De Philippi Melanchthonis ortu, totius vitae curriculo et morte, implicata rerum memorabilium temporis illius hominumque mentione atque indicio, ... narratio diligens et accurata Joachimi Camerarii Pabeperg. Lipsiae Ernst Voegelin Lipsia

발행: 1566년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

EPISTOLA SCRIPTA

PRO QSIBUSDAM VERSANTI-

bus in periculo Metensibus ciuibus, quam composuit Philippus

Melarichthon, S. D.

II lustrissime Princeps consanguinee dilecte. Etsi

non ignoramus, apud exteras nationes interdum de nobis iudicari durius, propterea quod sis, qui Ecclesiasticos abusus, pio studio & veris rationibus taxarunt, non aduersati sumus: Tamen cum sciamus Caritatem vestram singulari prudentia &grauitate praeditam esse, arbitramur eam de nobis quidem iudicium adhuc suspendere, donec hae controuersiae, aliquando legitima ratione audiantur& cognoscantur, praesertim cum manifestum sit, multos esse veteres morbos Ecclesiae, de quibus necesse est tandem pios gubernatores populi Christiani deliberare. Vere enim hoc affirmare possumus, nos ex animo semper optasse, ut pie cognitis rebus, gloria Dei illustraretur, saluti hominum consuleretur, & communis concordia & Ecclesiae pax conseruaretur. Nam cum haec professio nobis ingentia pericula, labores, sumtus afferat, non est existimandum nos priuata cupiditate, huic negotio fauere. Non enim ob alias causas abusus corrigi permisimus, nisi propter gloriam Dei & Ecclesiae salutem. Quare cum cognitionem Ecclesiae semper flagitauerimus, nequaquam accusari possumus tanquam seiuncti ab Ecelesia. Et omnes sapientes principes, ubiq; oramus, ne quid de nobis secus statuant, sine cognitione, quae decet Ecclesiam Dei. Haec petitio cum sit aequissima, impetret a Carit.

462쪽

Carit. V. ne grauatim has nostras literas accipiat, quas de tranquillitate ciuitatis Metensiis scriben. das esse duximus. Cum enim nuper eo legatos lamstros misissemus nullius priuatae utilitatis causa, sed tantum ut ciues ad concordiam hortaremur,& viam ostenderemus piam & salutarem, intelleximus quosdam inimicos iis, qui doctrinam puriorem expetunt moliri, ut ad sua odia adiungant Carit. V. & auxilio Car. V. perterrefaciant aut opprimant honestos homines nobiles & plebeios,qui& sunt tranquilli & fideles, in omnibus ciuilibus officiis prestandis, nec aliud petunt, nisi ut habe.ant in aliquibus Ecclesiis doctrinam puram &

sum facramentoruin sincerum. Scimus autem Car. V. naturae bonitate & voluntate ab iniusta

asperitate abhorrere. Sed tamen calumniosis d lationibus, interdum optimi ac mitissimi gubernatoreS incenduntur, ut non suae moderationi sed alienis affectibus morem gerant. Promittunt ciues Metenses pro quibus scribimus , se in omnibus ciuilibus officiis omnia obedienter facturos esse se nulla in re paci communi defuturos. Tantum Ecclesias suas recte constitui volunt. Id si impedietur primum gloria Dei leditur, deinde multa animarum & ciuitatis pericula sequuntur. Postquam sparsa est lux aliqua Euangelii, multos abusus iam intelligit populus, Hos si cogitur obseruare contra conscientiam , excutitur eis vera inuocatio Dei. Nam cum haeret metus in conscientia qui deponi non potest , fugit mens, non inuocat Deum. Quid est autem tristius & detestabilius quam impedire veram inuocationem Dei λ Accidit etiam interdum ut in tali perturbatione animorum concipiantur, vel ab erronibus audiantur falsae opinionςs, ubi desunt boni concio natores qui publice doceant

463쪽

doceant. Nocent autem prauae opiniones & ani amabus & paci publicae. Eccontra vero pia & saluta ris doctrina etiam pacem ciuitatum munit. Constat enim doctrinam de omnibus ciuilibus osticiis,

in hac ipsa luce Euangelii magis illustratam esse,

quam antea Vnquam. Et quanquam optandum est

omnes vera inuocatione & pijs moribus Deum colere, tamen hi qui doctrinam puriorem expetunt, non sunt impedituri ceremonias caeterorum qui secus sentiunt. Vicissim aequum est non lab factari conscientias horum, qui abusus intelligunt& vitare cupiunt. Rogamus igitur Carit. U. & manter & diligenter, ne se incitari sinat contra partem ciuitatis, quae Ecclesias recte constitui cu pit,nec adiuuet eorum iracundiam,qui ciuilem sanguinem haurire cupiunt. Nam haec caussa qualisi cuno videtur, certe nec potest nec debet promiscuis & multis ciuium cedibus dijudicari. Nec vero dubitamus quin Carit. V. pro sua virtute digna bono principe, maxime detestetur ciuilem crudeliatatem, & velit vicinam ciuitatem tranquillam esse. Sic autem retineri tranquillitas potest, Si neutra pars alteram vi impcdaat. Haec mutua moderatio, maximem ciuilis multis Germaniae diuitatibus salutaris fuit. In quibus paulatim veritate clarius illucescente, & dissensio mitigata est, & sanatae sunt voluntates. In his locis si violenta consilia initio tentata essent, omnia funditus perijssent. Semper in ciuium dissensionibus, magis salutaria fuerunt initia consilia,quam violenta. Quare Car.V. pro sua bonitate & sapientia annitatur, ut tali moderatione consulatur saluti ciuitatis Metensis. Haec Vc scriberemus ad Car. U. non priuato affectu, sed

honestissimis & publicis causis adducti sumus, vehonesti di innocentes homines quorum multi pro' pler

464쪽

pter virtutem & facultates, patriae magno praesidio atq3 ornamento sunt, Et vero timore Dei mo uentur ad quaerendam de Christo saluatore puram doctrinam, sint in tuto. Tales principum bene uolentia tuendi sunt. Ideo rogamus ut has nostras literas Car. V. in optimam partem accipiat. Nos Q noitra officia caritati vestrae sumina cum beneuolentia deserimus. Bene & taliciter valeat Car. V. Datum 7. Nouemb. II qa.

REVERENDISSIMIS

DOMINIS, E E REVERENDIS

Patribus, Cardinalibus & Episcopis in Syn- lodo Tridentina congrega- ltis, S. D. REuerendissimi Domini, & Reuerendi Patres.

Cum Caesarea Maiestas, Dominus. noster Clementissimus, voluerit, ut ex Ecclesi)s nostrae ditionis aliqui ad synodum mitterentur, noluimus eius voluntati deesse, praesertim cum & nos optemus veritatem illustrari propter gloriam Dei, & piam ac perpetuam in Ecclesiis totius orbis terrarum concordiam constitui, quae duae res omnibus hominibus maxime expetendae sunt, praecipue Verosis, quibus Deus gubernationem commendauit. Misimus igitur ad synodum hos tres viros, Erasmum Sarcerium, Valentinum Pacaeum , & Philippum Melanchthonem, quorum & mores honestos esse, & studium pacis & publicae concordiae praedicari intelligimus. Hos ut benigne audiatis publice exponentes , quid de omnibus controuersijs communi consen sit Ecclesiae nostrae doceant, petimus. Ipsis etiam mandata dedimus, ut pie, placi

465쪽

de, & sine priuatis affectibus recitent & declarent

doctrinam, quam exillimant uniuersae Ecclesiae nccessariam. Scitis autem pro vestra excellenti sipientia, hos vestros consessus intueri Deum iudicem, & uniuersam Ecclesiam in coelo & in terra expetere : primum ut gloria filia Dei vere illustretur,

di sauciae conscientiae fanentur,& vera eis inuoc tio monstretur : Deinde, ut talis concordia constituatur, in qua non stabiliantur veteres abusus.

Ne l enim grata Deo, net durabilis esse tranquillitas sine veritate potest. Negari autem non potest, manifestos quosdam errores & non leuia vicia in Ecclesiam irrepsisse, quae dissidiis huius temporis occasionem praebuerunt. De his tantis rebus & audire vos Ecclesiarum querelas & remedias alutaria quaerere, sapientia vestra dignum est. Oramus autem filiam Dei dominum nostrum Iesum Christum, ut vulneribus Ecclesiae veteribus &recentibus medeatur ipse, sicut Samaritanum illum ait saucio viatori opem tulisse, qua imagine cum sese exprimeret, ostendit se affici nostris cal initatibus , & velle se nobis opitulari. Bene valete. Datae Dresidae Idib. Ian. Anno M. D. L II.

Mauricius Dei Gratia Dux Saxoniae, Elector, Laiadgrafius Turingiae, Marchio Mysiniae,&c. LIPSI AEExcudebat Ernestus V cegelin

Constantiensis. e

SEARCH

MENU NAVIGATION