Propositiones ex universa philosophia selectæ quas sub auspiciis s. Aloysii Gonzagæ Carolus Cagna collegii Fuccioli alumnus publice propugnandas proponit in Romano Societatis Jesu collegio

발행: 1766년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

simili cum ipsis non conjungi, hinc ad majorem Telescopio

rum dioptricorum persectionem efformandum erit objecti vum ex tribus lentibus compositis ex tribus substantiis diver sis habentibus rationes qualitatum distractivarum ad testacti vas, diversam rationem qualitatum distractivarum ad di versa colorum binaria pertinentium LXXXVI. Sunt praeter restactiones regulares quaedam corporum certi generis propriae, cujusmodi est quae in Ct stallo flandica deprehenditur , cujus mira phoenomen non

incongrue explicavit Nevutonus.

LXXXVII. Lumen quamdiu in medio homogeneo, uniformi progreditur, non reflectitur, reflectitur autem , cum medium mutat, etsi ex densiori transeat in minus densum. In hac lucis reflexione angulus incidentiae aequalis ellangulo reflexionis Radii vero reflexi sicut etiam refracti)semita jacet in eodem plano ad superficiem medii dirimen tem normali. Luminis vero reflexi copia eo major est , quo major fuerit , ceteris paribus , densitatum differentia δε --jor radii incidentis obliquitas. LXXXVIII. Quemadmodum radioli etherogenei restangibilitate differunt, itai reflexibilitate, cita , ut qui radii magis aut minus sunt refiangibiles, sint, reflexibiles LXXXIX. Radius autem luminis dum progreditur duas adquirit dispositiones, quas mutat per vices post certa intervalla, quae pro aliis coloratis radiohs in iisdem circuit, stantiis is in diversis pro eodem colorato filo diversa sunt hinc si is radius ad novi medii superficiem cum ab tera ex iis dispositionibus adveniat facilius essectitur , si

cum altera facilius transmittitnr. Vices has cum euutono facilioris restexionis, transmissus dicimus inde autem cum eodem eruimus, opacitatem non ex defectu pororum re- ab

22쪽

ctilineorum oriri, sed ex mixtura particularum diversae densitatis, vel habentium majora vacuola intermixta Pelluciditatem vero ex homogeneitate textu virium scilicet inaequalitate ibi detorquente radios, hic vero nisu circumquaque aequali permittente liberum progressim rectilineum , uniformem

XC. Reilexionis, refractionis caussa non ab impactii in solidas novi medii partes repetenda est , sed a vitibus in distantia agentibus . Quod confirmat ultima luminis proprietas primum a Grimaldo detecti, nempe diffractio quae in eo sita est, ut lumen in minimis distantiis prope

tenues corporum acies transiens ab incepta semita detorqueatur, ita ut alii radioli ad ipsas acies accedant , alii ab iisdem recedant.

XC Quod jam ad olores attinet, Quivis albus luminis radius plurimis constat radiolis , qui diversimode Qimmutabiliter natura sua colorati sunt , id est apti ad

quandam determinatam inpressionem in organis nostri sensorii essiciendam, unde ad certi coloris deam excitetur anima , quique simplices sunt, cin alios non resolubiles. Possunt autem radioli isti simplices, homogenei ita imter se permisceri, ut ex iis oriantur colores tum similes,

tum dissimiles coloribus simplicibus , in quos semper colores isti compositi resolvi poterunt . Ex apta vero innium simplicium permixtione oritur consuetus luminis albor. XCII Hinc corpora opaca ejus sunt coloris, cujus generis radios copiosius reflectiunt. Diversa vero minim tum lamellarum corpori profunditas, diversaque radiolorum restangibilitas , ac reflexibilitas is vices illae ficilioris resiexionis, Quansmissus faciunt, ut aliqua corpora unius potius, quam alterius generis radios reflectant alia

23쪽

alia nullos transnittant, alia plurimos , alia neque transmittant, neque reflectant.

XCIII. Atque ex hac Theoria Iridis tam primariae

quam secundariae phoenomen explicantur m colorum emphaticorum ratio redditur

XCIV. Quod denique ad lucis naturam attinet, ea nec cum Cartesio in pressione simplici reponenda est per fluidum aliquod continuis globulis contextum propagata ;nec in undis in elastico quodam fluido excitatis, ut Hugenio, Eulero visum estu sed in effluvio quodam te. nuissimo, quod e lucidis corporibus emittitur. XCV. In esJuviis etiam subtilissimis ab odoro corpore

emanantibus Odor ex parte corporis extranei consistit, quae ad papillas olfactorias delata odoris sensum excitent. Minime tamen necessarium arbitramur , omnis generis particulas odoriseras in aere innatantes adstruere, a quibus ad olfactorios usque nervos propagetur ea vibratio in ipsis ab illis fluviis primum excitata Minime etiam probamus quod assumit Keillius ad aestimandam quantitatem odoris edato globo missi, nempe, odoris intensionem decrescere in ratione inversa quadrati distantiarum XCVI. Sonus in vibrationibus per elasticas aeris particulas propagatis consistit , similibus in minimis sonori corporis particulis vibrationibus praesuppositis, similibusque

in nervi acustici fibrillis postea excitatis . onus intensus seu remissis aeque velociter in quiescente aere propagatur.& ita quidem, ut a ventis vix sensibile in celeritate v rietatis discrimen inducatur Sonus autem acutus differt a gravi quod particula sonum acutum reddentes prae reddemtibus gravem majori frequentia eodem tempore vibrentur

XCVII. Per Matranti denique Theotiam seliciter expli

24쪽

et plicatur plurium simul diversorum tonorum per aetem propagatio, distincta perceptio si tamen addantur vires in distantia agentes, qua ejus particulis diversimode sonoris possint tremorem comunicare intermediis non comunicatum. XCVIII. Sapores pendent a certi generis particularum figura, viribus, quibus in sensorii fibras irruentes diversos iisdem imprimant motias, quas vires maxime ostendunt ac dorum actiones in corpora XCIX. Calor ex parte corporis animati consistit in motu celeri de perturbato , quo sensorii particula invicem agitentur figus autem in hujusce motus remissione , aut cessatione . Ex parte vero extranei corporis universim repetem dum non esse calorem ex simili motu , fermentationes , cdissolutiones rigidae ostendunt C. Quod ad Corporum principia spectat Materia homogenea statuenda est in ejus autem particulis praeter ne tiae vim mere passivam vires etiam activas admittendas esse quibus ad motum etiam in distantia positae determinentur, ea quae de generali gravitate subjiciemus ostendunt diversas autem materiae adfectiones mechanicas, textum, viresque non imcongrue corporum non Viventium sermas adpellamus.

EX PHYSICA ARTICULARI.

De Grapitate Corporum Caelestium , U Universali.

CI. Gravitate corporum caelestium exordimur, quam x. ad ipse jure extendit Nevvlonus Luna inprimis gravitat in tellurem, solem in ratione reciproca duplicata distantiarum hanc vim relate ad terrae centrum eandem esse cum illa, qua eodem urgentur corpora circumterrestria, Lex virium ostendit, quibus in orbita sua retinetur, χο a

25쪽

tatio spatii , per quod in sua orbita exiguo tempusculo tellurem versus descendit, cum eo, quod prope telluris superficiem ex ea lege conficeret, quod nempe spatium idem invenitur cum illo, per quod gravia nostra libere cadendo descendunt. CII. Eadem gravitatis vi in eadem ratione a gentis, Planetae omnes Secundari in suos Primarios, Primarii cum Secundariis in Solem , Solis Planetae omnes in se mutuo gra

vitant

CIII. Cum autem cujusvis circum terrestris Corporis Gravitas in terram ex gravitate singularum particularum coalescat, Tellus etiam in singulas gravitabit gravitate singularum particularum , ex quibus coalescit: sic ope Inducti nis invenietur Gravitas esse universalis materiae adfectio, cujus omnesi singula particula in omnes, singulas tendant vi decrescente in ratione quadrati distantiarum inverse CIV. Ceterum sicut universalem hanc attractionem confirmant motuum anomaliae, in Luna, in Satellibus Iovis Saturni, in ipsis Iove, Gaturno cui ad se invicem accedunt, retardatio Cometae anni 17sq. respondens juxta calculos Clerautii actionibus Iovis, Eaturni in ipsum, Solem; ita eam admittimus tantummodo proxime, ad sensum in natura servari. CV. Si vero eam ut accuratam sumamus,4 Analysi Synthesis substituatur plura inde consequentur, quibus tota haec Theoria continetur. CVI. Nam r. Si particida intra Sphaeram cavam , 5 ejusdem ubique densitatis, crassitiei, sive in centro, sive extra centrum ponatur , ex actione ipsius sphaerae quiescet. 1. Si sphaera intus sit plena, in centrum trahetur vi prcportionali ejusdem a centro distantiar. 3. Si particula in superficie ponatur diversarum sphaerarum, trahetur vi proportionali den- , , sta-

26쪽

xssitatibus earundem, & radiis conjunctim , vel pari densitate , Solis radiis. 4. Particula extra sphaerae seu plenae, seu cava superficiem posita in centrum urgetur , aeque ac si tota sphaera materies ibi esset collecta, in ratione nempe quadrati distantiarum inversari sed si diveris sint sphaerae , in rationc composita ex directa simplici massarum& reciproca duplicata distantiarum CVII. Atque ex his constat, vim gravitatis in contactu infinitam non esse, ad hoc enim opus esset, ut ea vis decresceret saltem in ratione cubi distantiarum inverses constat etiam illud, vim gravitatis particulae in particulam posse esse quantum libuerit majorum gravitate nostiorum gravium in terram, si nimirum densitas particularum sit major, quantum ad id satis est , densitate media telluris CVIII. Totam hanc Theoriam mirifice etiam confirmant

regularia marini aestus phoenomena, quae scilicet nec repetem

da sunt cum Andrea Cisalpino , Vallisio, Galileo ex combinatione duplicis motus terrae, diurni scilicet in annui neque ex motu materiae ethereae terrestri votrice comprehenis cum Cartesio ; neque a luna intercipiente radios materiae ethereae in terram prementis cum Honorato Fabri neque ex

Lunae magnetismo cum Keplero neque ex ingurgitationibus, wregurgitationibus aquarum statis periodis peractis , neque ex effervescentia in marinis aquis inducta a spiritibus salis, nitri, sulphuris, vitrioli in fundo maris existentibus; sed repetenda sunt cum Nevutono ab actione Solis Lunae in aquas

maris.

CIX. Facile autem ex situ locorum in aliis circumstam tus irregularia phoenomena cohaerenter ad hanc Theoriam pinterunt explicari

CX. multum etiam huic Theotiae ponderis accedit ex

27쪽

Cometis, qui scilicet sunt Corpora solida, Compacta ,

a Sole lucem mutuantia, quique supra Lunam is in Planetarum regione existunt, mi Solem urgentur vi agente in ratione reciproca duplicata distantiarum , circa quem tamen revolvuntur in ellipsibus valde excentricis, oblongatis, quod ultimum reditus Cometae Clerautiani annici os mirifice confirmat. CXI. Hinc Cometae Planetis adnumerari Astra proinde mundo coaeva vocari debent. Unde statui nullo Dcto possunt Cometae aut cum Aristotile ignita, fugacia meteora; aut cum Hevelio, Anaxagorae, Metrodori sententias instaurante exhalationes ex Sole, Planetis erumpentes; aut cum Galileo Heraclidem Ponticum sequuto nubes praealtae illustratae a Sole instar Iridis, Hilonum aut cum Democrito plurium stellularum congeries aut cum Cartesio Fixae aliqrrae in planetas conversae, sitamdiu nobis apparentes quamdiu nostri vorticis limites evadant aut cum eplerosiquidi etherei crallior veluti quaedam pinguedo coacta, ex natura loci a Sole illustrata aut denique cum Iacobo Bernoullio adhuc juniore satellites invisibilis alicujus planetae primarii, qui circa Solem rotetur ad distantiam 23 8 3 semidiametrorum orbis magni.

CXII. Atmosphaera quidem ingenti donantur Cometae ab exhalationibus autem, quae ex ipso Cometa ejusque atmosphaera erumpunt, quaeque ab atmosphaera Solis in Solem gravi truduntur, repetendae sunt caudae Cometarum, quas minus recte aliqui repetebant, vel a Solis lumine trans pellucidum Cometae nucleum permeante, vel a refractione solaris lucis dum a Cometae capite ad nos propagatur CXIII. Qui autem in Cometarum Caudis aliquando videntur sulci, non ex umbra ipsius nuclei oriuntur, cum nihil aliud

28쪽

aliud sint, nisi pars ipsus caudae nigri antior, cum inepta ad radios ad se adlapsos reflectendos, tum intercipiens radiosa particulis pol se positis reflexos. Cum autem ii Sulci in

veantur, hinc non incongrue motus circa proprium axem n

cleo ipsi tribuitur , undefat ut ea pars nuclei hasce exhalati nes emittens positionem mutet, adeoque, ille sulcus. De marisitate. CXIV. Electricum Corpus dicimus, quod exilia corpuscula ad se attrahit ducem, scintillas minimas emittit, lenem auram,in tenuem sibilum edit. Vis autem electrica excitatur, diffunditur in agit media tenuissima quadam materia, quae Vapor electricus dicitur. CXV. Vapor hic nullo modo , vel aegre admodum diffunditur per corpora ab origine electrica saltem quamplurima Contrarium vero accidit in Corporibus per Comunicationem electricis adem majori vi partem illam versus diffunditur , quae in longum protenditur,4 ex acumirubus corporum erumpit, & ad eadem defertur. CXVI. Ex quo autem acuta corpora electrietata ad majorem distantiam suum vaporem dispergant, colligitur adesse circa corpus electrigatum aliquam etsi tenuem vaporis atmosphaeram. CXVH. Electricitas porro Machinae diversa est ab ela-ctricitate Catenae, illa enim vaporem electricum a corporibus extraneis accipit, quem haec in eadem transmittit, in comunibus nempe experimentis, si enim globus sit ex sulphure, aut ex vitro aspero contrarium accidit. CXVIII. Nullus vero est Electricismus inter duo corpora, inter quae nullus respective sit vaporis excessus, vel defectus,

qui si adsit semper cille habebitur hinc duplex Electricis.

t mus , Dissiliae by

29쪽

mus, ster positivus seu per excessum , negativus altera seu per defectum admittendus est, in quorum tamen utroque iidem specie sint Electricitatis effectus. CXIX. Atque ex his patet, universalem Electricis i ta tionem repetendam esse ex tendentia vaporis electrici ad aequilibrium , vi cujus vel sit in duobus corporibus in copia ipsis naturali, vel aequalis sit in iisdem supra naturalem coapiam excessus & desectus. Unde rejicienda est Nolletti theo. tia ex duplici materia effluente, affluente phoenomena

electrica repetentis.

CXX. Quod vero spectat ad vitri electricitatem, non potest una ejus superficies a corpore electrigato vaporem haurire, eoque ditari , nisi eodem tempore superficies opposita possit naturali suo vapore exonerari, vice versa hinc una vitri superficies non fit per excessum electrica, nisi altera fiat per defectum M vice versa. CXXI. Quae omnia mirifice confirmant tam phialae Batavicae, quam quadrati Frankliniani phoenomena. CXXII. Iam ut aliquid de naturali electricismo adtingamus, hic juxta tradita principia excitaturi in nubibus quoties electricae sint per excessum, vel defectum respectu telluris, vel una respectu alterius excitatur etiam, in ipsis terrae visceribus. Inde autem ne dum fulgura , tonitrua, fulmina, alia hujusmodi phoenomen explicantur, sed non

incongruei ipsi etiam terrae motus

EX META PHYSICA.CXXIII. Emere Ocellus Lucanus, Aristotiles mun-

I do nuic aeternitatem tribuerunt. Ex mundi

autem adspectu ejusque partium nexu ordine, pulcritudine

Dei existentia evincitur , sive Causse extra atomorum congeriem

30쪽

geriem positae summa sapientia , iotentia praeditae. Inde facile rejicitur vanissima Epicureorum hypothesis ex sortuita atomorum combinatione mundi hujus originem repetentium, in cujus hypothesis subsidium frustra assumitur molitiones atomorum isse duratione aeternas, numero infinitas. CXXIV. Dei etiam existentia evincitur ex universali, kfirmissima omnium gentium consensione neque minus ex materiae contingentia , quam positive probamus, praesenti corporum stati spectata enim omnimoda indifferentia, indeterminatione , quam status quilibet per se continet ad

existendum, necessario deveniemus ad caussam extra totam sexiem constitutam, quae, hac indifferentia ablata, unum statum prae alio determinet. CXXU. Ex hoc ipso autem clare conficitur , caussam hanc, si existendo necessariam , ab omni alio independentem esse, proinde Ens a se inde autem hujusce Caus- se , id est Dei summa perfectio,in attributa facile profluunt, CXXVI. Deus itaque, utpote Ens a se unus erit hinc& plures Politheorum Dii duo Manichaeorum principiatamquam vanissima commenta rejicienda sunt. Non ita Dmen Deus unus erit, ut unica sit in mundo substantia, quemadmodum impius Spinoeta adseruit. CXXVII. Summa etiam haec Dei persectio facit, ut creata omnia etiam minima divinae Providentiae subjiciantur. CXXVIII. Deus etiam Creaturis suis, in omnibus, ingulis operationibus physico immediato Concursu praesto est; non tamen per physicam Praederminationem , quam humanae libertati contrariam dicimus, quidquid in scholis catholicis alii Catholici doceant. CXXIX. Deo Cultus debetur, 'uidem nedum internus , sed etiam externus. Religionum indifferentia conita

Dissiliae by

SEARCH

MENU NAVIGATION