Henrici Cannegieteri De mutata romanorum nominum sub principibus ratione, liber singularis. Item postumus Bataviae adsertor, Hercules Magusanus, et Deusoniensis aggerum Bataviae auctor, ex nummis atque ex inscriptionibus demonstratus. Nec non Trebell

발행: 1774년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

ro DE NOMINIBUS,

piebantur Nomina. Pussus in testamento ferre Nomen , an vere adoptatus. Licuit abstinere a Nominibus testamento juss. Sub Antoninis magna Nominum adsciscendorum licentia. Licuit mutare M. mina. Antonini plures, atque inde incerti. Homines alio Nomine. ab aliis dicebantur. l. I 4. P. de fideicommisi . lib. exposita. PBblus proprium an gentis aut artis Nomen in semo. Est Lex Attica lib. a. cap. 4. ut pater liberis; quae volebat M. mina imponeret, imposita, si vellet, mutaret ruris, Romae vero consuetudine inductum, ut quisque sibi Nomina, quae voblet, adscisceret. Uno homini haud raro multa, imo plurima Noemina tributa aut sumta videas. Quae Nominum accumulatio coepit sith primis Principibus, cum duarum gentium Nomina in unum hominem collata. Gliscente paullatim hac luxuria, undecim unius hominis Nomina reperies. Muratorius Insicr. cccXX. I. ubi M. Cutius M. filius Gal. Priscus Messius Rusticus Aemilius Papus, Rrius Proculus Julius Celsius Cosi Sodalis Augustalis, Legatus pro praetore Imp. Caesaris Aelii Adriani. cccLX. I. est M. Rubrenus Uerius Priscus Pomponianus, Magdanus Proculus Cos pro praetore Africae, sic DoLXXXII. 7. C. Batuus C. F. Trocilo Minucianus V, lens Antonius Celer Publius Sigonius Rufinus Liguvianus, qui lapis est etiam apud Gruter. cccLxxv. φ Lapis Muratorii. DCLXXXIX. 4. Scriptus est Cestio L. F. M. Ampi. Gallo Vareniano Lutatio, Natali Aemiliano. Sic enim sculptum fuisse puto. DcLXXXXI. 3. Ur binius Quintilianus Curiatius Maternus. Dius Nummus Acilius Strabo. Ex quibus Nominibus unum hoc Nummi paternum habuit, Patri namque positus est cippus his nominibus: C. Clodio,' C. F. Maec. Nummo Trib. Leg. XIII. Gem. X. Vir. Stil. Jud. provinciae Asiae. Non cito plura ex monumentorum titulis. Historiae Augustae Scriptores suntles Nominum strues faciunt. Spartianus in Aelio Vero cap. 2. Lucium Aurelium Crionium Commodum V rum Antoninum nominat. Julius Capitolinus in Vita Veri cap. I. Lucium Celonium Aelium Commodum Verum Antoninum. Quum autem alii his olim alia Nomina dederint, unius hominis XI. Nomina

credo apud Grui. DcLXXXII. p. neque enim OmneS ea cumulare ' Voluerunt, neque etiam opus cumulatione, quum ipsi inter stos uno, in nummis etiam aliisque monumentis duobus aut tribus designabantur; hinc magna obscuritas oria inter ipsos etiam proximi faeculi Historicos, nescientes, quibus Nominibus Imperatores virosque

52쪽

. . C A P U T VII. si '

nobilissimos demonstrent. Audi eundem Spartianum cap. 2. invita Aelii Veri. Huic pater Coonius Commodus fuit, quem alii m rum, alii Lucium Aurelium , multi Annium prodiderunt. Forte' quispiam non erraverit, qui Omnia haec Nomina ei danda censeat. Julius Capitolinus in vitis Maximi & Balbini, cap. I. ambigit de Nominibus Maximi, tandem in sine libri cap. I 8. Pupienum Maximum Vocatum Vincit eo argumento, quod quae contra Minim,

num sunt gesta, modo a Pupieno, modo a Maximo acta dicuntur, additque apud Graecos Scriptores non facile Pupienum, neque apud Latinos facile Maximum inveniri. Quos suetus in simpuvio movet Trebellius Pollio, nescius matrem Victorini Tyranni Victorinam an Victoriam nominet 8 Scrupulum hunc identidem repetens, quoties ejus meminae meminit, credo ut sedulitatem ostentet, quam in rebus exiguis ostentare χlet, in majoribus negligere. Auget dicrupulum Palatinus optimae notae Codex, quem Gruterus & Salmasius consuluerunt, qui Vitruviam nominat. Quid 2 si drecamus, omnibus iis Nominibus apirullatam fuisse 2 eundem de Salonini Nominibus ambigentem lege in vita ejus cap. I. & haec Nom,

num constipatio a consuetudine corradendi undique Nomina est, orta. Rapiebant ea a matre, ab avo Utroque, aliis, ut ante prohatis exemplis demonstravimus, neque veris tantum, sed&Adoptivis. Frequentior autem Adoptio fuit per haec tempora , quam subli hera republica, frequentior etiam jullus testatorum in testamentis, ut heres Nomen suum senat, qui justus a nonnullis Adoptio appellatur, a qua tamen eam Jurisconsilii excludunt, non admittentes Adoptionem, nisi eam, quae aut populi jullii, principalive rescripto fuerit facta, aut in jure, sive ad Praetorem. Quae & caussa est, .

cur non nulli, testamento in Nomen adsciti, Populum, nCipem . Ve rogarint, aut Praetorem adierint, ut Adoptionis jura cons queis rentur. Vid. Appianum Alerandr. de Beli. Civ. pag. 534. eam B βαω- nominat Dion. Cassius lib. 46. pag. 322. Hoc non amittendum duco hoc loco, quanquam sanctillima fuerit habita morien-tium voluntas. & religiose observata heredibus testantium justa, impune tamen & citra noxam licuisse abstinere a Nominibus, quae testator imposuit. Audi Grium in I. 63. S. Io. ad Sc. Τrebell. Hera minis ferendi conditio est , quam Praetor exigis, recte quidem facti rus Sidetur, si eam expleverit. Nihil enim mali est, honesti hominis Nomen adsumere. Nec enim in famosis S turpibus hanc conditionem

rigit Praetor. Sed tamen si recuset Nomen ferre, remittenda est ei

53쪽

s DE NOMINIBUS,

r conditio , ut Julianus ait, F permittendae utiles actiones , an bono. rum possessis, secundum tabulas , danda est, uti nactus actiones transferat eas ex Senatusconsulto. Quaeso autem te, unde hoe jus, nisi ex licentia Nominum adsiciscendi, repudiandique per Antoninorum saeculum' quo faeculo Cethus ille, & Iulianus vixerunt. Licuisse idem tum, cum ex jure & moribus antiquis vivebatur, & castigata suit Nominum ratio, non opinor. Quid autem solutissima illa Nominum mutandorum libertate cogatur serre Nomina defuncti heres justus, cui promtum erat abjicere patris, gentisque, ex qua natus erat, Nomina Τ Cautius ergo illi, qui jurejurando, & mercede proposita int pacti, a quo Nomina sua gestari volebant, id quod lactitatum fuisse ex l. I9. S. Io. T de Donation. perspicimus. Usu invaluit mutandi Nominis consuetudo, quae & tandem lege lata permissa est a Diocletiano & Maximiano , imo & ante eos Impe-

ratores ab aliis, vid. l. un. C. de Mutatione Nom. Sicut in initio, inquiunt , /Nominis, Cognominis, Praenominis, recognoscendi singulos inpositio libera est privatis, ita eorum mutatio innocentibus periculosia non est. Mutare itaque Nomen, Mel Praenomen, Me Cognomen sine aliqua staude licet jure, si liber es, secundum ea, quae saepe

statuta sunι, minime probiberis , nullo ex hoc praejudicio futuro. Verba, secundum ea, quae saepe saluta arguunt, diu ante legis auctores Diocletianum & Maximianum, ius illud obtinuisse,&Nomina mutare licuisse. Id quod & ex Ulpiano discas, qui Antoninorum saeculo floruit, &, non rerum, sed hominum vocabula mutabilia esse scripsit , l. 4. pr. is de Leg. & fideicom. I. antam autem obscuritatem illa fluxa Nominum conditio attulerit Histo- ... .riis, quisque intelligit, praecipue id Iurisconsultis nostri & sim .perioris saeculi animadversum, quibus quasi per nebulas & caliginem juris auctor Antoninus saepe queritur, quod illud Nomen Im-

' Peratores poene Omnes inde ab Antonino Pio usque ad Elagabalum

sibi induerunc Ad ambiguitatem fugiendam vitandique erroris caussa invaluit per eadem tempora illa consuetudo, ut qui θ', nec non me adderent, ut ostenderent, hominem plio Nomine ab aliis dici. Exemplorum cumulum lacit Fabretius Inscr. pag. I 45. &ante cum Carolus Comes de Malvasa in Marmorib. Felsin. pag. 46α quibus nunc addo titulum remellis ad me missum.

54쪽

D. M.

TI. CLAUDIONICERO TIQUI ET ASIATICUS LIVI QUINTILIA CONIUGI PIISSIMO ET DULCISSIMO FECITV. Λ. XXX.

In Indice, quem Plinius Historiae Naturali praemisit, hi notantur, inter Auctores, ex quorum monumentis libros suos instruxit. libri secundi, L. Aquila, qui item Sergius Paullus. Idem fuit olim in Indice lib. xviII. ubi nunc prius nomen extritum. In aliis Indicibus est Pulius Bassus , qui item Antonius Basus. Libr. x III. XXXIV. Sextius Niger , qui item Fabius Vestalis. Nec abstinuerunt a consuetudine illa liberorum hominum adoptandi aliud nomen etiam servi, nisi mavis, non servos sibi sumsisse ea, verum a dominis im. posita fuisse, aut in vulgo atque a familiaribus adjecta. Nam in I. Is T. de fideicommissi libertati Eros est, qui S PBllus. Cave tamen inde arguas, servos binomines de more fuisse. Nam Psyllum dictum puto vel ab arte, vel a natione, quae venenum ac Virus exin sugebat. vid. Sueton. in Aug. cap. II. & Praeterea Plinius, Dion. Cassius, aliL Marmor Felsin. pag. 46

D. M. IANUARIO QUI ET CONSTAN

55쪽

CAPUT VIII.

De Nominibus Servorum & Libertinorum.

uuae genera Sermorum. Libertinorum olim unum genus , sed mox

plura facta. Lex Iunia Norbana. Libertini Puniani. Lex Aelia, Sentia. Dedii iiii. Dositheus laudatus. Go loco Iuniani , quo De dititii. Utrique promiscue liberi E Semi dicti. Habuerunt duo

aut tris, E liberalia Nomina. Iude Servi duobus tribusve Nominibus praediit. Latini Puniani in libertate morari dicuntur. V vunt ut seberi , moriuntur ut servi. Bona eorum peculio accensebam tur. Multa de eorum conditione. Tacitus expositus. Statu liberi, Adeicommissa libertate ornati, in libertatem qui ad rebantur. R . mana Nomina usurpsrunt, quantumvis statu dubio, L D. C. de fideicommisg. lib. exposita, item I. I. F l. Ita ejusdem. PrimuS.. Mercurialis, liberorum hominum Sservorum Nomina. S. I. I . de eo mi libertat. causi expliemur. Theophili sententia destituitur. Extranei etiam a misi, ad bono obaeratorum, libertatum servandarum causa. Frustra Novellae Constitutiones Iustiniani de Seroii

marmorum titulis accommodanIur. Suetonius illustratus. Melissus Maecenatis servus qua conditione fuerit. Latini Iuniam his manumissi. Iteratio quid sui gradus in Amicitia. Manumisio inter Amicos quae. cui Grati dicti inter Amicos. Dositheus expositus. Servorum metus qui. Non primus Augustus mitigatat Sem Dorum conditionem, sed F ante eum Praetor. Morari in libertate quid Isidori multiplex error demonstratur. Libertini qui. Liberos confirmare quid. Iurata Manumsisto. Servi suerunt aut Deorum aut hominum. Hominum suerunt aut publici aut privati. Publici fuerunt Magistratuum, Societatum, Fanorum , Caestrum. Privati hominum privatorum. Qui Servi privati omnes uno loco fuerunt, tametsi o ne diversi. De Servis privatis dicam Primum, quia illi majore numero, & notiores. Di.cam autem pauca, quia omnia plana & vul tissima. Quandoqui-

dem nec familiam Romae habebant, nec tribum, imo vero in plerisque caussis non hominum, sed numero rerum censebantur, inde uno tantum Nomine, ut res caeterae, fuerunt dicti ex more Roma- norum anuquissimo, qui nunquam in eo populo fuit mutatus. Ser.

56쪽

vis privatis adiungo Libertinos privatos. Fuerunt etiam Liberti Deorum, sed ii parum faciunt ad nostrum institutum, quo in diversa Nomina inquirimus, pauca de illis a nobis proserentur deinde. Libertini privati, id est liberti privatorum, Olim uno jure suerunt, quod manumissione domini consequebantur, id jus tale fuit, uti non liberi tantum haberentur, sed & in populo cives essent, &tribum acciperent. Paullatim vero aliud genus libertorum est inventum, quorum jura multo angustiora erant, carebant enim ci.

vitate, nec nisi partem quandam libertatis habebant. Horum aliis Lex Junia Norbana jus tribuit par Latinis Colonis, qui eo tempore erant, quare & hi libertini Juniani fuerunt appellati, alios Lex Aelia Sentia Dedititiis aequiparavit. Lex utraque imperante Augusto fuit lata. Nemo haeC melius, quam Dositheus, aut quicunque auctor regularum, quorum fragmentum insertum est Schultingit J sprudentiae Anteiustinaneae pag. 3o3. Qui tamen eos praete riit, qui invito aut ignorante patrono civitatem Romanam fuerant adepti, de quibus cavit Trajanus. vid. S. 4. I. de Successi. Liberti adsimilandi Aiquatenus Junianis. . Disicrimen horum si animadvertas & conditionem utrorumque pensites, Junianos dicas medio inter liberos &servos loco fuisse, dedititios vero servis propiores. Latores legum, & qui cos sequi sistent Jurisconsulti, blandiore nomine cadsierunt enim Romani misierorum fortunas benigniore appellatione mitigaro liberos & libertinos vocant, alii autem conditionem eorum ex vero aestimantes, haud raro servos dixerunt. sed liberalibus & Romanis Nominibus, id est, duobus aut tribus o Nilios. Hoc enim observandum, quos domini sibi libertos esse voluerunt, quocunque autem jure liberti illi erant, cives Latini, an dedititii, cuni o albus aequaliter nomina sim communicasse.

Servi, liberalibus Nominibus insignes, hi sint, Sextus Pompeius Sabvius Sexti Pompeii Servus. Bariolius in Veteribus Sepulchris pag.

42. fgur 39. Murator. Inscr. DccccXXXII. 2. Ibidem num. 3 Sex.

mpejus Voelligus Bartolio est Voluit in Se x. Pompeii Servus Tricliniarius. Imo in eodem lapide iidem homines & servi & libemti nominantur. Murator. DccccxxXII. I 3. Aulus Terentius Auli

libertus ripa Servus ad Aga. item I 5. Aulus Terentius Auli libertus Felix Servus Maecan. i5. Aulus Terentius Auli libertus Varro Servus pedissequus. Viri doeti aliorsium hos homines trahunt, causesasque sollicite fingunt, quibus licuit servum pariter & liberum agere. Verum non opus est fictionibus illis. Quae leges, legum ' '

57쪽

s6 DE NOMINIBUS,

que interpretes de Libertis Latinis dedititiisque tradiderunt, dubiam illam fortunam, di dupleX Nomen iis apprime convenire clamant. Justinianus in S. ult. I de Succeis Liberi. Latinos Punianos ditis ut vheros vitam peregisse, ultimo vero spiritu libertatem cum anima esstasse, L un. C. se Latin. lib. toliendo visisse eos ut liberos, sed mortuos fuisse ut servos. Quare vetusti fragmenti auctori, qui Dosi theus cise creditur , ii in libertate morari dicuntur. Salvianus de avaritia lib. 3. pag 93. jugum 6 quasi servitutem dicit Latinae libertatis , additque, Latinos stib libertorum titulo catque adeo sub usurpa-

tione libenti tum nominum, quae ex marmorum antiquorum titulis cognoscimus agere odistra, sied negat, eos quidquam habere morientes. Imo vero nec testamentum lacere, nec eX testamento aliquid percipere poterant. vid. C i institui lib. l. tit. I. S 4. dc Ulpian. s m. tit. Io. Quicquid vivi habent, non illis proprium est , sed peculio accensendum, capiebatque patronus non jure hereditatis, sed jure peculii, id quod vere traditum Theophilo ad ulti Inst. de Success. Liberi. quare & peculium substantia Latinorum Iuni,norum appellatur in l. uia. C. Tia. de Hered. Petit. qua lege porro intelligitur, quanto deterior fuerit eorum conditio conditione libertorum, qui optimo jure, id est, Vindicta, censi, testamento, aut in Ecclasia erant manumissi, siquidem illi, qui eo jure manumillierant, ob culpam aut delictum ad horum conditionem revoca, hantur. Non addo plura, satis enim supeFue constat, eo statu fuisse id genus libertorum, ut & servis & liberis accensieri potuerint, quare & Justinianus in L un. C de Laun. liberi. tollenda, eandem eorum personam esse scribit, in quam simul F libertas S ID-

Citus concureant, sortemque eorum mediam nominati Et sint illi, de quibus Tacitus Annal. lib. I 3. cap. 27. post manumissionem adhuc vinculo servitutis attineri scribiti Manumissionem illam intelligoe, quae voluntate & nutu declarabatur, seXcentisque modis peracta est. vid. l. uia. C. de Latin. lib. toli necessariamque habebat iteratam munumissionem ad consequendam legitimam & plenam libertatem.

Ex iis, quae disputavimus, quisque intelligit. qui sint illi, qui in priscis monumentis promiscue servi & liberi desiFentur, id est, servi liberalibus Nominibus praediti. Et si Libertis Junianis servi

Nomen haesit πibutumque in monumentis est, quanto magis id hac-ssse dicemus dedititiis, lege Aelia Sentia factis, quos vanum nomen libertatis Iustinianus dicit in I. uia. C.. de Dediti Liberti tolLEosdem tamen liberalibus civium Romanorum Nominibus appella-

58쪽

tos nemo ambiget, qui noverit, eos Libertinorum ordini a Jurisconsultis inseri. vid. 3. J. de Libertin. sed quia addit Imperator, diu ante sua tempora in desuetudinem abiisse hoc libertorum genus, credibile est, pauca admodum marmora ad eos pertinere. Libertis Junianis & De sititiis subjungo statu liberos, atque eos, quibus fideicommiliaria debebatur hereditas Denique S illos, qui liberali caussa manu in libertatem adserebantur : Namque & ii per id tempus, quo causta agebatur, pro liberis habebantur, si quidem vindiciae lectindum libertatem dabantur. Livius lib. 3. cap. 44. Illoti vero, quos dixi, omnes, quantumvis statu dubio & quasi ambustos, Romana Nomina usiurpaste putem: ut suit jactantius hoc hominum gesnus. Quare Tertullianus de Pallio, pag. 23. Pas itas osseri si bertistas in Equestribus , subserbustos in Liheralibus , Deianitos in ingenuis, rupis in Urbanis. Statu autem liber est, vid. l. I. T de natu liberis, qui statutam dc destinatam in tempus vel conditionem libertatem habet. Fideicommissaria libertas illi debebatur. qui a testatore jussus erat manumitti. Utrique quum ianimo, & spe praecipiebant libertatem, ipso nomine prae se serebant. quantumvis adhuc servi. Atque inde Flaviano, cui rescriptum est ab Impp. Diocletiano & Maximiano in l. II. C. de fideicommissi. liberti liberale nomen factum non dubito, competebat enim ei fideicommissa libertas, & manumissione opus erat, ad libertatem consequendam Primus, ad quem est scripta lex II. & Mercurialis, ad quem est I. Io. ejusdem tituli. & quibus fideicommisso relicta erat libertas. ambigua nomina sunt, servis dc liberis gestata. Ad utros reseram, Bricenium, sive servum, sive liberium, qui est hoc titulo in lapide

Gruteriano cccLVII. 4. & Poli ictum, sive servum , sive libertum nec non Septimiam concubinam, sive servam, sive libertam, aptare Murator. ΜDccXX XXIV. 3. non disicerno. Bricenius & Septimia liberorum hominum Nomina sunt. Nec intercedo se quo minus ad

dedititios , Iege Aelia Sentia lactos, imo ne quidem quo minus ad Latinos Junianos reseruntur aliosque, quos ante nominavi. Non desunt, qui Popilium Rufum , ad quem exstat Divi Marci restriptum. in S. I. J. de eo cui libertat. causi bona addicuntur , statu liberum fuisse opinantur, quem Theophilus, in paraphrasi, servum suisse putat, mihi vero is optimo jure liber fuisse existimatur. Nam si se os esset stata liber, aut si fideicommissaria libertas deberetur, necesse est, testatoris & patroni, qui Virginius Ualens fuit, Nomen uilerit. Quare dicendum, Popilium Rufum non de familia Ver-

59쪽

ginii Valentis suisse, sed hominem extraneum, qui libertatum con. servandarum caussa hona obaerati sibi addici postulavit. Admissos

autem extraneos constat eX I. IO. ff. de testament. manumisi . l. a.

1r de fideicommissi liberi. & l. 46. C. de Testam . manumiss . Non desunt etiam, qui lapidibus & dtulis, quos protulimus, libertates accommodant, quos Principes seriores constituerunt, Iustinianus in pragmatica sanctione, quam Latine scriptam edidit Julianus ant celsor in Cap. s. de Servis, qui tyrannorum tempore liberas dux runt uxores, adde Constitutionem Iustini de filiis libertarum in Africam directarum, apud eundem Julianum, nec non Novellam Leonis Ioo. & Io I. Sed quia dudum ante perierant eae Provinciae, a Ba haris subditae, in quibus illi lapides inventi sunt, quam leges illae sunt latae, stustra ad alienas has leges decurritur.' Festinanti hinc mihi ad Servorum Publicorum Nomina, manum quasi injicit Melissus Maecenatis Servus, cujus meminit Suetonius.

Quanquam autem eum servum dicit, ex indiciis tamen non admoudum obscuris, collegisse videor, libertum eum Iunianum missis, quos promiscue servos liberi que nominatos ostendimus: De hoc Melisso ita Suetonius de illustr. Grammat. Cap. I.-Maecenati pro Grammatico muneri datus est. Cui cum se gratum S acceptum in modum amici videret , quamquam adserente matre , permansit tamen in statu servitutis, praesentemque conditionem verae origini anteposuit, quare cito manumissus. Nam quod dicit, amici in modum acceptum fuisse domino, eam voluntatem arguit, quam Dositheus

tradit sussiecisse olim, ad eam libertatis speciem, quam Junius legesila Latinitan dein adaequavit. Suetonius, verborum si quis unquam diligentissimus, non eum libertum dicit, quod jure antiquo libertus non erat, id est, legitimam libemtem non habebati Remenim actam puto ante legem a Junio latam, qua lege, illi, qui isto modo manumissi erant cmanumissos dico, quia scriptores antiqui

ea voce utannir, tametsi dicendum verius, a servorum numero

secretos & sejunctos misso libertorum iunianorumque Nomen ac

Ceperunt; neque me dimovet ab ea Opinione, quod dein eum manumissum scribit Suetonius, nam ut justam, legitimam,&plenam libertatem consequeretur, iterum manumittendus erat a domino,

quam iterationem nominat Vlpianus tit. 3 S. I. & 4. porro illa ver ba , cui cum se gratum F acceptum in modum amici videret, ipsam illam manumissionem, quam inter amicos nominabant, significare mihi videntur. Solet enim Suetonius, Mon verba Obvia arripere,

60쪽

sed summa arte stinamoque iudicio, Taciti & Plinii aequalium suo.

rum more, vocabula rei accommodatissima, deligere. Manumissio enim inter amicos, non ea est, quae vulgo existimatur, amicis adhibitis facta, sed testificatione & declaratione amicitiae, cum do. minus Servum in amicitiae partem recipit, quantumvis eXtremam.

Qui in ultimo hoc amicitiae gradu haerebant, hos gratos appellare maluerunt nonnulli quam amicos. Eundem aerum gradum imter comites peregrinationis expeditionumque fecit I iberius. Vide Sueton. in Tiber. cap 46. Vides, quo modo damnatam a multis vocem gratorum in illo Suetonii loco tueri liceat, de qua re plura dixi in iterata Rescriptorum meorum de Catone editione cap. a. ad hoc Catonis Distichum. ' L .' Gratior inciis, quo sis mage, earior, esto Ad rem, quam dispintavi, de ambigua libertorum, quos Augusti aetas Latinos nominare coepit, libertate , euam illud pertinet, quod addit Dositheus, non esse eos liberos, Rd domini voluntate in libertate morari, &tantum serviendi metum dimiti, Servorum metus, erant verbera, fidiculae, sive equuleus,&cmX. ostendit ergo, hoc eos consecutos mille, ut non strvilibus verber bus, quaestionibus,& poenis aseficerentur.' Pertinet & illud quod sequitur, Hi autem , Pi domini voluntate in libertate erant , manebant servi , F manumibores aude

bant clem si audebant, id est, si ausu conabantur in

denuo eos per vim ducere , interoeniebat straetor F non sermittebat manumissum servire. Quanquam in multis causis servi habebantur

id Libertorum genus, quia tamen Servorum numero eXemerat eos Dominus, noluit Praetor, aequitatis custos, eos violenter haberi a Domino. observandum hoc, ex quo perspicimus, non primum

Augustum, quod plerique existimant, infregisse dominorum in se vos potestatem, permissa servis copia confugiendi ad inituam Prin-- cipis atque adeundi Praefectum Urbi, vid. l. I. g. I. T. de offici Praef. Urb. sed jam ante nonnulli Servorum generi, de atrocitate Dominorum querenti, succurrisse Praetorem dicit Dositheus, eos in libertate morari, nec tamen liberos esse, id illustratur autem egringie ex rescripto Imperatoris Alexandri in I. 4. C. de fideicom. l, heri. Ubi in libertate morari dicitur ea, quae quidem quodammodo libera est, nec tamen iterum manumissa. Si autem moratur domini voluntate quae sola, ut docuit Dositheus, siumcit ad lannitatem ad hoc Iibera censetur, ut ingenuos pariat, sin contra Voluntatem, servos. Eadem voce de legitimis utitur Justinianus in L m. pr. in sin α

SEARCH

MENU NAVIGATION