장음표시 사용
1쪽
PUBLICE PROPUGNANDAS PROPONIT IN ROΜANO SOCIETATIS IESU COLLEGIO.
3쪽
I. MN Ogica, quae ex Tullio veri est, ac falsi disceptatrix, & judex, quaeque passim Ars cogitandi, wPhilosophia Mentis adpellatur, id sibi propositum habet , ut mentis nostrae operationes ad veri investigationem dirigati hinc de Idea , Iudicio 'atiocinatione agit II. Quod ad Ideas spectat, quidquid sit utrum ipse una
eademque res cum Perceptionibus sint , qua de re acriter inter Malebranchium QArnaldum disputatum est, illarum nomine intelligimus Imaginem materiae omnino expertem
qua menti nostrae fit praesens quidquid percipitur.
III. Non una est Idearum indoles, cum eae nempe clarae sint, vel obscurae, absolutae , vel relativae, simplices, vel compositae, particulares, vel universales, aut etiam praecisivae , ex quibus ultimis pendet Distinctio illa Rationis, quam unam inter gradus metaphvsicos ejusdem individui creati ad. mittimus. Solent etiam Ideae ratione objectorum, quae comtemplantur, sensibiles , vel insensibiles adpellari. IV. Idearum sensibilium origo repetenda non est a speciebus materialibus inpressis, prout eas explicant Epicurei vel Peripatetici, sed amotu, quem externa sensibilia objecta per mechanicas adsectiones externis sensibus adserunt, quique ad Cerebrum traducitur Ao V. Tra-
4쪽
V. Traducitur autem motus hic ad Cerebrum non pertremorem nervorum , sed per fluidum nerveum, sive per spiritus animalesci ex horin vero iterato ad Cerebrum adpulsu aliqua in ipso relinquuntur vestigia Memoriae, Imaginat vae operationibus explicandis accomodata. VI. Ideae proinde sensibilis, sive formalis sensationis sedes non in externis corporis partibus , sed in cerebro comstituenda est. In qua autem cerebri parte anima sentiat, non definimus , etsi aliquibus videatur , non incongrue haec esse corpus callosum, cujus singula partes singulis sensationum generibus respondeant.
VII. Quod jam ad ideas insensibiles spectat ham statuimus T. Posse humanam animam esse caussam vere suarum idearum effectricem, posse etiam inminutiones, ampliatione, abstractiones, reflexione supra se ipsam , suosque actus complurium rerum ideas sibi conparare. 2. Ipsarum scuti semtibilium genesim hauriendam non esse a substantia Dei rei tiva sese in mediate mentibus nostris offerente , in qua omnia contemplemur juxta Malebranchium . . Non recte Gassendum adserere humanam animam corpori conjunctam nihil
spiritimale nisi ad modum rei sensibilis percipere posse 4. Nullam esse necessitatem admittendi ullam deam una- eam , neque ipsius Dei VIII. Actus, quo ideas vel adfirmando conjungimus, Vel negando separamus. Iudicium est, mentale quidem , si solum
mente habeatur, si autem verbis exponatur, vocale, seu Propositi, hinc quae de Propositionibus Dialectica tradit, I diciis etiam accomodari debent. Hic autem actus formal, ter sumptus non ad voluntatem pertinet, ut Cartesianis V, sum est, sed ad intellectum. IX. Convenit Propositionibus Veritas determinata, aut
5쪽
Falsitas, nempe consormitas , aut difformitas cum objecto enunciato quidem etiam dum objectum adtingunt fututum contingens absolutum liberum quin ejusmodi determinatio , aut Divina de eodem Futuro Praescientia contingemtiae ossiciat , aut liberati. X. Convenit etiam Probabilitas, qua , si solida sit, fundamentis absolute relative gravibus innixa , in rebus incertis contenti esse possumus; cum aliunde possit Intellectus ex voluntatis imperio prudenter adsentiri opinioni vere ,
solide probabili in conflictu etiam aeque , vel magis probabilis.
XI. Duarum aliquando Idearum relatio ex ipsarum conparatione non lucescit , tunc tertiam Ideam in 1ubsidium LVocamus, cum qua priores conferentes ex vi potissimum Llius principii, quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se, eas conjungimus,vel separamus, quod dum facimus, ratiocinamur. XII. Porro frustra ratiociniis contexendis daretur opera,
si nulla Veritas ullo pacto obtineri posset, 'uibuscunque nostris cognitionibus errandi prudens formido semper obreperet hinc contra Academicos aliqua a nobis certo, evide, te sciri posse statuimus, qui tamen nostra haec scientia sit
sola reminiscentia, ut Platonicis visum est. XIII. Immo contra Bethelejum,aliosque recentiores Idea-listas contendimus, de corporum existentia ita certos nos esse, seclusa etiam revelatione , ut de ea prudenter dubitare ne
XIV. Utrum Methodus operatio Intellectus sit ab illis tribus indistincta nec ne disceptare non vacat ejus certe rati nem habere imprimis debet Dialectica, sive ut latentem Verutatem inveniat, sive ut inventam alios doceat. Duplex ea est, Analitica , Synthetica , illa ad veritatem indagandam utimur, methodus inventionis,in resolutionis dicitur, hanc 3 Me-
6쪽
s Methodum compositionis, doctrinae vocamus,4 ad ver talem detectam aliis comunicandam adhibemus. XV. Principium,cui innituntur Regulae utrique Methodo comunes in veluti Axioma ex Malebranchio est, ut in singulis cognitionis gradibus Evidentia , quoad fieri possit seravetur , ex quo fiat , ut non ratiocinemur de obscuris rebus, quatenus obscurae sunt, utque a simplicibus, notioribus,, facisoribus ad composita,minus nota, difficiliora progrediamur. XVI. Ad Methodum pertinet iis adjumentis recte uti,quibus veritatis adsecutio promoveatur, ea vero declinare impedimenta, quibus eadem retardetur . Inter haec adjumenta locum habet Sensus Intimus, ex quo de iis, quae in Anima nostra accidunt, certi reddimur, densus Comunis, qui recte adhibitus certos nos facit plurimarum rerum, quae extra nos positae sunt. XVII. Locum etiam habent Sensus Externi, qui cum proprie loquendo nec falli possint, nec fallere,, proprias adse-
cstiones renunciantes nunquam a Vero aberrent; quia tamen aliquando ex eorum renunciatione errandi occasionem Mens
sumit, hinc aliquas leges a Sapientibus passim receptas statu,
mus, quibus servatis, quae ex sensuum renunciatione circa rerum sensibilium qualitates seruntur immediata Iudicii, moraliter certa esse non dubitamus. XVIII. Cum autem cum Sensuum usi usus Experimentorum conjunctus sit, quae in iis rite instituendis servanda sint, eraponimus. XIX. Ad veritatis adsecutionem plurimum confert Auctoritas, quae duplex est, Divina,in Humana, cumque de illa disputare instituti nostri non sit, in hujus usu exponendo immoramur , ea persequentes, quae juxta sanioris Criticae regulas vel ad judicia de rebus historicis serenda spectent, vel ad
7쪽
7 suppositionem librorum, vel ad argumenti negativi vim , vel
ad Traditionein circa quam immerito Lokius statuit, in Veritatibus , que Tradition innotescunt, quemlibet gradum , quo ab origine sua recedunt, vim probationis diminuere XX. His adjumentis finem imponimus ea conplectentes, quae ad Attentionis necessitatem , ejusque comparandae Methodum spectant, quaeque ad Ingenii , Memoriaeque vim augendam conferunt.
XXI. Principium Rationis lassicientis etsi congrue explicatum admitti debeat, prout tamen a Leibnitrio exponitur tantum abest ut Veritati adsequendae utile arbitremur , ut potius tanquam libertati contrarium omnino repudiemus. XXII. Impedimenta ad Veritatem adsequendam cum multa sint ad duo praesertim capita revocamus, nempe ad praevias ad judicandum Apprehensiones, praevias Animi affectiones. Ad primum caput spectant Obscuritas, Confusio Idearum, wVocabulorum, Infantiae, Iducationis Praejudicia, Imaginationis abusus ad alterum nimius ille Amor, quo nos, nostra, Auctorem aliquem , Antiquitatis, seu contra Recem ttorum placita incauti prosequimur.
sic Generalis Protegomenis XXIII. T, sicae munus est Corporum proprietates,& Vires investigare. Huic investigationi valde conserunt tres illae Nevutonianae leges, nempe T. Caussae rerum natur lium non plures admittendae sunt, quam quae ruere sint, phoenomenis explicandis sulficiant. 1. Effectuum naturalium ejusdem generis eaedem sunt Cauta. 3. Qualitates Corporum, quae intendi, remitti nequeunt, quaeque corporibus Omni-
8쪽
sbus conveniunt, in quibus experimenta instituere licet , pro qualitatibus corporum universorum habendae sunt. XXIV. Ex prima lege contra Cartesianos statuimus , H potheses vere, troprie tales, quae per legitimam argument tionem ad absolutas conclusiones deduci nequeant,non debere
absolute in Physica admitti , etsi conditionate adhiberi posse
XXV. Ex secunda in argumentum ab Analogia sumptum inquirimus, quod maximi faciendum est, si quaedam in eo leges , quas proponimus, serventur. XXVI. Ex tertia circa Principium Inductionis haec statu, mus cum Inductio persecta sperari nequeat, imperfecta ita adhibenda est , ut Proprietas pro generali habenda, in maximo singularium numero reperiatur is nihil ei Proprietati
contrarium ullibi occurrat, vel tales, quod cum ea Proprie- . tate nequeat conciliari, diversaque methodo utendum euein primariis, Habsolutis corporum Proprietatibus detegendis, ac in relativis De Primariis , a Generalibus Corporum Proprietatibus. XXVII. Soliditas est omnium Corporum universalis Proprietas essentialis quod sit, non definimus, etsi argumenta quibus nonnulli demonstrare contendunt, eam de facto corporibus ablatam esse , id absolute non demonstrent, cum nempe in Boscovichiana Theoria ea omnia absque actuali penetratione explicentur.
XXVIII. Ex Soliditate Corporum sensibilitas. Extensio profluit, quae si continua sit, sinite in infinitum divisibilis est. XXIX. Ins nitum tamen tam metaphysicum,quam geome tricum , quod vocant, repugnat, cum nec possibilis sit Extensio continua in se spectata,vi absolute infinite magna, nec
9쪽
Extensio continua in se absolute finita, habens tamen rationem infinite magnam ad aliam in se finitam extensionem. XXX. Partium vero numerus,in quas Corpus sensibile utacunque parvum dividi potest, omnem adsignabilem limitem, kimaginationis vim longe excedit. XXXI. Perperam Cartesius Spatii Corporis notionem permiscet, dum hujus essentiam in triplici extensi,
ne collocat, cum nempe Extensi corpore vacua possi.
bilis sit, ex diversa Fluidorum resistentia de facto existere evincatur.
XXXII. Vacui existentia admissa,pronum est Porositatem Corporibus tribuere, quae sane Proprietas Corporibus omnibus tam firmis, quam fluidis convenit. XXXIII. Mobilitas etiam Corporibus convenit non recte autem Cartesius motus absoluti, ac relativi notionem comsundit, Motum Corporum nihil aliud sh statuens, nisi immutatae inter duo , vel plura corpora distantia relati nem sicut etiam parum accurate Motum Quietem duos esse corporis status, non nisi penes nostrum concipiendi modum diversos adfirmat. XXXIV Tres Motus leges a Mechanicis passim teceptas admittimus. I. est, Corpus omne in statu orituiescendi, vel movendi uniformiter in directum perseverat, nisi quatenus a viribus impressis cogitur statum suum immutare 2. Mutatio motus vi motrici impressae proportionalis est, fit autem secundum rectam lineam, qua vis illa imprimitur. 3. Actioni contraria semper est aequalis reactio, sive actiones duorum corporum in se mutuo semper aequales sunt, in contrarias parte diriguntur. XXXV. Has leges ex Materiae inertia recte deduxit Neo- tonus: haec autem vis absoluta etsi neque a priori, nec ri-
10쪽
gida demonstratione a posteriori vinci possit, tamen Relativa saltem omnino a nobis admittitur , quippe quae admotus Corporum synthetice determinandos assumpta phoe- nomenis mirifice consentiat. XXXVI. Porro in Motu Velocitatem,Quantitatem, D, rectionem Mechanici considerant . Prima ex patio per Tempus diviso aestimaturri Altera est factum ex Massa ducta in Velocitatem : Tertiam determina plaga, in quam tendit recta ipsa, quae a Mobili percurritur, vel tangens curvam , in qua fit motus. XXXVII. Corpus sollicitatum ad motum secundum directiones diversas singulis, quantum potest , satisficit. Hinc si e duabus viribus singula ipsum determinent ad percurrenda motu aequabili eodem tempore singula parallelogramini latera in quovis angulo ad se invicem inclinata , percurret eodem illo tempore motu itidem aequabili diagonalem quae eo major erit , quo minor est angulus, ad quem duae illae vires concurrunt, viceversi . Si autem vires plures sint, motus respondens omnibus simul agentibus invenietur , componendo tertiam cum duabus jam compositis, tum quartam reliquas omnes aliam post aliam quovis ordine. XXXVIII. Atque modo dicta genesim motus compositi ostendunt. Porro Motus quilibet concipi potest tanquam ex duobus compositus, in quos tanquam ipsum componentes sit tesolubilis. Etsi autem Mechanici decrementum virium
in motus compositione haberi dicant, incrementum vero in Resolutione , cum nempe Velocitates, aliis lassae directionibus aestimantur si tamen Velocitates in una eademque directione aestimentur , nec decrementum ullum in Compositione habebitur, nec incrementum in Resolutione.