Valentini Henrici Volgeri Introductio universalis in notitiam cujuscunque generis bonorum scriptorum cum nnotis et augmento Henrici Meibomii

발행: 1691년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Bruto; quo Graecos hoc in genere praestantissimos primum laudat tanquam illos, quos Romani sui primum suerint imitati, de quibus post prolixius disserit. Ita vero liber ille est compositus, ut partim ad elogiorum scriptores

partim ad criticos pertineat. Conscripsit in eum commentarium Sebastianus Corradus, ante centum plures annos Florentiae excusium Huc etiam reserri debet, quamvis

longe strictius id egerit, sive Taciti sive Quintiliani sive alterius cujusdam dialogus de claris Oratoribus. Eodem

porro magnam partem pertinent Vita paralleia Plutarchi. Qi ii seorsim decem clarissimorum Atheniensium oratorum 'itas descripsit, itidem hodieque superstites. Sunt autem illi ipsit, in quorum orationes Lexicon confecit Harpocration, a PhilippoJacobo Mausiaco eleganter editum&illustratum. De Dionysio Halicarnassensi, Quintiliano, aliisque, qui dedictione tum oratorum tum aliorum censuram instituerunt, altero abhinc capite agetur.

De Rhetoribus, prout illi ab Oratoribus distinguuntur, perpauca seorsim habentur. Nisi quod e prisco aevo exstet Suetonii Tranquilli de claris Rhetoribus perexiguus libellus, quo de eorum fortuna docendique diversa ratione ut&quorundam qui Romae celebres fuerunt vitis egit. Unice igitur heic commendatus est toties jam laudatus Gerardus

Ioannes Vossius, qui ut plerasque alias ita hanc quoque prae clarae eruditionis partem dilucidavit, conscripto libro de Rhetoricae naturae, Ponstitutione, deque antiquis Rhetoribus, Soph λει oratoribus. HISCE commode demum subiunguntur eorum laudatores, qui conscribendarum Epistolarum artificium tradiderunt. Muprum catalogum primus contexuit ille librorum promus condus Conradus Gemerus lib. I Pande si 'Earum quo de Grammatica agit, α Σων Quibus pie )φ' i rosque

102쪽

Doryon errovis MI VER A LI suosque recentiores addidit Christophorus Heldmannus vir optimus de hac Academia liberalibusque studiis bene meritus, protegomenis annotationum in Lipsi Epistoli- eam institutionem.

CAPUT IILE quibus Poetarum notitia discenda sit tuu

dantur.

Illos excipit ordo Poetarum , quibus memorandis celebrandis praeter universales scriptores peculiariter etiam nonnulli studium suum impertiverunt. Et ad simplicem quidem ac nudam cognitionem Poetarum veterum Latinorum celebriorum omnium parandam prodesse potest catalogus praemissus Profodiae Smetii, adnotato simul plerisque tempore quo floruerunt. PRAECIPUE vero ad vitas Poetarum tam Graecorum quam Latinorum describendas multi laborem impenderunt. Quorum princeps est polyhistor ille doctissimusque Romanorum Marcus Terentius Varro , composito opere

de Poetis, Latinis videlicet. Sed quod cum plurimis aliis ejusdem scriptis dudum intercidit, nonnisi quibusdam iisque perpaucis fragmentis hodie superstitibus Superiori saeculo idem fecit Petrus Crinitus, conscriptis libris V. de

Poetis Latinis. Ita tamen, ut nugarum mendaciorum ab accurate rem aestimantibus arguatur. Quo nomine

eum reum agit Josephus Scaliger in Manilii miti, prout illa quidem priori commentarii ejus in Manilii libros editioni praemissa legitur. Nam in protegomenis posterioris editionis id est mutatum. Post Crinitum fusius S accuratius id ipsum egit Lilius Gregorius Gyraldus in dialogis de

historia Poetarum tam Graecorum quam Latinorum, antiquorum pariterin recentiorum. Quamquam ipse commis

103쪽

IN NOTITIAM cRIpro RVM CAPUT Xm. 3rum errorum tum ab aliis accusatur tum ab eodem Scaliger ibidem utriusque editionis. Porro asparem Caelium retulisse in compendium Poetarum vitam, a Georgio Vasar plurihus voluminibus comprehensas legitur in Iani Nicii Pinacotheca L im . 'ς

XVII. Sed iste quidem locus manifesto mendosus est, 'necessarioque pro voce poetarum legendum pictorum. Nam Vasarius non poeta sed architectus ac pictor excellens fuit, Cassium itidem pictorem non unum e multis sed inter multos pro emodum singularem fuisse narrat ictus, ibi statim subjungitur, Caelium pictoribus a Georgio enumeratis multos in filo compendio addidisse. Ipsummet tamen talum poemate illustrium poetarum vitas

complexum Nicius refert. Nic. pag.

Nostra memoria idem praestititJoan.Petrus Lotichius, ' vulgata Bibliothea Poetica quadripartita, a conatu omnino laudandi, quaeque ad notitiam Poetarum comparandam plurimum conducit. Majori omnibus aliis accuratione deinceps id aggressus est Gerardus Joan. Vosius, sed aliis studiis occupatum morte praereptus opus imperfectum reliquit Prodierunt tamen ab ejus obitu de meterum Poetarum temporibus libri duo, etiam sic summe utiles. Seorsim demum Graecorum Poetarum vitarum epitomen, Gallice tamen, edidit Tanaquillus Faber, dilaudatam tota I epheme Di h.m ἡridum eruritorum. . s.

DE Latinis porro Poctis tum recentioribus tum priscis incertas aetates distributis prolixum juxta accuratissi mum judicium tulit Julius Caesar caliger toto libro VIPoetices, quem Hypercriticum inscripsit. ADDI denique debent Poetis Metricae artis scriptores,

quos laudatos inveniet lectora ossio lib. Philologia cap. ρ,

CAPUT

104쪽

uni descriptoribus eloquentiae te imitationis ratione babi

ta, Grammaticis item Criticisque commentati sunt, narrantur. PRoxime subjungendi nunc veniunt, qui tam de Graecis quam Latinis scriptoribus,quatenus utraque ad eloque tiam comparandam adeoque dictionis sermonis imit tionem Sciunt, sententias pronuntiaVerunt. In quibus, quod ad Graecos spectat, unice commendandus est Dionysius Halicarnassensis , qui de mecipuis Poetis, Historicis, Philosophis, Oratoribus illud ipsum partim concite partim diffuse persequutus est in Criticis. Quo pertinent tum ἐξέωm των sive elogia de priscis scripto

eommentarii ad Ammaeum de Atticu oratoribus. In primis autem de Oratoribus istis Griecis prolixam Maccuratissimam censuram instituit, quae partim exstat , partim pro deperdita habetur. Ubi tum de aliis , tum taecipue de Demostheneae Thucydide fusissime disserit,omnem eorum loquendi rationem diligenter eXaminans. Nam Thucydidem quoque oratoribus annumerat, quod historiae plurimas easque artificiosias orationes admiscuerit. In iisdem Criticis est Epistola ad Pompeium de Platonis diction, quatuor Historicorum Graecorum imitatione. Circa utrosque, tam Graecos quam Latinos, inprimis autem RomanoS, eosque potissimum oratores, idem non minus operose egit Marcus Tullius. Huc enim itidem praecipue pertinet paullo ante laudatus B tr nec minus

Musdem Orator, ut 'ibri de Oratore. Idem sedit, cone, sius quidem, ad plures tamen utriusque linguE scriptores, Poetas, Oratores Historicos, Philosophos, sermone se sie

105쪽

II NorITIAM cmprostvIm Ap τ XIV. sextendente,Fabius Quintilianus lib. Io oratoriar institution. c. I. nisi quod Graecorum elogia magnam partem e Dion lio tacite sint translata. Similiter huc referri debent caligeri Poetice Draco sive Critieusin 'percriticus libri,

quamquam ad solos Poetas eosque Latinos spectent. Optimos praeterea , quorumque verba loquendi ratio imitatione maxime sint digna, Latinos scriptores in aciem ordinemque digessit Basilius Zanchus in merborum Latinorum epitome. Quam tabulam inde desum tam Pro

PCsuit Ges erus Pandectar lib. I, tu. XIV. Porro de Lati Thurni praecipuis, quod quidem ad eloquentiam facit, scriptoribus in aliquot aetates divisis egit Andreas Scholius Tul- tisinar, quaestion ib. I, cap. 3, 4,lf,I6 Lanchisimul ordine summopere probato De quibus aetatibus Schoitum Joannemque lemum sequutus ubertim quoque disseruit Scheurtius noster Statuae Mercurii parte .seP. I, cap. I. Simili ratione solos Poetas Latinos in aetates distributos subcensuram vocat Scaliger Poeti lib. VI, ceu jam notatum. De plerisque omnibus insuper Latinis scriptoribus juxta aetates, simul quinam in eorum scripta sive recensendo sive commentando illustrando operam contulerint indicatis, praeclare disseruit Barthius lib. soa euarior. cap. 9. Quam ejus commentationem Apparatu suo J: ' Philologiae inseruit etiam Johan. Michael Dilherrus Eodem 'δ' modo de praestantissimis, non nisi paucis tamen scripto-bus una cum singulorum prolixis elogiis egit Seheurtius modo laudat Statuaeparte II sest. II.

ILLOS excipiunt Grammaticorum laudatores Pe

inde vero nunc est sive ex hodierno sive prisco usu vox isthaec accipiatur, ita videlicet ut sub iis Grammatist equoque comprehendantur, quum jam apud Veteres quoque modo strictius modo latius ea fuerit usurpata.

106쪽

Ubi primum statim sese offert Gemerui, qui nomina Grammaticorum quidque singuli in eo genere stripserint more suo diligenter annotavit aliquoties jam addin Ges soracto ac deinceps adducendo libro I, Pandectarum: latibi 'I norum quidem tit II, III, IV Graecorum autem tit. .

par. 3.

Ab aliis insuper quae ad vitam eorum, iaXime quidem Latinorum, spectant, litteris sunt mandata. Quo pertinet Suetonii Tranquilli de illunribus Grammaticis liber. Plenius de iis quidem secundum omnes Grammaticae species egit Gerardus Joan. Vossius lib. L Aristarchissive de Arte Grammatica cap. s. σύ, σ7. Quibus addenda

sunt quae lib. de Philologia cap. . si M. caps, .u 2 seq. cap. 7, 5 quinque priorib. de iisdem notata leguntur. Reii Lia centiore aliquot Grammaticos commendavit etiam Ra- ε,- , phael Volaterranus lib. Icommentarior urbanor. Seorsim Lexicographos dictionariorumque collectores ut etymologiorum silmiliumque librorum scriptores, qui Latinae Caecae aliarumque diversarum linguarum vocabula interpretati sunt, indicavit idem Gemerus

addendus est Nicola Erythrari Agithridates, ingens liber, in quem sexagintain amplius linguarum immo omnium gentium' nationum vocabula sese colligere memorat Indice in Virgilium tum alias tum voce Pbilomela manibus sed qui in publicam lucem numquam fuit editus. De Joachimi Camerarii Henrici Stephani, hujusque in Graecis epitomatori Joannis Scapulae, Hadriani Junii Joannis Frisii Basilii Fabri, aliorumque post Gesineri illam

aetatem hoc in genere vulgatis laboribus non opus est quidquam referre, quum eruditiorum neminem temere eorum

notitia lateat, suaq; singulos utilitas abunde comendet. Prieterea

107쪽

terea de etymologiorum, glossariorum , exicorum dimerentili conscriptoribus, Graecis praesertim, prolixe di

sputat PhilippusJacobus Maussacus dissertatione critici, sub- π i

juncta exie Harpocrationis pag 376. Alii priscorum Latinorum Grammaticorum libros junctim vulgando de iis eorumque notitia non minuiplurimum meruerunt. Tales sunt Atiliores Latinae lingvae in unum redacti corpus , adjectis notis Dionysii Gothos rediJCti celeberrimi, anno hujus saeculi post vigesimum secundo Genevae postremum editi. Praeter quos alii Grammaticae Latinae auctore antiqui, numero XXXIII, Uno O lumine itidem comprehensi opera ludio Heliae Put- schii Hanoviae typis echelianis anno eiusdem saeculi quinto sunt evulgati. SUPERSUNT qui Criticis celebrandis operam adhibuerunt. Quos propterea omnibus aliis postpono, quod veri ac genuini Critici munus ad nullas non disciplinas artes sese extendat, adeoque non sit uni vel alteri duntaxat generi diCatum. Bonum Vero foret, ut multi, qui non infimi in iis censeri volunt vel sunt, nec tanta vehementia rem agerent, nec in litteris jugulandis unice laborarent, eoque nescio quam non gloriam aucupentur, quo ipso tamen non raro pro luce tenebrae potius scriptoribus offunduntur lectorque dubius redditur; sed reliquis ad ossicium suum pertinentibus non minus gnaviter incumberent. Quodnam autem negotium Criticae Criticoque proprie sit datum, post alios clarissime docet ossius, paucis quidem lib. de Philologiae. 7. .ρ js, 3. I fuse vero lib. Me arte Grammatica camo Breviter Maussacus KDnκ, maxime cir Maussica tria mersatur, circa obscure dictorum explicationem, bo-- 77

norum, sanorum judicium, o merorum germanorumque

108쪽

ab adulterivis distinctionem de singulis protinus ubertim

disserenS.

Tametsi vero ista est verae Critica amplitudo, istud

eius ossicium tamen recentiores, quique post praeclara rum doctrinarum studia resuscitata vixerunt hodieque Vivunt, peculiariter ab ejus usurnatione denominati, in Historicortam, Oratorum, Poetarum, similibusque ad litteram humanitatem referri solitis monumentis, iisque emendandis, potissimum eim exercuerunt eXercentque. Quales vel omnem vel magnam vel aliquam partem sunt Adversariorum, Antiquarum lectionum,cisigationum, οἰ- lectaneorum, Commentariorum Conjectaneorum , Curarum, Diminationum, Electorum Emendationum, Epistolarum, Epistolicarum quaestionum, Explanationum, Interpretationum, Miscellaneorum, Notarum, Novarum lectionum, Observationum, riasionum, Scholiorum, Semestrium, Spicilegiorum, Suspicionum, Variarum ei lionum, Variarum observationum , aliorumque familia nomina gerentium librorum

striptores.

Speciatim porro praecipuos Criticos commendavit Gaspar cloppius eleganti dissertatione de Critici, B PhiloMInis veteribin ει recentioribus , praemissa de Arte Critica

eommentariolo. Est autem dissertatio isthaec pridem ab eo conscripta in inclyta Norimbergensium Academia Alt-dormna. Unde singularis illa immo divina laus Scaligerorum in ea legitur, quos postea tamen in Scaliger Hypobolimaeo vehementissime fuit insectatus. Similiter decelebrioribus Criticis egit Quoque ossius in magno opere de Arte Grammatica loco laudato. Ipsorum denique recentiorum plerorumque omnium Criticorum huc facientes libros congestos nomine Lampadis sive besauri Critici tomis sex vulgavit ipsemet in eo

genere

109쪽

genere maxime Xcellens Janus ruterus. Quibus septimus tomus post additus est a Joh Philippotare, sed in

ignomiam rureri, eruditis minus probatus. ISTI sunt riptores, qui ad introductionem in aliorum notitiam, adeoque ipsarumme omnis generis bonarum disciplinarum Martium scientiam comparandam, commendatum nunC oblati fuerunt. E quibus eos, qui posterioribus capitibus enumerati sunt, ad Philologiam referri soleres, notum est. Et eam quidem vel Griecam vel Latinam. Cui dicatus etiam est Vossit pluries laudatus de Philologia liber. Alias enim circa alias quoque linguas aliarumque gentium historias quae occupetur Philologia non minus datur: utut vix 'illa cum Graeca dc Latina ejusdem perinde sit amplitudinis . Quomodo Italica, Gallicana, Germanica, aliisque gentibus vernacula lingua iam ab aliquo tempore laudabiliter excolitur. Inprimis autem Hebraica aliarumque Orientalium linguarum Philologia. Cujus generis omnino futura fuit Bibliotheca Philologica, quam Bibliothecari par. I, cap. II, pollicitus est Hottinge oti. p. rus cujus lamentabili casu tum alia tum illa praesertim tu diu immensam acturam fecerunt alem Philologiae Moit par. Sacrae partitionem instituit idem ibid. c. H. AE .

sed est 3 .

CAPUT XV. tita. populare si illitteratas artes quinam descripserint

artiscesque celebraverint. Oncludamus demum universam hanc amplissimam

. . classem illorum scriptorum commemoratione, qui vel artes, tum quas populares ossius, tum quas illitteratas Gesinertis, ne tum incommode, Vocat, vel de iis earum,

que seu inventoribus seu praestantioribus magistris quidquam scriptis mandaverunt. Ordior autem a popularibus, quas

110쪽

8 Iur RODUCTIONIS UNI FERIALIS quas quatuor ossius indigitat Grammatisticen, Musicen Gymnasticen Graphice seu Pictoriam

ET quidem de GRAMMATISTICH scriptoribus

nihil invenio annotatum. Etiam frustra quis eam scripto tradere vel conatus fuerit, quum optime facilimeque perinde ut complures aliae manuductione is atque imitatione doceatur pariter atque discatur. Sunt quidem haud pauci libelli ad Grammatistice pertinentes typis exscripti; sed qui non nisi figuras Mimagines repraesentant, prout videlicet juxta varia genera scriptionum litterae ipse aliter atq; aliter formentur. Longe quippe aliud est artis praecepta tradere, Scaliud exhibere artis opera sive specimina. Neutiquam tamen heic omittendi sunt, qui de litterarum inventoribus scripserunt. Id quod fecit Gyraldus

dialogo I de hist Poetarum, similiter Hermannus Hugo libro de prima scribendi origine B linis ersae rei litterariae antiquitate, ut &Vossius lib. I, Artis Gratamaticae, quo lectores ipsemet amandat lib. de quatuor artib populari c. 2,g. 8 De Grammatistis autem ipsis antiquis quibusdam

nonnulla leguntur in eorum scriptis, qui de Grammaticis egerunt, paullo ante jam memorati.

MUSICAE quam propter antiquitatem merito reliquis praeponimus Iscriptorum, sive theorice sive practice, ut cum Gesinero loquar id fecerint, celebriorumque Musicorum catalogum recenset Gemerus lib. VII. Pandectarum tit. 3b6. Fusius autem de ejusdem scriptoribus diseserit Vossius lib. de scientiis matbemat. e. Io 22. Quemadmodum qui de reliquis omnibus rebus ad Musicen quomodocunque pertinentibus egerunt scriptores multos in dicat idem Gesnerus eod. libro de rebus vero plis eleganter etiam disputat ossius tum lib. eod. c. I9VII, tum lib.

de artibus popularibin Debet autem iis addi Athanasiulcircheri

SEARCH

MENU NAVIGATION