Henrici Cannegieteri De mutata romanorum nominum sub principibus ratione, liber singularis. Item postumus Bataviae adsertor, Hercules Magusanus, et Deusoniensis aggerum Bataviae auctor, ex nummis atque ex inscriptionibus demonstratus. Nec non Trebell

발행: 1774년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

dicam de Nominibus C jugum. Sed qui, Imperato iam aetas ni,hil detraxit de more vetusto, quo uxor patris Nomine Gentili, nonnunquam euam Cognomine eius appellabatur, nihil est, quod de iis exponam hoc loco. Argumenta autem eorum, qui nuptas maritoriim nomina suscepisse, seribunt, in epistolam retuli, quam huic disputationi nostrae subjeci. Liberi sunt aut veri, aut adoptivi, aut spurii. Veri sunt ex justis nuptiis nati. Stante republica filii inter se,. id est fratres, distinguebantur Praenomine, nonnunquam Cogno mine: republica vero inclinata, eodem saepe Praenomine insigni Ihantur, sed Cog mine diversis. Filius major Cognomen sere aspatre trahebat, minor a matre, sed in anus proditelium. Flavius. Sabinus, pater Imperatoris Vespasiani, uxorem habuit Vespasiam, Pollam, atque ex ea filios duos: major filius patris Cognomine Sabinus est dictus, minor a Vesipasia matre Vespasianus. De ea raeita Suetonius in Vespas c. I. Flavius Sabinus diem obiit , superstritibus, uxore messasia Polla , E duobus ex ea Liberis, quorum major Sabistis ad Praefecturam Urbis , minor Respasianus au Principatuminorique, proce . Natus fuit Vespasianus , quinquennio ante, quam augustus e vita excederet. Idem cap. 2. Imperator idem Vespasianus uxorem habuit Flaviam Domitillam, id est, Domitiam, ex ea . tulit similiter filios duos, majorem patris Cognomine Vespasianum, minorem, matris Nomine in migrato, Domitianum. Sueton. . in Vespas cap. 3. Inter haec Flaviam Domitillam duxit uxorem, Sim tiliae Capellae, Equisis Romani Sabratensis, ex Africa, delicatam olim , Latinaeque conditionis psed mox ingenuam S civem Romanam, . recuperatorio judicio', pronunciotam, patre adserente H Dio Lib

rati, Ferentini genito, nec quicquam amplius, quam quaesurio scrueha. Ex hac si os tulit, Titum S Domitianum, S Domitillam.

Fratres hi Vespasianus & Domitianus. eodum Praenomine, Titi, suerunt. Iisdem etiam Praenominibus usi Sabini, qui frater fuit Vespasiani majoris, filii duo; quorum natu maior Cognomine pater. no Sabinus, minor, Clemens est nuncupatus. Praenomen uterque Titi habuit, quod ex Fastis Consularibus notum, uterque autem Consulatum gessit, Sabinus anno V. c. DCCCXXXIV. Clemens

MCCXX xxvII. Non aliter in marmore Murator. DCCLXXIV. I. T.

Aelius Acilianus & T. AeliusJocundus fratres dicuntur. Posteaquam enim fratres Cognominibus coeperunt discrepare, Praenominibus iisdem coeperimi uti. Eidem Muratorio Lxxix. 6. duo Lucii Vettii Telesphorus & Chrysiuatus fratres memorantur. MCCLIX. S. Pater

32쪽

L. Grattius Pharnaces, Filius alter U Grattius Spes, alter L. Grattius Successus. Idem Murator. LX Uri 9.

Philo Spurius filius dicitur, quod ex concubina ortus. In ejusdem Thesauro LXXIX. 2. Nemonius filios duos genuit , utrumque Praenomine Marci, sed Cognomine divem: alter namque Eutychianus. dictus, alter Gemellinus. Item Tiberius Claudius Nero non Caesar. sed homo privatus apud Murator. Dcccvi. a. fill habuit Marcum Cornelium Saturninum & Marcum Cornelium Iulianum. Apud

eundem Muratorium CCCxxxviI1. C. Pomponius Primus fratrem habuit C. Pomponium Verum. I . ἀ- Virgilius & Fratres ejus duo discretis Cognominibus appellati. illorum alter Silo, alter Flaccus, ipse Maro dictus Sueton. in vita irgilii. Intelligis . cur Suetonius, 'milicitae diligentiae Scriptor, iri Vitell. cap. a. monuerti P. Vitellio, avo Imperatoris, quatuor filios fuisse Cognomines, ac tantum menominibus distinctos. Vixit is Vitellius sub Augusto, quo tempore jam coeperat consuetudo distinguendi filios Cognominibus. Multa ab usu antiquo abhorrent, nisi omnes adoptatos dicamus, in hoc marmore Muratorii Μ Lil. s.

CORNELIO. SABINO. Q. SULPIC. F. ET GERGIAE MATIDIAE L. SEPTIMII. F. POST HVMIAE ET VALERlO PETRONIO ET MODESTINAE AN ΤONIANAE MC. F. Q. CASTALIUS SABINVS . ''

GERMANISQUE MEIS AMANTIS. .

Pater primum Praenomiire & Gentis Nomine designatur, nempe u. Sulpicii filius, & L. Septimii filia, dein solo gentis ut Cor. id est CORNELlI filius, quare & paullo ante C. F. non C i, sed Cor nelii filium accipio. Porro filius nec ullum patris nomen habet, Fratres quoque Sororesque diversis Nominibus appellantur. Si teml B a . . pseris Diuitiaso by Corale

33쪽

poris ordinem in exemDlis recensendis sequi velim quem tamen cur sequar nulla caussa est ante Flavios dicendi mihi merunt Claudii fratres Augusti privigni, quos vulgo Drusi & Tiberii Nominibus

distinguimus. Uterque initio eodem Cognomine merunt. Vid. Su ton. in Tib. cap unde dc Albin anus Poeta ad Liviam Augu

stam V. I.

Visa diu filix mater modo dicta Neronum. At vero Drusus mox illud sibi Praenomen adoptavit, abjecto Pra nomine Decimi. Vid. Sueton. in Claud. cap. I. Queritur Livia in

illa elegia v. IAZ.

Iamne ego non m p sam pars mihi ανω nepotumst mi celeber nomine Drusus avi. Intellige ergo, Claudium hunc e familia materna Cognomen Drusi esse adeptum, quo tamen Cognomen nec Claudus alienum. Fuit enim Claudius Drusius, qui Italiam per Clientelas occupare tentavit. Sueton. in Tib. cap. a. De Poppaea Sabina Tacitus Annal. lib. I a. cap. 45. Einat in civitate Sabina Poppaea , T. Ollio eatre genita ,sed Nomen aes materni sum M. Gordianus materni avi, qui Gordianus Imperator erat, Nomen gestit, de quo Herodianus lib. I. cap. Iα De hoc avo Julius Capitolinus in Gordianis cap. u. Horum , inquit, Gordianus senior, id est, primus, natus ex ptatre Metio Marulla, matreta a Gordiana, originem paternam ex Gracchorum genere habuit. Ecquid autem nominis Gordianus habuit, aut simile Gracchis majoribus, aut Metio Merullo Patri 2 De Sancto Innocentio Episcopo Dertonensi in Liguria Auctor vitae cap. I. S. a. vid. Λα Sanct. Bo, Iand. Aprilis xvI. Osentio erat unicus filius annorum m. qui derivmro a patre vocabula Gintius appellabatur. Nomine autem proprio, quod in haptismi gratia acceperat , Innocentius dicebatur, FAlia una parvula nominabatur Innocensis , fleui S mater ipsius. Res acta tempore Valeriani & Gallieni Imperatorum. Consitae porro Rein m. sium, pag. 433. atque adde CL I a. n. 24. ubi P. Clodius P. F. V

Ierianus, & Valeria Secunda mater ejus.

34쪽

CAPUT IV.

De Nominibus Adoptatorum. Lex Adoptionis. v id mutatum sus Principibus in Adoptatorum

Nominibus. Pomponii Attici Adoptati Nomina. Aetas Pomponii Attici. An Satrius dictus P Suetonius a librariis est interpolatus. An Auleus illa Pomponius Caecilius dictus p Adoptati integra dum rum Gentium nomina conjunxerunt. Attici libertus Caecilius. Paulli Manutii error. Que Nomina C. Octavius, qui dein Augmsus est dictus , gesserit, postquam a C. γλ Cae Me est adoptatus. Dion Cabsius S Appianus non satis perspectam habuerunt Adoptio' nis antiquae rationem. maris appellatus Augustus. Raro filius dictus, crebro Caesar. An Caesar OctaviusMellatus p Opera ejus ulla dicta. Cur filia ricta Plia. .ando Thurinus dictus. Garillius in nummis Nomina. Rariae tuae appellationes Augusti amo,. non etiam antiquiori con niunt. Adoptiva Nomina ab Imperato εribus dein secutis neglecta. Nulgus eorum Iulius dictus. Recensem tur eorum Natorumque ex iis Nomina. Multa in iis abhorrentia ab usu antiquo. . Recensentur Reminarum Augustae domus Nom,

M. Augusti inor Lioia γ Livia Drusilla dicta; Testamento Au gussi adoptata, Iulia est dicta. Nonnume in illa domo Iuliae. Nomina varie ad ita , mu Ia , rejecta. Caracalli Nitulus ex ritur. Pronepos pro Adnepote. Adnepos pro D epote. Antonini Pii Nomina emmerantur , atque unde acc rit inquiritur. Uur Nominibus Imperatores Imperii Successores declarabant. Plinius Heri F Adoptivi patris Nomina ustirpamit Gantilicia. Domitius Nero a Plinio dictus, qui Claudius Nero ex more isco fuerat dial

cendus.

Lux Vetus adoptionis erat; ut adoptatus filius, tam jure legeque adoptanti filius fieret. quam si ex eo patre matreque familias ejus natus esseti Vide Gellium lib. 5. cap. 19. Ut omnia ad Vantis, sic etiam Nomina, in filium adoptatum, conserebantur . id est, Prae- . nomen, Nomen & Cognomen, his addebat Filius gentile Nomen patris mutatum in anus. In his nonnihil migravit T. Pomponius Λtticus, qui vidit adsectam & pereuntem rempublicam: vita namque functus sieptuagenario major, Cn. Domitio &C. Sosio s. vid.

35쪽

Com. Nep. in vita Attici cap. ulti qui fuit proximus Aetiacae Uicto.

Tiae annus. Is adoptatus a Caecilio avunculo, non videtur bona fide deposuisse Nomina antiqua. Semel eum Cicero in familiaribus litteris Caecilium salutat, nempe ea epistola, qua adoptionem ei gratulatur, quae est epistola uo. lib. 3. ad Atticum; in qua ex more antiquo Nomina adoptati ordinat hoc modo: Q. Caecilio Q. F. Pomponiano Attico. Attici Cognomen servat, id quod proprium homini, non familiae erat. At vero in litteris sequentibus semper T.

Pomponium nominat, ut ep. 22. & 23. mi Pomponi. lib. 4. eP. 2.

mi T. Pomponi. lib. p. ep. I. assentior Cn. Pompeis, id est, T. Pomponio. Meminit ejusdem ocero in aliis libellis. Contra, Caecilium no . minat Suetonius in Tiberi cap. 7. Satrium, de illustr. Grammati cap. I 6. Nomen hoc molestos habuit .viros doctos, ambigentes, unde id datum Attico. Mihi videtur alter locus Suetonii ex altero a librariis translatus. In illo ita legitur illi Attici , equitis Romani, ad quem sunt Ciceronis epistolae. In hoc Attici Satris equitis Romani, ad quem sunt Ciceronis epistolae. Non ergo Satrius a Suetonio cst, sed a librario. Quae autem tanta caussa, cur idem in duobus libris iisdem verbis memoret Suetonius 8 Quia in illo loco prooecilii nonnulli Codices, quos memorat Celeberrimus Oudendo pius, habent Pomponii, suspicio mihi nascitur, lectum olim fuisse, utrumque Pomponii Caecilii, vel Pomponiam. Non displicet Pomponit, etenim hoc tempore jam adoptati duarum gentium Nomina χntegra conjungere coeperunt. Ab hoc instimio,. quod id temporis novellum fuisse videtur, repetenda Caninii Satrii, quae duarum gentium sunt. Nomina, de quo Cic. ad Atticum lib. I. epist. I. Libertum Attici Q. Caecilium nominat Suetonius in illo de Illustrib. Grammat. loco. Caeciliam etiam filuun in lib. 6. ep. a. si

Paullo Manutio credimus in commentario ad eam epistolam. Verum nondum eo tempore adoptatus erat Pomponius, qUare UXO-

rem Pomponii Caeciliam accipio. Varro de Re Rustica lib a. cap. a. significare videtur, in vulgo, utriusque patris nomine Atticum vocatum fuisse, id est,& T. Pomponii & Q. Caecilii; sed Pompo. niani nominis nullus meminit praeter Ciceronem in epistola, quam primam ad Atticum , post adoptionem factam, scripsit, uti modo dixi Quae res sidem facit, aut saltem suspicionem injicit, si minus stublatus merit, illo tempore in puli Romani, priscus mos mutandi patris veri Gentile Nomen, at saltem eum coepisse jam solvi & fluere, & mox

in desiuemdinem ire. De Nominibus C i Oelavit, quem Anim

36쪽

nio sit blato, Augustum appellatum novimus, non perinde convenit inter Appianum de Bello Civ lib. 3. pag. 532. & Dionem Cassium lib. V. pag. 322. Non libet sollicitius utriusque verba & sentenistias expendere, liceat tamen dubitare, rationem priscam nominandi adoptivos Graecis illis penitus cognitam fuisse. Hoc mihi animadvertisse videor, O navium illum adita Julii Caesaris o quo nomen Rrre jussus erat, Sueton. in Caec cap. 83. hereditate, Caelarem misse dictum. Posteaquam autem Curiam Comitiis, & lege Curi,

perperam autem Appianus Bello Civit. lib. 3. pag. 534. adoptio. nem eam apud Praetorem per actam scribit, nisi quis sorte Opinetur,. decreto aut inquisitione Praetoris opus fuisse adrogandis patre Ombis) adrogatus fuit, initio Octavianum, Octavium & Caesarem Octavium, fuisse appellatum, ad extremum vero, & cum solus rerum potiretur, Antonio interfecto, unum ei Caestris nomen placuisse. De nomine Octavii dubitant multi, & plures de Nominbbus his conjunctis Caesaris Octavit, quia usius antiquus requirit Cae saris Octaviani, vel potius Octaviani Caesaris Sed octavium vocat Cicero ad Atticum lib. I 6. ep. 9. certe ita legitur in Editionibus. praestantissimis; in aliis, cum ad Atticum, tum iis, quas ad Familiares vulgus appellat, Octavianum. in Flori lib. 3. capa 3. & 4. non tantum Oelavius est, sed & junctim octavius Caesar,& octa vius Caesar Augustus in cap. I. nec non Iulius Frontinus, an alius. auctor de Coloniis apud Goesiuin in rei Agrariae Scriptoribus pag. 333. Auson. in . Caesaribus dehinc Octavius irim Caesar. In lapide Tarentino Muratota MLxxxiv. 6. Oct io AU Sacr. sed is merito suspectus viro doctissimo. Appianus lib. 4. de Bello Civ. pag. 593..

tabulae praescriptionis haec.Triumvirorum nomina praefixa clicit

M. Lepidus, M. Antonius, Octavius Caesiari Andreas Scholius in annotation. ad Cornelium Nep. in vita Attici Z. cap. I 8. Fastos citat , in quibus auctiora Triumvirorum Nomina Caesaris Augusti haec:

adhuc illos Fastos frustra quaesivi. Inter incerta illa verissimum puto, quod Suetonius narrat cap. I. Infanti Cognomen Thurino esse ingitum, postea C. Caesaris, & deinde Augusti Cognomen adsumsisse. Nam in nummis allisque monumentis fallere nesciis, . Caesar, Divi filius, aut Divi Julii filius addito stem Augusti nomine, 'appellatur. Pleraque autem ea Triumviratu posteriora sunt & d

minante Augusto lacta. Nusquam in iis Julii, nusquam O vii,

37쪽

16 DE NOMINIBUS,

nuritiam etiam Delaviani Nomen. Cujus rei caussam fuisse puto arbitrium Augusti, ex quo arbitrio omnis nominandi ratio γ tamen ratio dicenda inconstans & 1Juxus Nominum adsciscendorum m clus) pendebat, posthabito alui quo more. Hoc tamen addendum, Augustum ex prisco more id retinuisse, ut siliam adoptivi patris gentili Nomine Juliam dixerit. Ipis quoque, an populus, opera ab eo exstructa Julia, leges etiam ab eo latas coloniasque deductas Julias

nominavit. Age autem insecutorum Caesarum Nomina recensem

mus, qui Iuliae genti per adoptionem suerunt inserti. Magna in iis Nominum fuit uitrepantia, adde quae disputavi infra cap. 2α ει- rentes, silii, nepotes diversissime dicti. inter mares quidem nullus est, qui Julii, quanquam generis atque imperii auctor fuit, Nomen usurpavit. Uno Caesaris Nomine contenti suerunt; quibus nonnulli gentis, ex qua nati erant, Nomina miscuerunt, sed alii aliter.

Augustus filiam ex Scribonia genuit Iuliam dictam, filios autem plures habuit, sed adoptivos Caium & Lucium, ex filia, & Ubplanio Agrippa natus, mox M. A ippam fratrem eorum & Tiburium, nepotemque quasi ex Tiberio cnatus enim ex Drusis erat Τ, berii mire) Germanicimi. vid. Sueton. in Tib. cap. IS. In test mento praeterea Liviam uxorem adoptavst. Idem in Aug. cap. Io I.

Crius se Lucius post adoptionem uno nomine Caesares appellantur, quod nomen ab adoptivo patre habuerunt. Agrippae monumenta nulla exstant, quod is minus fuit probatus Augusto, imo ob ferinciam & ingenium scordalum abdicatus, quare nihil est, quod de eius Nominibus dicamus. Qui cum eo adoptatus est, ante adoptionem in titulis antiquis Tiberius Claudius Nero, post eam Tiberius Caesar, Augusti & Divi Augusti Filius scribitur. In dedicatione tamen Aedis Castoris & Pollucis se Claudianum nominavit Dion. Cass. lib. 55. pag. 567. Liberti adoptivo ejus Nomine Iulii dicti. Liberti namque Tiberii Caesiaris hi fuerunt Tiberius Iulius Tib. Aug.

lib. Amerimnus. Murator. CC LXXXXIX. S. Tib. Iulius Aug. lib. Atimetus. Dc xxxiv. I. &Tib.Julius Aug. lib. Culisbnius Dccccxxi. I 6. nec non Tib. Julius Aug. Prvus ΜΜXXXXIIL R Germanicus

Druso patre natus, adoptione nepos Augusti, post adoptionem Germanicus Caesar Tiberii Augusti filius, Divi Augusti nepos ainpellatur. Conjunxit ergo veri es adoptivi patris Cognomina: Nam . . pater Drusus Cognomine Germanici fuit condecoratus. Tiberii illius filius naturilis dictus fuit Drusus, quod Cognomen habuit a gente patris veri, imo vero a gente utriusque parentis, nam & ingente

38쪽

CAPUT IV. II

gente Claudia & Livia Drusi fuerunt, ut ante docui. Is in titulis priscis proscribitur Tiberius Augusti filius, Divi Augusti nepos. Germanici illius, cquem a Tiberio Augusti Filio adoptatum diximus, ut Augusto nepos esset silii fuerunt tres, Nero, Drusus & Crius.

Crius ille, vulgo Caligula vocatus, in monumentis nuncupatur C. Caesiir Divi Augusti pronepos. Quae quantum abhoITeant ab instituto Romanorum antiquo, & more appellandi liberos, cum veros tum adoptatos, nullus non videt. Sed ad foeminas transeamus, quae aut Julia domo ortae, aut per adoptionem ei insertae fuerunt. Augustus, ut diximus, filias duas habuit, alteram veram, alteram adoptivam Vera semper uno nomine Julia dicitur. Adoptiva, uxor ejus Livia fuit, quam is testamento adoptavit, ut ante Ostendimus. Ea ante adoptionem aut uno nomine Livia, aut duobus nominibus

Livia Drusilla fuit dicta, vid Sueton. in Aug. c. 69. & Tib. cap. 4. post adoptionem Julia, cum in libris, tum in tabulis sic marmoribus Veterum, nominata; in his plerumque Julia Augusti, vel Julia Divi Augusti silia Agrippa ex Iulia Augusti silia, filias duas tulit, alteram Juliam, alteram Agrippinam, hanc patris Cognomine, illam

Nomine gentili matris, utrumque praeter institutum majorum. Dru- .sus Augusti privignus habuit ex Antonia minore filium German, cum , Liuillam, & Claudium: Liuillam a matre Livia dictam, etiam hoc praeter institutum majorum. Caius Caesiar, cui a vulgo Caligulae cognomentum, sorores habuit tres Agrippinam, Drusillam, Liuillam, quas Suetonius nominat in Cal. cap. 7. nominat etiam Patini nummus ad eum Suetonii locum, sed ita, Agrippinam, Drusillam, Iuliam. Agrippinae nomen ab Avo materno Agrippa est, Drusillae vel a patre Drusi, , vel ab avia materna Livia Drusilla, Julia a proavo Augusto, quae quantopere ab usu vetusto discrepent, quiSque nominum veterum non rudis, persipicit. Ipse Caligula

siliam ex Caesbnia uxore natam Juliam Drusillam nominavit. Sueton. in Cal. cap. 25. Verum quo magis intelligas, lumta, abiecta. resumtaque fuisse & mutata, praecipue ab adoptatis, cujusque g. neris nomina, haec velim cogites. Drusius privignus Augusti, pater Claudii imperatoris, posthabito Decimi Pnaenomine, mox Neronis stiscepit. Suetonius in Claud. cap. I. Idem Suetonius testis est, Tiberium statrem Drusi, a M. Gallio Senatore in testamento adoptatum, adita hereditate, nomine abstinuisse. Vid. in Vita Tiber. cap. 6. Cn. Domitius Aenobarbus, a Claudio vitrico adoptiuus . diutilliine averi patris nominibus abstinuit, resumturus si . libuerat, Neronis au C' tein Diuitiroo by Corale

39쪽

tem Praenomen, quo potissimum appellabatur, non a patre adopi, vo Claudio adsumsit, sed a Claudii patre Drusio repellit. Claudius ille in nummis ita nominatur : Ti. Claudius Caeser Augustus Germanicus; Filius adoptivus hoc modo : Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus. Non nunc descendo ad inseriores Principes ado. ptione factos. Quanto seriora Romanorum tempora, tanto maior fuit nominum licentia, lege, more ad extremum soluta. Inde a Cocceio Nerva longo ordine adoptati Principes, quo quisque fuerint nominati jure, quove modo, quibusve nominibus, impeditissimum est dicere, reserunt id Historiae Augustae scriptores, quibus adde de Lucio Vero Galenum de libris propriis cap. 3. Quo cognati O-nis gradu, & quibus nominibus distinguantur ex hoc Gruteri lapi.

de cognosce, qui est pag. 27 I. n. 2.

IMP. CAESARI L. SEPTIMI SEVERIPIl PERTINACIS AVG. ARARICI AD 1 AB ENICI PARTHICI MAXIM. FILIODIVI MARCI ANTONINI PII GERMANICI SARMATICI NEPOTI DIVI HADRIANI AB NEPOTI DIUI ANTONINI PRONEPOTI DIVI TRAIANI PARTHICI ET DIVI NERVAE AD NEPOTI M. AURELIO ANTONINO

D ani&Nervae adnepotem dicit, cum vere Nervae fuerit Trin pos. Pronepos etiam pro Adnepote ponitur, in hac inscriptione. non item in caeteris ejusdem Caracalli titulis. Vides, patrem tribus generis nominibus dici, avum duobus, ceteros uno. Ri vero Operae pretium fuerit cognoscere, quot nominibus usius Antoninus,

filius adoptivus Hadriani, is, qui primus Pii nomine dictus apud Julium Capitolinum in vita ejus cap. I. Nomina haec sunt, Titus Aurelius Fulvius Bojonius Antoninus Pius. Unde quodque acceperit, ex his parentum ejus nominibus intelliges. Pater Aurelius Fulvius fuit, avus. paternus T. Aurelius Fulvius. Avus maternus, Arrius Antoninus, Avia materna, Bdonia Procilla. Mitto alios, si hoc

unum

40쪽

Cocceii nomen, Nervae autem in uno reperiri Trajano, cujus rei testimonia doctioribus sunt notissima. Qua adoptione, & quo nomine Hincipes dein Imperii successbrem designarint, docet Spartianus in Aelio Vero cap. 2. Νihil habet in sua vita memorabile , nisi quod primuρ tantum Caesar est inpellatus: non testamento, ut antea solebat; neque eo modo , quo Trojanus est adoptotus, sed eo prope genere, quo nostris temporibus a vestra Clementia Maximianus atque Constantius

Caesares dicti sunt, quasi quidam principum filii, vici S de nati Augustae majestatis haeredes. Impertito Caesaris nomine, Imperii successbres & quasi filios declarabant. . . Aliquamdiu ante Domitia nus filios Flavii Clementis, quos sibi successores destinavit, alterum Vesipasianum appellari jussit alterum Domitianum. Vid. Sueton in Vespas . cap. I 5. Principum illis adoptionibus unum addo hominis privati, ob patris & filii nobilitatem, quam ingenio & doctrina compararunt; Ιηinios designo. Plinius minor, auctor Panegyrici &elegantissimi operis epistolarum Patrem Caecilium habuit, sed adoptatus ab avunculo C. Plinio secundo, Historiae Naturalis auctore. Nomina veri & adoptivi Patris miscuit , hoc modo, qui est in marmore vetusto: C. Plinius L. F. Ouf. Caecilius Secundus: quod marmoreastigatum est ab Alciato. Vide Murator. in Thes Inscr. pag. 732,& a Massone in Vita Plinii Iunioris. Plinius major Domitium Ne ronem ducit, in Naturat. Histor. lib. 4. cap. 4. quem more prisco rum Romanorum Claudium Domitianum nominari decuit. uuam ob caussam perfodere navigabili alveo angustias tentavere Demetrius Rex, Dictator Caesar, injus Princeps, Domitius Nero, infausto ut omnium patuit existis incepto..

. CAPUT' V. De Nominibus Filiorum Spuriorum.

cui dicuntur Spurii Elii, Spurius sequitur conditionem, S gentem matris, unae iis eae gente matris nomen. Variae lapidum epigraphae proponuntur F explicantur. Rei in error. Nonnunquam Spurii, patris nomiine gentili dicti. Eabruti error. v. R. non

SEARCH

MENU NAVIGATION