non tantum apud Nostrum, sed et apud Tacitum oecorrere. LEN. . Quinqua lanitim rhmliae Dora. etc. septem apud Appian. Syr. 24.

Sed nil luterest, nisi quod hie eoas naves non distinxit a rhodiis; DoLBeete puto; sess si euiquam id di

splie t. addere potest, eum alios tinnales aeqvultim esse: ela ais Bho

diorum apud Liv. est XXVI ha vium, apud Appian. XXVII . ex quibo, VII effugerunt, AI eaplae sunt; mah.

107쪽

. eum Livio de conditionibus tradendae urbis agebant. Rem distinebat, quod, utrum armati, an inermeS, emitterentur regii, parum conveniebat. Haec agentibus quum intervenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissu de manibus res est. Metuens enim Livius, ne successulanino rei elatus Polyxenidas clusSem, quae ad Canas

erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta, naves, quae subductae Canis erant, deduxit. Et Eumenes Elaeam venit. Livius omni classe, cui adiunxerat triremes duas Mitylenaeas, Phocaeam petit. Quam quum teneri valido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse; dep

Pulatus maritimam oram, et praeda maximo hominum raptim in naves imposita, tautum moratus dum Eumenes cum classe aSSequeretur, Samum petere in

iendit. Rhodiis primo audita clades simul pavorem , simul luctum ingentem iacit. Nam, praeter navium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in

iuventute fuerat, amiserant, multis nobilibus sequatis inter cetera auctoritatem PauSistrati, quae inter suos merito maxima erat. Deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum Suo serent φ, in iram luctus vortit.

Decem extemplo naves, et diebus post paucis decem

Cap. XII. g. Stiecessu tantae rei elia a M. Ald. et aeqq. ex cod. M sunt. In laltis reliqui NM. et primae edd. - Mea. ais et a Cania. δε-Mxia i vide ad Vili. 26, n. I. E. Frauda eam. α eise atio f.; vid. p. Io Pr. - Veriit , scilicet, M. pro Meraiων. ut sexcenties apud N atrum notandum est: vide ad II 62. n. 4 , et praesertim ad II, 3, n. 2.LD. - Praediovis omnάum Eudamo, qui a Rhodii, susseeius est Pausistrato,

uero Pamphilidam successorem Pausistrato datum dieii Polyh. XX I. S. tibi aius ingenium et audacia laudaniatur. Ceterum Etidamtia doeiee dici

108쪽

alias, praesecto omnium Eudamo, miserunt; quem, aliis vistutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem suturum credebant. Romani et Eumenes rex in Erythraeam Primum classem applicuerunt. Ibi noctem unam

morati, Postero die Corycum Teiorum promontorium

traiicere, non exspectato Solis ortu, ex quo statum

caeli notare gubernatores possent, in incertam tem Pestatem miserunt A. Medio in cursu , Aquilone in Septem trionem verso, exasperato iluctibus mari ia-

clari coeperunt.

XIII. Polyxenidas, Samum petituros ratus hostes, ut se rhodiae classi coniungerent, ab Epheso prosectus, Primo ad Myonnesum y stetit; inde ad Macrin quam vocant insulam traiecit, ut, praetervehentis

classis si quas aberrantcs ex agmine naves POSSet, aritPOStremum agmen opportune adoriretur. Postquam sparsam tempestate Classem Vidit, Occasionem primo

aggrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores iam volvente fluctus , quia pervenire se ad eos videbat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto Petentes

3. cor iam Teiorum Prom. lenti reni ; vide ad I. I . n. 8. . In inere am tempestatem miserunt , M. classem seu M. - AMilone in septemtrionem Derso: nam a Plem -

riones Menti. tit apud Cie. nd A lx,s, fiunt Thraseias. Aparcitas. Aquilo: ἀit septemtrio ventus . ni sit p. XXVI. 45. n. 4, νατ' aruχην ΛΡaretias . iu-erieeius inter Thraseiani et Aquil nem , Gell. II. 22. septemtrionaritia :Cron. CL Sen. Nat. Quaest. V, 36 A septemtrionali latere summus est Aquilo. meritis Septemtrio, imus Thraarina), et Vitri v. I. 6. Cap. XIII. 1. M ur nnestina; Lε- .vius, infra cap. 27. M3 onnesum Promontorium inter Teum et Samum fuisse perhibet. Sed reete moneti Drah. citque Doeringius. Myonnestim insulam esse inter Teon ae Lebediti Iouiae maritimas urbes, auctore Sirn-hone. XIV. 643. LEM. - Maeris instilum, leariam. Cyeladem, quam nautae Maerin appellavere. Cf. eci'.

109쪽

T. Livii

naves aggrederetiar. Bomani, pars exigua, primis tenebris portum Samiae desertum tenuerunt *: classis Cetera, noctem totam in alto iactata. in eundem portum decurrit. Ibi ex agrestibus cognito , hostium

extemplo decernerent k, an Phodiam exspectarent classem. Dilata re, ita enim placuit, Corycum,undo venerunt, traiecerunt. Polyxenidas quoque, quum frustra stetisset Ephesum rediit: tum romanae naves vacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. Eodem et rhodia classis post dies paucos venit. Quam ut exspectatam esse appareret , prosecti extemplo sunt Ephesum , tit aut decernerent navali certamine, arat.

si detrectarct hostis pugnam quod plurimum intem

erat ad animos civitatium ), timoris consessionem Exprimerent. Contra sauces portus instructa in frontem navium acie stetere. Postquam nemo adversus

ibat, classe divisa , pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit; pars in terram milites exposuit. In eos, iam ingentem praedam late depopulato agro agentes, Andronicus Macedo =, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantes eruptionem secit, exsutosque magna Parte Praedae ad mare ac naves redegit. Postero die, insidiis medio serme vi ac positis, ad eliciendum extra moenia Macedonem , Romani ad

a. Primum Samiae deseritim renue mnia vide ad I. a. n. 8. Samiae . se. terrae . nisi leg. Sami. 3. Au Aethaliam in m miae a Steph. et Eustath. inter Creiadas, a Nola et alii, inter Sporadas reeensetur. Eaina Chio diueratim suisse, etsi hane pri eo Domine Aethaliam appellatam tradant Pliti. V, 3a seu 33, et Steph. , di ei Dither. 4. Iarum ea emplo decernerent ;Reil. na li eertamino . quod tuli. Liviis, addidit; vide ad XXI. έ , n. u. 5. Androni a Maredo , ete. Ni eander apud Appian. Syr. 25. - Iam moenius appropinquantes; posteriuniam omittit Andreas: prius tamen delendum dieit Crevet. . quod probat Doeringius , merito addenn . respondere apte posterius iam etsi appropinquantes. LEN.

110쪽

urbem agmine iere: inde, quum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, redierunt ad naves; et, terra marique fugientibus certamen hostibus, Samum, unde venerat, Classis repetit. Inde duas Sociorum ex

Italia, duas rhodias triremes cum praesecto Epicrates Rhodiorum 6 ad spetum Cephalleniae tuendum praetor misit. Infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuventute Cephallenum taciebat; clausum quoiain mare commeatibus italicis erat.

XIV. Pi Paeei L. Acmilio Regillo, succedenti ad navale imperium, Epicrates occurrit. Qui, audita clade Rhodiorum, quum ipse duas tantum quinqueremes

haberet, Epicratem cum quatuor navibus in Asiam Secum reduxit. Prosequutae etiam apertae Atheniensium naves sunt. Aegeo mari traiecit. Eodem Timasicrates Rhodius eum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit λ; deductusque ad Aemilium . praesidii causa se missum, ait, quod eam oram mai is

insestum onerariis regiae naves excursionibus crebris

ab Hellesponto atque Abydo facerent. Traiicienti Aemilio a Chio Samum duae rhodiae quadriremes

missae obviam ab Livio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus Occurrit. Samum postquam Ventum est, accepta a Livio classe, et Sacrisi io, ut assolet

rite facto 4, Aemilius consilium advocavit. Ibi C. Li-

6. Cum praeselo 'terate Rhodi

tes Rhodiorum erat praesectus vid. cap. 12 et xl): sed duas italiea, duasque rhodias triremes misit praetor, iisque praesecit hominem rhodium; Iac. PeriE. Cap. XIV. a. Amriae Atheniensiumntiora i vide ud XXII, I s. n. 4. A Wo mari traiecit, ante vel post traiecis exeidit Chium ; Di,h. et Crev. a. N. in . oenit; vid. XxV, s. n. S. 3. Meri M. tit assolet, rite facio ;ηiae ad XXlI , i , n. 3. - πιι lium a Go λι. Nale in veit. libri quibusdam legi eoncilium notat meis ring ; ad voeatos enim viros principes, non ut audirent iam capta eonsilia. quod fit in eonestio, sed ut ipsis ea-piendis eonsiliis adhiberentne. Lis i --

SEARCH

MENU NAVIGATION