De causis et signis acutorum et diuturnorum morborum, libri quatuor. De curatione acutorum et diuturnorum morborum, libri quatuor. Cum mss. duobus, Harleyano, & Vaticano, contulit

발행: 1723년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

DE CAUSIS ET SIGNIS

de causa, somnolenti, quieti, alvo sicci: haec sunt etiam sanis hominibus non ita multum inusitata. At in incremento mali, foedos odores exspirant, ob interni spiritus exhalationem ; huic rei aerem, aut extrim secum quid, causam praebere existimant. Urina alba, crassa, qualis jumenti, turbida. Cibi crudi M inconcocti in corpus digeruntur: ne 3

haec quidem percipiunt, curamve ; neque enim, an concOXerint, necne,

satis sciunt : in his cruditas & concoctio perinde est, siquidem, quod

ipsis in bonum atque commodum vertat, haud fiequmter concoquunt;

cibus vero facile distribuitur, quippe quem, haud secus ac in ipsorum

alimentum, morbus cum rapacitate attrahat: unde venter inferior siccus in

his essicitur. Tumores alii prope alios assurgunt, nondum continui, sed crassi, atque asperi : & tumorum intervalla juris dividuntur, sicut Elephanti corium. Venae latae, non ob sanguinis abundantiam, sed propter cutis crassitudinem. Neque multo post malum penitus insedisse declaratur, ex aequali totius corporis intumescentia. Crines in omni parte is praemoriuntur, manibus, semoribus, tibiisque : itemque rari sunt inpube, mentoque, & capite; quodque mirabilius est, praematura canibiles, ia calvities repente ingruunt; & intra tempus exiguum, pubes cum mento glabra est : aut si pauci remaneant capilli, aspectu turpiores sunt, quam si defluxissent. Cutis in capite alte dehiscit, rimaeque sto ualidae sunt, frequentes, profundae, asperae. Tumores in secie duri, acuti, in vertice nonnunquam albidi, juxta basim viridiores. Pulsus e iguus, gravis, segnis, tam am per coenum, aegre sese promovens. V nete in temporibus, L sub lingua, elatre; alvus biliosa. Lingua Varis grandinosis aspera ; neque incredibile est, totum corpus hujusmodi imas herculis scatere : siquidem, in victimis humores vitiatos habentibus, caro quasi grandine repleta est. Sin ex intimis partibus morbus pluribmum erumpat, in extremisque appareat, summos digitos occupat Impetigo: genua pruriunt, & ea homo cum voluptate scalpit: mentum nonnunquam Impetigo circulo complecti ur : cum tumore non ita 3 grandi, malae rubent. Oculi caligant, & coloris sunt aenei; supercilia crassa, glabra, deorsum gravata, prominent, contractis horum imtervallis, intumescunt: color eorum lividus, aut niger: ipsa vehementer adducuntur, oculosque contegunt, ut in iratis fit, aut Leonibus; it que morbus Leoninus dicitur quamobrem aeger non Elephanti tantum, 33

aut Leoni est, sed etiam Nocti oculos tetrae similis L

Nasus tumoribus atris asperisque occupatur : labia crassa, & prominen- tia, quorum inserius livet: nares praelongae : dentes non candidi, vorum subatro colore insecti videntur : aures cum nigritie quadam rubent, o

382쪽

Diu TURNORUM MORBORUM, LIBER SECUNDUS: Vi

occlusae, atque auribus Elephantorum similes sunt, & solito grandiores apparent; ulcera in aurium basi, sanie fluentia, pruritibus vexata. Totum corpus rugis asperis exaratur : 8c fissurae, tanquam nigri sulci, incutim alte descendunt ; ideoque Elephas morbi nomen est ; plantae, cal-scesque usque ad medios digitos hiant. Quod si malum vehementius ashuc increscat, tumores exulcerantur : & in malis, mento, digitis, genibusque, foetida & insanabilia oriuntur ulcera, quori in alia super alia insurgunt, in aliisque alia subsidunt. Interdum ante hominem membrae sua emoriuntur atque excidunt, nasus, digiti, pedes, pudenda, manusqueio integrae ; neque enim pestis ista aegrotantem turpi vita doloribusque vehementissimis ante liberat, quam hominem membratim discerpserit; sed instar Elephanti, longaeva est iniδd si membrorum repentinus fuerit dolor, multo acerbius affigit, modo has, modo illas partes, Vago more invadens ; cibi cupiditate non vacant, sed nullum habent gustum, n is que in edendo aut bibendo voluptatem ullam capiunt; omnia aversantur& oderunt : corpus non alitur: Ueneris libido rabiosa est. Adsunt lassitudines spontaneaq; membra singula quasi pondere quodam premi videntur; hominemque vel minimi artus gravant. Porro corpus in qu que offenditur; non balneis delectatur, non horum abstinentia : non sto cibo, non inedia : non quiete, non motu; etenim omni parti morbus penitus insedit. Somnus tenuis, propter somniorum Visa, vigiliis molestior : ingens spirandi dissicultas : suffocatio, quasi laqueo strangularentur ; atque hoc modo quidam e vita excessere, ad mortem perpetuo

usque oppressi somno dis Itaque clim hujusmodi sint, quis non eos defugiat, aut quis non me setur, licet ipsorum vel pater sit, vel filius, vel frater i siquidem metus

etiam subest, ne vitium ex contagione communicetur. Propterea multi hi montes ac deserta viros amicissimos exposuere ; nonnullis ad aliquod tempus horum inediae subvenientibus : aliis non item, cum eos emori 3o vellent. Memoriae proditum est, quendam ex his, qui in desertis com- Historia. morarentur, Viperam, quam e terra prorepentem conspexerat, sive fame coactum, sive inectus adeo pertaesum ut malum malo commutare vellet, vivam devorasse, neque vita prius migrasse, quam omnia ipsius membra computruissent, atque excidissent. Alium fama est vidisse viperam, quae, Aila.

33 cum in dolium musti reptae & ex eo ad satietatem combibi siet, id

rursus exspuerit, multumque una cum musto veneni effuderit. Pomquam autem vipera in musto exstincta est, homo ex eo avide largeque hausit, ad finem vitae pariter ia affectus pervenire cupiens. Cumque satiatus esset, inebriatusque, humi primo jacebat, quasi moribundus;

Opostea, cum e sopore ac temulentia exsurrexisset, homini prim5 comae defluebant : deinde, digiti, unguesque : ac postremo, omnes undique contabescebant artus. Quoniam vero semini vis adhuc inerat, virum

Fere omnia, quae ex Arehiene se afferre testatur Aelim, Tetrabib. , Serm. I, C. Iao,

in hoc Capite, iisdem quoque verbis expressa, lavenimus.

Natura:

383쪽

DE CAUSIS ET SIGNIS

Natura, tanquam ex ortu, rursus ess it; alios ei crines, ungues novos, puramque carnem enutrivit; ipse Vero cutim antiquam, tanquam serpentis senectutem, exuit, ad aliud quasi vitae exordium, novi instar hominis, revocatus. Ita se fabula habet, neque plane verisimilis, neque omnino tamen improbabilis ; etenim malum malo pulsum suisse haud sincredibile est : Naturam ver5 ex remanente vitae scintilla hominem redintegrasse, non ita a ratione abhorret, ut id prodigio simile videri debeat.

384쪽

ARET HIC APPADOCIS,

Curatio Phreniticorum. p. I. Curatio Lethargicorum.

385쪽

C UT ORUM Morborum Curationem signorum descriptioni subjiciemus, quorum pleraque in superioribus Libris comprehendimus. Quaecunque igitur in Febrium medicatione fieri debeant, secundita earum disserentiam, morborumque speciem, & in ipsis svarietatem, horum plurima in tractatu de Febribus explicabuntur. Quotquot autem acuti contingunt morbi cum febribus, uti Phrenitis: aut Me febribus, ut Apoplexia r eorum duntaxat hoc in loco Curationes exequar; idque, ne vel errores adunttam, vel oratione supervacanea utar, si alia in aliis locis conscripsero. Initium vero idem, quod in io affectuum enarratione cepi, idemque esto finis.

CURATIO

PHRENITICORUM

C A P. LCUSARE oportet aegrum in aedibus modicae amplitudinis, Isaerisque temperati ; hyeme quidem, in loco tepido: aestate autem, in se ido ac humido: vere, & autumno, tempestati rem accommodare. Postea conquiescere jubere M ipsum aegrotum, quique in domo versantur, universos '; nam acutissime audiunt ureritici, strepituque irritantur, ia insaniunt. Parietes Iaeves sint, aequales, non Ioeminentes, neque stramentorum coloribus, neque picturis e meim; pi rati enim parietes mentem jacentium perturbant; siquidem ante oculos vanas quasdam imagines accipiunt: quaeque non extant, tanquam eminentia, contrectant: ia inanis quaelibet occasio ipsorum manus electo provocat. Lecti longitudo, ac latitudo sit mediocris, ut neque in a sampliori corpus jactitent, neque ex angustiori decidant. Stragula sint laevia, ut ne floccos legere in mentem iis veniat; & etiam mollia : durum etenim cubile nervis inimicum est ; inter alios vero praecipue nreniticis nervi laborant, iisque fiequentissime contrahuntur. Ingrediantur

' Haec, a principio Capitis, Aretai verbis, immutata tantum Dialecto, sed omita ejus nomine, expressit A etivi. L. 6, c. a. Pauca proxime in uentia praeterit: pauca deinde rursus exscribit; aliqua postea, vel de suo, vel aliunde petita, interstrit: dc alli deaeum Me Arem passim excerpit.

386쪽

ACUTORUM MORBORUM, LIBER PRIMUS. s

viri amicissimi, serm ibusque Sc alloquiis utantur haudquaquam inimcundis ; nam in omni re oblectari debent, iique maxime, qui cum d mentia iracundi sunt. Num verb in tenebris, ves in luce, jacere debeant, ex morbo conjicere oportet; nam si ad lucem exasperentur, quae-sque nusquam sunt, videant, quaeque non adstant, imaginentur, vel pro aliis alia fingant, ves vanas imagines accipiant, & in lamma, lucem, quaeque in luce sunt, horreant, obscuro loco eos continere praestat: sin miniis, lucido. Bonum vero signum est, ubi ad lucem redierit us mens,& remiserit insania. Abstinentia non diuturna; cibi humidiores sunto, io paucioresque, A continui: nam cibi ad mentem demulcendam prosunt.

Cibi exhibendi tempus esto, cum remiserint ambo, & febris, Se destrium. Quod si per inediam iurant, neque Mnis decreverit, cibos dare utile est, qui in febribus quam minime offendant. Expedit utique, ut febris ac furor, & in accessionibus, & in remissionibus, concordent.13 Quod si dandi cibi opportunitas adsit, imprimis considerandum est, i. 'e an sanguinem omneat detrahere. Itaque si ab initio, primo, ves secundo die, delirium cum sebre accesserit, vena cubiti media potissitum incidatur; vel etiam, si tertio, aut quarto die, furor invaserit, usque

ad primum dierum Criticoram circinium h venam oportet incidere. At sisto post tempus sanguini mittendo aptum, sexto scilicet, ves septimo die, incipiat, multo ante Judicationes in acutis morbis, evacuantibus, pur' gantibusque remediis, aliisque, quae corpus irritant & affligunt, utenodum est Verum, in mittendo sanguine, cave ne multum detraha etiamsi venam in principio seces; nam Phrenitis iacile transit in Syneopem et 3 8in aeger valde plenus, ac juvenis, morbusque ex plurimo, ves cibo, Vesrino fuerit, non jam ex ratione Phrenitidis, sed etiamsi illa non urgeat, multum sanguinis mittendum est; multo autem minus, si iidem etiam Phrenitide laborent. Caeterum in his vena tutius secari potest, si morbus non a capite, sed a praecordiis initium duxerit; praecordiis enim vitae 3o principium inest: caput autem sensuum, nervorumque Originis locus est, sanguinemque a corde potius attrahit, quam aliis membris imperiit. Si caput igitur affectum est, vena cubiti secari non debet; nam m hisce assiectibus sine gravi noxa vasa exinaniri nequeunt. Quod si vires de tractionem sanguinis satis copiosam sustinere valeant, semel simulque 3s mittatur, ne, inter primae & secundae detractionis spatium, alimenti onserendi pereat occasio; siquidem Phrenitieis febres continuae inhaerent, quaeque non longas remissiones, sed breves & obscuras levationes recupiant. Sed si ante satis largam sanguinis missionem defecerit aeger, si cunda detractio in proximam remissionem differenda est, nisi ea multo Apphst ventura sit; quod si futurum est, vires odoramentis, ac faciei tractationibus, pedumque compressione, revocare oportet, M sanguinem

yrotinus detrahere. Quantum verὁ mitti debeat, Vires ostendent.

Cibus

387쪽

Cib 3. Cibus quidem cunctis sebricitantibus humidus est aptissimus d : praecipue vero Phreniticis, quippe qui sicciores sint, quam si febre sola laborarent. Mulsum minime praestandum, nisi biliosi sint nam id a biliosis sacpE concoquitur. Alicam elotam cum aqua convenit exhibere, vel mulso : vel etiam ex istis sorbitiones simplices, quales cum satureia, s vel apio, vel anetho incocto fieri solent; nam haec & respirationem facilem essiciunt, D urinam movent: atqui Phreniticis prodest urinae excretio. Olera omnia conveniunt, ac praesertim malvae: nam earum lemtor 8c ad laevandam linguam asperamque arteriam, & ad stercorum d pulsionem proficit; bona sunt etiam beta, blitum, & silago, & maturaio cucurbita, & quicquid fuerit suo tempore optimum. Ptisanae cremor, primo quidem liquidissimus, ut minus alat: sed paulo crassior, quo longius morbus processerit. Verum in Ddicatiombus, Sc paulo ante Judiacationes, cibus subtrahendus est At si morbus in longinquum protrahatur, cibos non subducere, sed alimentum ex friamento dare oportet, Isui vires aegro non deficiant; quo tempore extremis etiam animalium

partibus, & avium carnibus in humore liquefactis, plerumque opus est: haec enim inter coquendum optime dissolvi debent. Ex piscibus, sostiles aliis praestant; omnino tamen, qui in quaque regione optimi fuerint, deligantur : alias quippe regiones alia piscium genera melius pro-zoducere Vulgo receptum est. A fructibus vinois naturae abstinendum, quia caput M praecordia inflammant; sin ea propter virium atque stomachi imbecillitatem necessario dari debeant, ea quae pomis similia sunt, in mulso elixa, vel in adipe tosta, praebeantur : caetera cures aqua calida temperare, si ista confirmandi stomachi gratia tantummodo exhi-asbeas; sin ad resciendas etiam vires, quod in iis vinosum est non admodum dilui oportet. Haec sit utique, ut in summa dicam, victus ra

tio.

y in Caput autem, ut refrigeretur, contritae olivae immaturae oleo persum' dendum ; id enim in Phrenitieis calefieri non amat. Quod si aegrum 30 vigilia premat, eique imagines obversentur, olei istius & unguenti rosaces primo pares portiones misceantur: deinde, plus ros acet, ad astrifctionem refrigerationemque capitis, adjiciendum. At si mens etiam conturbetur, & alienetur vox, serpylli comam oleis incoquito, hederinque, aut herbae sanguinalis, succum affundito. Quod si delirium veli 3 smentius exardescat, peucedanum quoque, ac spondylium oleis incoquantur, & instilletur aliquid aceti: etenim vaporibus haec calorique diffando, & humoribus crassis dissolvendis apta sunt, quae res delirio

causam praebent. Inter haec autem cavendum est, ne Perfusio in cervicem atque tendines descendat: quia tendinibus nervisque inimica est o Perfusionis nunquam non occasio est, praeterquam in accessionis initio ;parcius tamen, in incremento, adhibeatur : sed plurimum, in vigore :

d Hippoc. Aph. Iri S r. φ Ibid. Aph. rs, g t. Cumque

388쪽

cumque prorsus insaniant, tunc maxime perfundantur, idque aqua sibgida, aut etiam valde refrigerata, restatis tenapore hyeme vero, tepefacta. Porro ad furorem leniendum, posca, aut conyetae decocto, cuiri spongia, facies fovenda est : deinde, vultus, auresque una, & nareS unguento oenanthino, aut crocino inungendae. Eadem somnum quoque inducunt; nam si tota nocte pervigilent, que interdiu dormiant, oculique prorsus intenti, instar cornu, fgeant,' in aegri vero sese jactitent, & e lecto consurgant, somnum illis & quietem moliri oportet primo, per capitis Perfusiones ex rosa eo unguento mero , aut amaracino, cum hederae aut serpylli succo, aut etiam melilotidecocto. Magis autem soporiferum est papaver, in oleo elixum, ad capitis Perfusionem : aut ex aqua, faciei, cum spongia, impositum. Ipsi quoque papaveris herbae integrae, modo recenter fuerint decerptae,

virides capiti debent subjici; siquidem Spiritum tenuem siccumque ma- is defatami & incrassant, qui nebulam iam quandam sensibus offundit: nebula vero grave quiddam & torpidum est, & somni mitium facit. Ac si valentioribus auxiliis aeger indigeat, ipsa papaveris lachryma fronticum aqua illini potest, Sc naribus inungi, M auribus infundi. Pedes

cum oleo molliter contrectentur : demulceatur caput : prodest etiamao tempora praecipue L aures scalpere, quod in seris quoque iram ac fi rorem comprimit. Porro somnum faciunt usitatae cuique res; nautae, decubitus in cymba, ia in mari circumvectatio, M littorum sonus, Mundarum murmur, & fremitus ventorum, & maris navisque odor; -- sicae studioso, tibiarum usius cum silentio, aut citharae, braGe cantus, aue aut puerorum canentium exercitatio ; ludimagistro, cum puerulis coli via ; aliis item alia somnum inducunt. 'Caeterum praecordiis & ventriculo, si inflammatio cum duritia exci- P utetur, Perfusiones L Cataplasmata ad hibere convenit; in inflammatione, olivae oleum maturae minimeque acerbae injicere : id enim crassium, ia30 viscidum est, L calefaciens; sed ia ibidem anethum, aut conyram, aut utrumque indere commodum est. Quod si flatus etiam insint, cymini laapii semina, & quaecunque urinam flatusque eliciunt, & nitrum cribro transmissum inspergito. M si Jecur compressione ac dolore vexetur, lanas ab ove succidas accipito, oleum vero omphacinum, aut rosa um,3 3 8c sapam Graecam, vel Creticam admisceto, hisque incocto meliloto, omnibusque in unum succum confusis, Iecur perfundatur. Liem vero applicetur oleum, cum aceto Vel, si major, quam antea, videatur, post & pro lanis, mollis spongia; his enim Lienis mirifice delectatur, atque emollitur. Porro si praecordia in interiorem partem sursum reducantur, o ti circa haec intendatur cutis, olei loco, aut cum eo paribus portionibus mixtum, & in crassitudinem redactum, optime facit butyrum : incoquantur autem conJza, & ros marinus, neque vero anethum inidon um est.

389쪽

si mod tempus fuerit Cataplasmatis admovendis aptum, olea iisdem ad prae- locis eadem adhibeantur & materia sit, ex lini semine, M tano graeco,ia hordei tenui farina ; commoda etiam sunt stibae, & ervum, si venter intumescat; milium quoque torrefactum, saccellis inditum, leve ac molle fomentum est idque permolitum una cum melle, Sc oleo, & ltu 3 ni semine, utile mctropicis Cataplasma est. Flores autem, Sc herbae, &femina, quae in Perfusionibus praecepi, eadem in Cataplasmatis sunto.

Mel vero & cum his convenit, ad medicamentorum siccorum coactionem, 8r aridorum commixtionem, & ad calorem diutius conservandum ; quin

per se, bonum est, pro Cataplasmate, semicoctum; Sc pro ridib1osione, si humore aliquo liquetur ; emollit enim, & calefacit, & urinam satusque elicit, & inflammationes mitigat. Eadem enim, & his plura

ac majora, mulsum epotum eruit, in asperam arteriam, & pulmonem,ia thoracem, & ventrem, subiens. Alvi Alvus autem glandibus aut illitionibus continenter irritetur, diam se is rumque sicca est,) tam ut a capite revellatur materia, & vapores in pectore difflentur, quam ut e ventre stercora excernantur. Quod si permultos dies astricta maneat alvus, eam oportet aqua mulsa, & Oleo,

nitroque ducere.

k2rr- si inflammationis vehementia non magnopere remiserit,ao in ea parte ubi inflammatio urget, majorque apparet, admoveatur C curbitula, cum cutis incisione: applicetur autem una, aut altera, prout ex locis inflammatis, ac virium ratione, significari videbitur ; ex iisdem quoque sanguinis detrahendi mensuram conjicere oportet: nam ex nimia detracti copia sequitur Θncole. Porro, in unum inerumve diem, aue eadem esto Persissio; tertio autem, ceratum, cum aliquo ex olei, in

Pe fusione adhibitis, imponatur; postea, sicubi inflammatio subfit, applicentur Epithemata ex hys o, & foeno graeco mulsae incocto, & m. Ma terebinthina, ceraque : olea vero iisdem locis eadem. Ac si per haec nihil quicquam mitigetur delirium, caput tondere necesse est; si 3 Perquam longi fuerint crines, primo ad dimidium ζ sin breves, ad cutim Posia, resectis interim viri M vertici imprimatur Cucurbitula, & miditatur sanguis; alia tamen, sine ferro, dorso p ius ariet r. Pectoris oportet autem, in acutis morbis omnibus, pectori etiam mederi; id enim, cum corde & pulmonibus, plurimum assicitur : primo, ab ur-33 gente spiritu, modo calido, modo frigido praeterea, febre Ardente, ac

tussi, & humorum depravatione, nervorumque communione, & stomachi noxa, nec non membranae costas succingentis, septique transversi ublio offenditur; cor enim, si majori quopiam malo affigatur, nullo modo sanescit;) haec igitur in Phrenisicis omni ratione relevari debent. QEtenim ex aliquo nonnunquam in pectore vitio oritur delirium, spiritasque calidus & siccus emittitur, sitis aciis, servor intolerabilis, quoniam is undique in pectus confluit: vitium autem ex nativo calore perverso proVenit, graviorque L molestior est hujus ex omnibus membris transatio

390쪽

ACUTO RuM MORBORIM, LIBER PRIMUS. ς;

in Pectus; nam Enremae partes, ut diput, manus, Pede ue, frigore 4aborant: pectus interim velut igne inardescit. Huic itaque humect fine & restigeratione succurratur. Periso sat ex oleo, cum chamae- mela nardove incocto : aestate, ex sapa Graeea. Ac si Epithematis utis convenit, palmulae vino austero intinctae, deinde laevigatae, M in placem tam, cum Nndo, farina, M oenanthe, contritae, Cataplasina facient pectori non ingratum. Refrigerant etiam mala cum mastiche & melia loto contusa, quae omnia cera nardoque excipiantur. Sin Stomachus etiam torpore ac fastidio laboret, apsinthii succum, aut comam, una iocum his terito, eoque, postquam oleo intabuerit, praecordia irrigato. Apsinthii quoque infusio, aut succus, ante cibum potui offeratur; insu-sionis, circiter duos cyathos: amari vero succi, unus, cum cyathis aquae duobus. Quod si stomachus ardoribus etiam conflictetur, neque id ex

morbi ratione proveniat, sed ex se ipso, utpote qui acribus falsisque 1 shumoribus, aut bile mordeatur, sitique arescat, lac aquae mixtum intersimenta propinetur, lactis circiter dimidium heminae cum aquae cyatho uno' hujus quoque plurimum sorbere expedit, & noemihil cum pane

assumere.

Verum si 8c ipse homo Febre Ardenti peruratur, sitisque, & molestiadio accedat, cum furore, & aquae gelidae desiderio, frigida indulgeri potest, αβ

minore tamen copia, quam in Rise ardenti sine Phrenitide ; nam in his . timendum est de nervis ; tantum itaque detur, quantum ad recreandum

stomachum suffecerit: paululum autem satis est, quia Phrenitiei parum bibunt dis Caeterum si in Syncopen quoque prolabantur, etenim hoc incidere test, viribus exsolutis, & homine sudoribus 1ssiuente, omnibusque e trorsum humoribus prorumpentibus, Κ robore restauto, in non jam delirii habenda ratio est, sed impendenda cura, ne homo in vaporem humiditatemque colliquescat. Jam vero unicum a vino subsidium 3o est ; quod in substantia celeriter alit: & usque ad extrema ubique permeat : robori robur adjicit : spiritum torpentem excitat frigus calore temperat: humorum redundantiam Ginprimit: extrorsum erumpentia atque dimentia coercet; ad haec, odore suave ac jucundum est: ad comfirmandas vires, vitamque restaurandam valens: M ad mentem in surore

33 tigandam emacissimus; haec utique simul omnia praestat vini potio. Animus namque delinitus conquiescit, ipsique sponte ad reficiendas vires

Mum assumunt, seque ipsos ad robur atque voluptatem cohortantur. Quod si morbus jam in vetustatem protrahatur, febrisque lenta inhae- Inveterescat, delirium verὁ jam in fatuitatem. transeat, praecordia autem non mali C P ha multum, ves tumore, vel inflatione, vel duritia vexentur, sed in capite potitana sit mali causa, hominem oportet audacter lavare, eique caput frequenter persundere. Ita enim corporis habitus ad sanitatem

Perveniet,

SEARCH

MENU NAVIGATION