De causis et signis acutorum et diuturnorum morborum, libri quatuor. De curatione acutorum et diuturnorum morborum, libri quatuor. Cum mss. duobus, Harleyano, & Vaticano, contulit

발행: 1723년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ad medias usque costas procedit: quae res multos decepit, ita ut Rhuritidem hanc esse arbitrarentur , coxarum gravitas dorsum aegrὸ incurvatur, k in anteriorem partem aissiculter adducitur ; torsiones cum dolore, & gravitate, & convolutione quadam : quia sinuosum intestinum est. Quod si urina etiam exundet, accedit distentio, ia mingendi cu- spiditas, sicut in partu fit mulieribus inflationibus replentur, quas transmittere nequeunt febres inhaerent mordaces, atque aridae: lingua sicca alvus astricta : extenuatum corpus; cibum fastidiunt, aut siquid assumant, id, nonnisi aegre, concoquere possimi, ia digerere. At si in Ur terem delabatur Catalas, corporis fit concussio, sicut in horrore: &io Calculi progredientis sensus, cum dolore violento. Ubi verb in Veῖcam deciderit, uberrima urinae aqueae sequitur profusio : alvus redditur: flatus expelluntur : stomachus consistit: ructus prodeunt: dolores com quiescunt; lacerato nonnunquam Uretere, cum urina exit sanguis. At cum per colem transit Calculas, nova jam contentio est; nam si uredinis

major exstiterit, is diu inhaeret, S redundat Vesica, & urina jam cum

dolore vehementiori supprimitur etenim una cum hac Ureteres etiam opplentur. AEgerrime autem tortuosi exeunt: nonnullos enim hamatos

vidi, D in meatibus obortas callosas quasdam carunculas; ut plurimum autem, propter canalium rectitudinem, in figuram efformantur oblon. 'gam. Colore alii sunt albo, argillaceo : cujusinodi in pueris plerumque nascuntur ; alii colore flavo, & croceo : qui in senibus magis repetium tur; quibus etiam, in Renibus, Culcidus usitatior est; pueris autem, in euii Vesica. Concretionis horum causae sunt duae; in senibus, corpus fit '' dum, crassusque sanguis: frigus enim crinas materias citius cogit, cui res indicio sunt aquarum naturaliter calidarum fontes, qui frigore in callosum quendam lapidem congelantur; at in pueris, limosa multa materies, a sanguine eligata, generandis Catalis originem praebet, tanquam ignis

Hi sunt ex Calculorum procreatione affectus. Sanguiu Caeterum quidam, Per circuitus, sanguinem mingunt quibus RUFmorrhoidum profluvio similis est affectus, eademque corporis constitutio; etenim pallidi sunt, & segnes, ia ignavi : cibum iastidiunt, & regre com quunt. Cumque sanguinem profuderint, membra ipsis languida & r soluta fiunt, caput tamen levius ia expeditius. At si in circuitu nihil effuat, caput dolet: oculi hebescunt, & caligant, & circumrotantur; inde 33 plurimos invadit Dilena r alii tumidi fiunt, obcaecatique, & Η dropici: . alii in Melancholiam, aut Parabsim, decidunt; nam e sanguinis, qui

profluere consuevit, retentione hi affectus enascuntur. Itaque si a Ronibus feratur sanguis, is plerumque purus, & urinae impermixtus, exite Vesica. Is nonnunquam ex Renum ruptione ubertim ac repente e 40sunditur, qui in grumos etiam concrescit; aliquando etiam in Vesica,

ο Eadem omnino cum his, de Calculo, habet. Archigenes. Are. Tetrabib. 3, Serm. 3, c. 4. ε Uis congruentia quoque scribit Archigenes: Aet. Tetrabib. 3, Serm. 3, c. 3. ubi etiam hujus affectus Curatio est, quae in Aret eo deest.

362쪽

haud secus ac extra corpus, congelatur, k vehementem urinae suppressionem facit. Ruptioni vero succedunt ulcera diuturna, quaeque sanationem aegrE U-,, recipiunt. Horum indicium est, ramentiun, aut rubicunda membranula, sus.s aranearum telae instar, excreta : aut pus albidum per urinam exiens,

modo purum M sincerum, modo urinae mixtum. Si Abseest in supere niant, his eos signis licet dignoscere ; sub vesperam, febres, horroresque : dolor 8c pruritus circa lumbos. Ac si rumpatur abscessus, grumi purulenti ramosique exeunt, cum albidae saniel excretione. visera, o vero mordacia sunt, modo pura, modo sordida, id quod e pure colligi potest : urina etiam nunc cum odore scedo est, nunc sine hoc. Ver Sanguinis profa via, & Abscessin parit; hyems autem, cum au- otumno, Catulos. Porro si Calculis ulcera superveniant, morbi visi distinabiles evadunt, cita colli quatio est, & m propinquo mors.

VESIC TAFFECTIBUS.

flammatione, & vulneribus, convulsione, & febribus acutis occl-dunt ; vicin autem, & Absce Fus, & Vesicae resolutio, Sc gran

dis Calculus, tolli nequeunt. Neque enim aut potione, aut medic mento huic rei accommodato, conteri potest, aut sine noxa excidi; t mes enim oportet Vesicae partes mcidere: quae res vel, intra unum di-

a 3 em, hominem rapit, vel, intra paucos, convulsionibus, febribusque i terimit. Et nisi excidatur, urinam supprimit, & doloribus, febribusque, Sc colli quationibus aegrum absumit. At si non admodum grandissuerit, urinae suppressiones frequentius incidunt, quia in Vesicae cervicem facile delabitur, & ibidem viam intercludit; hi quanquam per incisio-3Qnem tutius, quam majores, evelli possint, Vesicam tamen sauciare necesse est. Porro siquis ex hac re periculum mortis evaserit, in affectum tamen, qui Polας, sive urinae profluvium,) dicitur, homo decidit; qui quidem morbus periculo vacat : viri autem liberales sustinere nequeunt, ut urina sibi continenter destillet, sive obambulent, sive dormiant, quod,

363쪽

inlar ambulandum, etiam inhonestum est. Perexigui tamen Calestii sine offensa exciduntur. At si Calculus adhaeserit Vesicae, is molestiis, aedoloribus, & pondere, sese prodit, quanquam absit urinae dissicultas,

quae interdum tamen accedit. Caeterum omnes Calculos dignoscere pά- sis, ex armularum in uritia sedimento ε; pudenda etiam arriguntur: uecti micturientibus subest Calculus, dolor premit : colemque sibi contrectant ac trahunt, quasi Calculum una cum Vesica evulsuri. Consentit etiam anus prurigine vexata: Rectum quoque, ex intentionum violentia,

propendet intestinum, Sc opinio fit perinde ac si jam excernatur Calem Ius ; nam prope se invicem jacent Anus, & Vesica, quorum uno affecto, io M alterum assiciatur necesse est ; quamobrem, in Rem inflammatione, Vesica in ince dissicultate assicitur: &, m Vesicae malis, sedes nihil dejicit, quanquam haud sit alvus sicca. Hi utique dolores e Calculo proveniunt. Sanguinis profluvium, licet haud admodum acute interimat, sp,

vium. tio tamen plurimos absumit. At si ex eo Grumi oriantur, urinae fit is suppressio, & mors seque, ac in Calculi, acuta. Quamvis enim sanguis tenuis flavusque fuerit, neque concrescendo admodum opportunus, hunc tamen per longum tempus Vesica colligit, eumque calefaciens & elixam condenset, & ita Grumos essicit. Inde fit urinae suppressio, ad mortem inserendam valentissima ; his autem supervenit acutus dolor: servor ad acet : ia linguae siccitas ; ex quibus cum delirio moriuntur. Uleuia Sin a vulnere dolor excitetur, id utique mortiferum est visus autem, quanquam haud protinus ab initio maerimat, tamen ex febrium& inflammationum accessione insanabile evadit. Etenim Vesica cras dinis est admodum exiguae, nervusque natura existit: quapropter nequeas carnem contrahit, neque ad cicatricem facile perducitur; ad haec, urinabiliosa & acris Ulcus erodit. Communis etiam Vesicae consuetudo impedimento est : quia in repletione distenditur, & cum inanis est, comsidit; itaque idem, quod articulus, in extentione, & contractione, patitur : atqui in articulo omnia dissiculter sanescunt Ulcera. 304hs Gis. Suppurat etiam ex Abscessu Vesica; & Vesicae abscedentis eadem, quae aliarum partium, post inflammationem; nam & cum febribus ac horroribus fit L idem imminet discrimen. Ρus autem haec, sed albidum, crassum, scedi odoris expers reddit: cujusmodi Ulcera sunt milia. At si haec ultra serpant, saeculenta, mucosa, & saetida 33

cum urina excernunt; hi, mors jam instat: etenim mordax est urina,ia cum dolore emittitur, qui ad summum usque colem pertingit. . Hos omnia offendunt, etiam sibi invicem contraria; ia repletio, ia exinanitio:& motus, & quies : balneorum & usus, & omissio : Κ cibus, & absti,nentia : Ω dulcia, ia acida; cdm alia alios juvent, alios laedant, & in Q

Unum convenire nequeants Hippoc. Aph. 79, 9 . Ibid. Aph. 18, S 6. Arenei medendi ratio in his Anectibus

364쪽

DIUTURNORUM MORBORUM, LIBER SECUNDUS. 7j

GO NOR RHOEA,

SIVE

S E ΜΙΝ IS PROFLUVIO.

G0N0RRΗ0Ea malum est non valde mortiferum i ingratum

tamen, & vel auditu insuave. Nam si impotentia & resolutio

humores pariter, M ipsas genitales partes occupet, semen, ut

pote ex refrigeratis locis, effuit, neque vel in somnis supprimi potest ;io sed, sive homo dormiat, sive vigilet, continens profluvium est, neque ullus ejus rei sensus. Morbo hoc tentantur etiam foeminae sed eae cum locorum pruritibus, & voluptate, cumque impudenti coitus libidine, semen effundunt ; viri autem ne,minime quidem pruriunt. Id quod effuit, humidum est, tenue, frigidum, decolor, intacundum ; quo-Is modo enim fieri possit, ut genitale semen frigida emittat Natura i Ac si juvenes vitio hoc laborent, oportet eos omnes habitu fieri senili, segnes, resolutos, tinudos, hebetes, silentes, imbecilles, rugosos, inertes, pallidos, albidos, Moeminatos, frigidos, cibo aVersos, cum membrorum gravitate, & crurum torpore, impotentes, Sc ad omnia languidos. Moraobus iae plurimis in Parab sin vii est ; neque enim fieri potest, ut ne vorum facultas non debilitetur, 'cum refrigerata fuerit, vitae generationi inserviens, Natura. Etenim ex vitali semine Viri eruimur, calidi, articulis firmi, hirsuti, sonorae vocis, animosi, ad cogitandum agendumque habiles : cuius rei veritatem indicant, Viri. At qui vivido desti- a s tuuntur semine, rugosi sunt, debiles, acutae vocis, calvi, imberbes, eLMminati ; indicio sunt, Eunuchi. Quod si in emittendo semine qui Lpiam parcus fuerit, fortis & audax fit, serisque robore aequalis ; huic rei testimonio sunt ex Athletis illi, qui temperanter vivunt. Siquidem qui aliis natura sortiores sunt, per intemperantiam imbecillioribus longe

3P deteriores evadunt ; quique natura multo debiliores sunt, per temperantiam fiunt fortioribus valentiores ; neque enim ex ulla alia re, praeterquam ex semine, animal robustum essicitur. Semen itaque vitale, M ad sanitatem, M ad robur, A ad audaciam, M ad generationem plurimam valet. A Muriast homines in Gonor oeam decidere consuεrunt.

365쪽

STOMACHUS voluptatis ac molestiae dux est : eo quod

cordi sit vicinus, ad robur, animique, sive firmitatem, sive de smissionem, per consensum cum anima, multam valet: haec Stomachi praecipua est facultas, ut in alio loco antea proposui Ex v luptate nascitur, bona concoctio, camosus corporis habitus, colorque vuvidus ; ex molestia, his contraria, & interdum animi dejectio, tam cho alimenti indigenae Iambolicos urget etiam cibi fastidium. Cum solabor i itaque Stomachus, escam Odit Sc aversatur, non modδ siquid homines assumpserint, sed etiamsi nullus omnino cibus in conspectum ven rit, eumque memoria repetunt, cum nausea, vel molestia, aut humomm redundantia, aut oris ventriculi dolore : ia salivae fit inusio, & quibusdam vomitus. Quanquam autem his inedia corpus sit afflictum, alvusque is vacua permanserit, dolorem tamen iacilius, quam cibi assumtionem sustrinent; & siquid sorte necessitate impulsi comederint, dolor jam, fame longe gravior, accedit: cibum in ore non sine molestia conficiunt, eumque multo aegrius deglutiunt. Porro utilia alimenta aversantur, & aliena expetunt in iisque illa, quae naturae conveniunt, in contrarium perae zotantur omnium rerum taedio laborant: cibos defugiunt, & odio habent. Inter scapulas inhaeret dolor, qui post cibum, & in de initione, vehementius increscit: fastidium, ia molestia: oculorum acies hebescit tinniunt aures P caput grave est membra torpent, & exsolvuntur: praecordiorum palpitatio : spinae dorsalis versus. crura se moventis fit opibas nio : huc & illuc aliter aliterque videntur agitari, sive stent, sive recubent, quemadmodum arundines arboresve a ventorum flatibus conquassantur. Pituitam frigidam, aquosam exspuunt; cumque in biliosis r dundet bilis, oculi caligant; siti vacant, quanquam post cibi assumtio nem hanc percipere videantur insomnes sunt, pigri tamen, & somno- 30 lenti, neque Verus accedit somnus, sed gravi sopore, ut in his fit qui Comate laborant, occupantur ; extenuati, pallidi, debiles, resoluti, imbecilles, exanimes, timidi, quieti : la repente rursus iracundi; admodum Melancholici, Se in Melancholium aliquando decidunt. Μbibi Haec utique cum Animae Stomachus impertiat, assectum exoriri necesse 33' est ; homines autem partium consentientium ignari, ex quibus gravissima

366쪽

DIUTURNORUM MORBORUM, LIBER SECUNDUS. s

quaeque eveniunt, Stomachum morbi causam esse arbitrantur. Multum vero ad haec, quae assero, confirmanda essicit Cordis ipsius continuitas,

ubi facultatum omnium inest prinspium ; id enim inter pulmones jacet, quorum medio Stomachus etiam annectitur, & hic una cum illis spinae adhaerescit; propter hanc itaque Cordis viciniam, oris ventriculi des sit, & resolutio, M affectus Melancholici. Morbi causae aliae sunt innumerae, sed praecipua est, multi puris ex Cauis, ventriculo per Stomachum effusio. Usitatus etiam his affectus est, qui, iis in. prae necessitate, tenui duriorique victus genere sint usi; & his etiam, qui Io eruditionis gratia diu patienterque laboraverint: qui divinae scientiae desiderio ardent: qui cibi parsimonia, & vigiliis macerantur quibus nulla, nisi dictorum factorumque sapientium, cura est. Victum hi pleniorem atque varium aspernantur : pro cibo, utuntur fame: aquae potione sitim relevant: inter dormiendi tempus, iri mnes agunt. His cubile humi, 13 sine stragulis, videtur molle : integumentum vile, ac tenue vestimentum est lectique tectum, communis aer. Divitiarum loco, divinae scientiae abundantia & usus; etenim omnia haec, ex eruditionis amore, inter bona reputant. Et siquid sexte assumant, viles cibos, idque non ad sati mdam gulam, sed vitae sustinendae gratia, comedunt , non vino indulgent,ao mentem non hilarant: non locos mutant, non obambulant: membra

non exercent, neque satis quidem vestiunt; nam ecqua rea est, a quη doctrinae amor homines non avocet ξ a patria, a parentibus, a fratribus, a seipsis, a vita. Horum itaque corpus intabescit: decolores sunt, in juventute, quodammodo seniles prae cogitatione, taciturni: risuas vacant, animoque sunt immiti Stomachus pravos cibos appetit: usitato, tenuique, quod in promtu est, si mento cith satiantur, neque vario victui se assuesctat: ad quidvis assumendum segnes: Se si insuetam aliquam escam ceperint, ostenduntur, atque omnia cibi genera illico fa-sidiunt. Iste diuturnus Stomachi est affectus; Inflammationes autem, Fluxionesque, Sc oris Ventriculi morsus, Sc Stomachi dolor, morbi Stomachici nomen non habent.

aestas hunc insere, quo tempore, A concoctionis, Sc appetitsis, Momnium facultatum impotentia est. Ex aetatibus, eidem senes patent, etiquibus, ob mortis propinquitatem, etiam sine morbo, cibi cupiditas 3 uetaitur.

367쪽

DE CAUSIS ET 8 IGNIS

is TENTRICULUS, viscus concoctioni inserviens, m conco- υ quendo laborat, cum alvi profluvium hominem exercet. Est autem humidi crudique alimenti transmissio; quae si non ex levi

causa fiat, & longius quam unum aut alterum diem perduret, & homo insuper, quia non alitur corpus, imbecillis reddatur, morbus fit, qui Coeliacin appellatur. Is ex cesoris concoquentis debilitate, & Ventriculi refrigeratione nascitur : quando vi calorem di sibivitur cibus, sed a calore non concoquitur, neque in bonum succum permutatur, & quia, ob caloris imbecillitatem, ad finem perduci nequeat, ex climidia parte incomsectus relinquitur. Alimentum autem confectione destitutum commu-itatur in deterius, quoad colorem, & odorem, & consistentiam; color enim albus est, & bilis expers: odor gravis, instar coeni: humidum v ro illud, neque consistens, quia non elaboratum est, sed eam tantum concoctionis habet vim, quae ei in principio fuerit adhibita. Idcirco inflationes in alvo percipiunt, ructus emittunt continuos atque foetidos : qui si per inferiora transeant, intestina rugiunt, flatusque erumpunt asperi, humidi, argillaces: & inter haec videtur tanquam humidum quoddam effluere; dolor ventriculi gravis, aut punctiones subinde reserens. Homo interim tenuis est, & macie confectus, pallidus,ti imbecillis, neque ad usitatarum rerum quidvis praestandum valens: sed, si inambulet, artubus labastit; venae in temporibus elatae, siquidem

haec, quia nutrimento vacant, concava redduntur venae item in toto corpore exstant. Morbus enim iste non modo alimentum non persecte

concoquit, sed nec id, quod concoctionis principium habet, ad incrementum corporis distribuit; etenim mihi videtur non tantum concoctionis, sed etiam digestionis este vitium. γAt si morbus increscat, materiam ab universo corpore in ventriculum reducit, totusque jam habitus intabescit; lingua hominis sicca est, &corporis superficies arida ac sudoris expers. Ventriculus interdum, volut ardenti carbone, peruritur : alias, Velut glacie, congelatur. Non nunquam in extremis dejectionibus sanguis emuit flavus, sincertis, impe '' mixtus, ita ut venae alicujus adapertum videri possit osculum; quoniam

368쪽

DiuTURNORUM MORBORUM, LIBER SECUNDUS.

acris humor venas erodit Malum hoc longissimum est, ac senatu dissicile ; nam si absque manifesta causa desisse videatur, redit iterum, quandocunque levis aliquis error huic ingruendi causam praebuerit: in circulatum igitur recurritaue Senibus familiaris morbus est, magisque mulieribus, quam Virili. eris, ob quotidianam cibi intemperantiam, continuum fit alvi proflu- μως vium ; id autem non ex ventriculi vitio incidit. Morbum Coeliis muta 'aliis tempestatibus aestas frequentius procreat: deinde, autumnus &etiam hyems frigidissim, si ab ea calor pene fuerit exstinctus. Diuturiono etiam morbo hic Messias, & senteria, Sc Lienteria, superveniunt. Verum avida quoque frigidae potio id vitii aliquando genuit.

1 sc OLICI nominquam intestinorum volvulo & torsione acutet moriuntur. Morbi causae sunt quamplurimae. Signa, gravitas i inter cibi abstinentiam, quae, in ea parte quae assicitur, maxime urget: ingens pigritia ; aegri segnes simi, cibum Midimi, extenuati, insomnes, facie. tumidi. Onod si prope Lienem aegrotet Colon, homo 2O colore tingitur ex atro viridique permixto at si prope secur, albus a que viridis est; quae ob consensum propinqui visceris contingunt. Quod si cibum assumserint, lices is neque multus sit, neque qui inflationes facere soleat, 'ide tamen inflantur, & spiritum transmittendi cupiditatem habent, cui vero exitus intercluditur : ructusque sursum impellum a tur, qui nec ipsi viam inveniunt ; ia sicubi coacti prodeant, flatus supra erumpentes virosi sunt ia acidi. Renes etiam & vesica per conse sum assiciuntur, harumque partium dolor fit, Sc urinae suppressio ; in iis tamen non est vitium, sed alia aliorum ' loco eveniunt. Verum hac re longe magis mirum id est, quod ad testiculos, musculosque, Cremavo ras dictos, improvisus descendat doror; Medicique non pauci con sensum hunc ignorant: ia eorum aliqui Cremasteras exciderunt, quasi hi propriam mali causam in se continuissent ; verum his quoque alia aliorum

loco eveniunt. i Multa iis, quae in hoc Capite legimus, Archigenes habe. similia. Aet. Tetrabib. 3,

369쪽

i ciuitati Ex hoc affectu nascinatur essus, milique moris mera; Η dropes h etiam, & Phthis , quae sanationem non recipiunt. Siquidem ex frigore, es Q. & crassis humoribus, multaque glutinos1 pituita morbus contrahitar. 2 sinetiam M aetate, M tempore, & in regione frigida, & per duram hyemem exoritur

ohtia PERIOR A intestina ad Caecum usque pertingentia, tenuia, ac biliosa, Cholades vocantur. Ab his inferiora, quae crassi, & ca nosa sunt, ad principium usque Rem intestini porriguntur. Uer omnibus his innascuntur ulcera, horumque species commisi DP nomine vocantur ;) ideoque varii sunt affectus. Etenim aliqua is intestinorum superficiem tantum radunt, L cum excoriationem soluin modo faciant, periculo carent : sed multo imocentiora, tr in inferioribus intestinis consistant; at sit paulo Nolandiora sint ulcera, ne haec quidem boni stat moris. Alia profunditatem habent, neque consstunt: exedentia, & glandulosa, & serpentia, Sc Sphacetum anserenti sto& mortifera ; quinetiam, dum serpunt, circumroduntur venulae, & in ulceribus lardores sunt sanguinis destillationes. Aliud genus ulcerum est, tumentium, asperorum, inaequalium, callosorum, instar nodi quem in lignis reperimus ; haec sanationem aegrὶ recipiunt: neque enim ad cicatricem facile perducuntur, quia levi momento solvi posiunt. α Gu . D semeriae causae sunt complures praecipuae Vero, cruditas, frigora continua, acrium ciborum asiumtio, ut Uttoti, id est, pulmenti ex allio caepaque intritis,in aut caepae, vel allii per se, aut carnium vetustarum atque acrium esca, quibus cruditas supervenit; idem facit humoris alicujus insueti potio, vel ejus, qui vel istius, qui appel- 30 latur, M alia pocula, quae in singulis regionibus, vini loco, siti medem tur ; plaga item, & frigus, & aquae gesidae potio, intestina exulcerant.

R Curatio Glieormn deest. Apud Aetium, Ietrabib. 3, Serm. r. c. 320 invenimus quae dam ad hos Archigenis Pharmaca; & Cataplasmata; γ. 34

370쪽

Dejectiones autem, n signa caetera, in aliis aliisque ulceribus, alia ori, sunt, Κ alia. Nam si ista superficiem tantum attigerint, e buperioribusqii aeram intellinis feruntur tenuia, biliosa, odoris, praeter eum qui ab intestinis die provenit, expertia. A hymno autem intestino exeunt coloris quaedam 5 magis saturi, ia crocei, M odoris: foedi. Et interdum haec cum alime io, liquam quidem illo, sed aspero ; L stercorum odor, modo gravis est, & Ulcera ipse putrefacta : modo nullus est, nisi ab excremento ipso. Verum ab inferiorum maestinorum exulceratione aquosa quaedam, tenuiae, sine odore, profluunt; at si ulcera profundiora fuerint, humorro saniel similis, subrubicundus, instar vini, aut aquae in qua caro lota sit; Sc haec modo per se, modo cum excrementis; eademque, modo humida, a liquore circumfussi di luta, sine bile, & odore : modo compacta,& sicca exeunt, sed, ob humorem circumfluentem, lubrica. Quod si majora sint M laeviora ulcera, idque in superioribus intestinis, biliosa, Is tam eorum ratione, ex quibus, quam horum, per quae transeunt, emittuntur ; sedem quoque vellicant, quia bilis acris est, M eo magis,ciis ab Uliere provenit; bilis autem pinguis est, tanquam adeps. Verum a prosundioribus inferiorum Ulceribus, sanguis descendit concretus, atque crassus, cum pituita M camosa quaedam, non admodum pinguia, stointestinorum ramenta, eorumque partes etiam integrae, his admiscentur. Interdum crassa prodeunt, alba, mucosa, adipis concisae similia, cum humore circumfluo; haec ab intestim Resolveniunt. Nonnunquam mucosa tantum, pruritum moventia, parva, rotunda, mordacia eg mntur, quae hominem ad dejiciendum frequenter excitant, & desidendi 23 cupiditatem cum voluptate faciunt, sed inter haec paucitam tammexeunt; id mali Tenesmin dicitur. At ab intestino Caeco feruntur carnes rubicundae, grandesque, circumscriptionem multo majorem habentes ; Ulcera profunda sunt : sanguis crassus, M saeculentus: ia odor, quam inestis, gravior. Caeterum si serpant exedantque visera, Se nulla prors 3Q ratione coerceri possint, e superioribus, non modo sature biliosia, sed etiam crocea, spumantia, secum similia, nigra, quaeque herbam is ML dem, aut porrum reserum, supra memoratis crassiora, odoris tanquam putridi, dejiciuntur ; alimentum quoque magis crudum, ita ut a dentibus cum voracitate paululum duntaxat comminutum videatur. At si inferiora erodantur, nigrae concretiones, Κ crassa quaedam, carnosa, rubicunda, grumosa, ac nonnunquam nigra, omnibus modis variata, foetida, intolerabilia exeunt, humorque sine voluntate profluit. Nonnum quam oblongum quiddam, quoad plurima a sano intestino non discernendum dejicitur, multisque veritatem ignorantibus excreti ipsius intestini enierum injecit. Verum haec ita se res habet: intestinorum, uti ventriculi, tunicae sunt duae, quarum altera alteri obliquε superincumbit; quando igitur harum connexio disitavitur, interior tunica, secunddm longitudinem absistens, foras exit, ia exterior tantum intum remanet, carnemque contrahit, ia ad cicatricem perducitur, homoque satiescit, ac sine offensa vitam

SEARCH

MENU NAVIGATION