장음표시 사용
41쪽
etiam Prostatas a multis Anatomicis ceu duas glandulas esse propc stas, Quas tamen antiquissimus Auctor Herophilus n ) αδυηοε δὴ
lius ρὶ, & Varolius tr , atque alii praeterea etiam Recentiores, quos inter Cl. Ibitrius i , corpus, ut revera sunt, unicum appellavere. E contrario autem Tonsillae glandulae, quas, sicut sunt, ita duas esse, Majores tradi scrant, a praecellente hujus memoriae Anatomico una continens, & perpetua glandula dictae sunt, nempe ob interjectam in extremo palato, & linguae radice glandulosam expansionem: qua is quidem in re videtur, nisi ego plurimum fallor, sui se dissimilem praebuisse . Etsi enim ejusm odi Viri, eorumque qui hunc sequuntur, auctoritas alios omnes, sero uno excepto Nuchio t , in eandem sen rentiam pertraxit, illud tamen certum est, Utramque tonsillam consistentia, colore, secreto succo a memoratis expans nibus glandulosis satis disserre, & praeterea ab iisdem penitus esse distinctas, ut quae propriis finibus continentur, tunicaque peculiari in ove praesertim, cane, bove in quo manifeste in tres divisae sunt Iobos ) circumcirca concluduntur. Sed ut eo unde digressus sum, redeam, unam quidem esse thyroidaeam glandulam, certum est; an vero ductum peculiarem habeat, ambiguum. Hinc enim Galenus u
aut quisquis est auctor ille qui librum de Voce, & Anhelitu scripsit,
negat, eam glandulam quemquam ejusccmodi canalem obtinuisse; idemque docet peritissimus Vir Casseritis x : quorum ea res icistimonium adjuvat, quod in duchium consimilium anatome longer plus fuerint, quam a multis creditur, exercitari. Constat namque , eosdem in his ipsis librorum locis in quibus thyroidaeae ducitis esse, negarunt, maxillarium utrumque canalem agnovisse: qui canales enim vero, uti Eruditis notum est, neque aliis antiquis Anatomicis fumrunt ignoti, & in his Achillino vestro I homini, ut illis temporibus, bene docto, cujus in scriptis unum αὶ quoque ex iis arcanis reperio quae Fabricius a) pollea suo cuidam Amico observata pri
42쪽
mδ esse, arbitratus est. Nec vero ex iis Anatomicis qui post Placentinum claruere, quemquam memini legisse qui in thyroidata peculiarem duchum demonstraverit, etsi aliquot legi qui de ejusdem usibus ita scribunt, quasi eam intra laryngem ductum promittere, constaret. Novis lime tamen Cl. Sodalis noster Novesius in ea epistola quam ad alterum ex nostra Academia Praestantissimum Uirum Dominicum Gulielminum quartam bὶ dedit, non levem spem facit, peculiarem ductum in ea glandula a se compertum, cum aliis rebus anatomicis aliquando iri demonstratum. Interea autem dum vobiscum exercitatillimi hominis promissa expecto, atque desidero, ea non pigebit communicare quae observanti mihi in thyroidaea glandula se te obtulerunt. Igitur cum eam glandulam tumefactam, &renirentem, quo quidem vitii genere saepe admodum solet tentari; cultro anatomico pluries subjecerim, vidi illam quasi ex subrotundis vesiculis varia magnitudine, si ibflavoque, & lento liquore imbutis ex omni parte coagmentatam. Eae vesiculae nativi ipsi glandulae aciniel se videsantur, remorantis humoris vi in eam magnitudinem dilatati. Namque ipsa glandula, in fanissimo quoque corpore inspecta, ex innumeris constare frumilis, sive acinis invenitur: qui in bobus, isti
mo glandulae, aut extrema loborum crepidine luci obversa, subrotum dorum specie corporum, nullo negotio conspiciuntur. Num vero ab acinis secretus liquor in lymphatica vasa, an potius in peculiarem ductum confluat, cum neque ipsa morbi vi distenta glandula, neque ingentia boum corpora, ut in quibus illa caeterarum partium amplitudini minime respondet, nihil adhuc mihi satis, ut cuperem, explorati , & certi praebuerint, non videtur hic pro re comperta esse ponendum. Rclinquitur, ut quid conjectura assequi possim, aliis pro. ductis observationibus videamus. Illud itaque certum est, de thyroidaea glandula & in boum , & in hominum cadaveribus mollem quendam, & obliniendo, lubricandoque idoneum succum communi illi amygdalarum oleo longe consimilem quo succo ea plerunque multo imbuitur dissecta, compressaque cadem, exprimi posse.
Praeterea animadverto, eam ipsam glandulam his quatuor inusculis qui a sterno jugulique regione in os hyoide, thyroidemque cartilaginem protenduntur, item supernis cora hyoidum ventribus sub mctam esse sic uti nequeant hi musculi in vociferandi, edendique m tibus ad suos, qui retro nempe siti sunt, immobiles terminos omnino contrahi, quin continuo, prominens glaudula, obnitentibus imprimis retropositis cartilaginibus, comprimatur. Ea cum se ita habeant, si porro ad notum respiciamus Divini opificis institutum in E a sali-
43쪽
salivalibus, in mucosis urethrae, aliisque glandulis prope, aut subter musculos ipsis quae humectandae sunt, partibus stubservientes, oppomtunissime collocandis, nonne, Sodales, sic videmr , facile a thyroidaea ductum aliquem promitti aut in pharyngem, atque Celophagum, quos nempe ab lateribus illa attingit, aut potius in summam asperam arteriam, cui revera ad primae cartilaginis, atque cricoidis lxtera arctissime annexa est ea . Coracosordes Musculos, quos paulo ante memorabam, muIti, gravesque Anatomici & nuperi, & antiqui , quanquam nuperi magis, '' tamen & nuperi, & antiqui a cora ide scapularum processu na-i v V ici , Posii erunt. Contra alii, & in his Galenus e , Ues alius din, Ualverdus e , Fuchsius , ut reliquos nunc omittam , non a
processu coracoide, sed ab eo scapularum latere quod costim superiorem vocant, eosdem musculos deduxerunt; ut minime scriptum ab Riolano g oportuerit, omnes Anatomicos perperam in proceLsu cora coide illorum originem statuisse . Ego vero etsi posse fieri, non negabo, ut pars utraque Anatomicorum vere id quod posuit,
aliquando observaverit, nunquam tamen memini, eos musculos cinracoidi insertos , sed ei semper quod dicebam, scapularum lateri, conspexisse: Uosque idem mecum & alias, & cum nuper publice, pro Cl. Professore Valsalva Parmam accersito , humanum corpus dissecare itissus sum, plures observastis. Nempe inter processum c racoidem, eumque locum unde is musculus initium capit, ea saltem ampla fissura interest quam recte Vesalius hὶ, & Fuclisus i sinum quendam instar semicirculi appellant, Laurentius autern ), Bauhinus ), aliique praeterea, Iconismis saepe propositis, memin, rare non omittunt. Qiae adjicere hic volui, cum as Auctore pr-- stantissimo dubitatum sciam , an quisquam omnium de hac fissuramentionem secerit .
. a 8. Etiam in pluribus ex iis Musculis qui Iaryngis cartilaginibus ρ. I sunt attributi, Occurrere multa video de quibus non convenit inter ρω . Anatomes Prosessores. Namque ut dicere praetermittam de gemino Epiglottidis Levatore, qui nempe musculi a gravissimis Anatomicis, permultis aliis, & merito quidem, reclamantibus, in nobis non inbnus, quam in bobus, ovibusque, positi sunt; at cert8 de duobus De La- aliis mus Iis quos Fabricius eidem cartilagini deprimendar addixit, non videtur reticendum. Igitur cum musculi Thyroarytaenoidaei esse
44쪽
In plures videantur divisi, Fabricius supremas eorum partes pro Epi,
glottidis Depressoribus accepit, ut quas hujus cartilaginis radici imsertas esse, contendebat. Contra Placentinus huic sententiae posse accedere se, negat, propterea quod nullae omnino musculorum e rum fibrae epiglottidis radicem attingant. Mihi vero etsi admodum saepe accidit, ut in bobus summas eorundem musculorum fibras imfimae epiglottidi infixas compererim, easque praeterea ceu in peculiarem , & extantem musculum & in iisdem animantibus, & in nostro genere conjunctas viderim, placet tamen potius ut Casserit judicium sequar . Namque animadverto, non immobili epiglottidis parti, qua-
Iis ipsius radix est, fibras hasce inserendas sitisse, si id Natura ips
lavet, ut earum ope illa cartilago inflecteretur; neque accideret uti eaedem fibrae modo radici epiglottidis, modo vero summae thyroidi infixae omnes reperirentur: quod ultimum in canis, itemque in vervecis larynge nuper mihi observatum est. De illo autem muscii Iorum Pari cui Cricoarytaenoidaeo Posteriori nomen est, hic mihi aliquid dicendum esse, non existimo. Quamvis enim Prosectares nobilissimi universas eorum fibras & a cri coidis basi enasci, & recta sum sum ire, posuerint, & quipiam insuper, hac quoque aetate, longe
aliter atque oportebat, easdein fibras delineaverint; quamvis etiam Austores , minimum, quinque legam qui eosdem omnino musculos in suis descriptionibus praetermittunt; sunt tamen hi musculi imter proprios laryngis feta maximi, tum vero facillime in conspectum dantur, ut proclive admodum cuique sit, utrum adsint,& qua tendentia, quibusque ex Iocis procedant, vel prima quaque inspectione cognoscere. Praestat ergo uti ad aliquid dicendum progrediar de aliis laryngis muscularibus fibris paulo indagatu dissicit: oribus, quas alii musculum, alii musculorum Par, quidam transversum, nonnulla pars oblique ascendens, alii denique Arytaenoidaeum, alii Cricoarytaeno idaeum Superius vocant: tot videlicet, & tantae de divisione exrum fibrarum, de tendentia, deque earum terminis sunt dissens nes. uibus de rebus ita mihi observatum est. In bubulo quidem genere, itemque in ovillo eas inter fibras conspicuus tendo secundum laryngis longitudinem interjectus est: illo in duos musculos, seu potitis in duos ventres partiuntur. Hinc Uessius, ut quem pinblicis in Theatris non hominum, sed brutorum semper larynges di secuisse, de Columbo oculato teste cognoscimus, eas fibras in geminos musculos bipartitas descriptione, atque iconisino proposuit: quem magna pars Anatomicorum lectita est . Sed ii quoque alii Anatomici qui duos musculos esse , negant, eum plerique tendinem in medio ponere non omittunt, eadem re, opinor, decepti, eo faciliu 1
45쪽
cilius, qu/d etiam in nobis alba quaedam lineola, ceu similis tendo , .
produci solet per earum fibrarum tergum, quae tamen linea in sim
ferficie tantummodo haeret, penitusque integris & illaesis subjectis Sris, minimo negotio separatur . Porro in nobis quae earum fibrarum anticae, seu interiores sunt, hae solent ab una ad alteram ar T. 1. F. i. taenoidem transVersae duci . Quae vero post has locantur, saepe in Lix. k- plures junctae lasciculos, ab alterius aryraenoidis basi, aut etiam a contigua crimi de exortae, atque ad litterae X similitudinem decu satae, in oppositam arytaenoidem infiguntur. Caeterum vidi etiam, neque admodum infrequenter, aut eas transverias fibras desiderari, aut esse unum modo obliquum fasciculum, aut denique eos fasciculos non decussari, sed hinc, atque hinc proclinatas fibras interutramque arytaenoidem, ad modum externi geni hyoidaei Paris com currere, nisi quod nulla hic tendinosa linea interponebatur . Quae nempe omnia minute hic persequi non me piguit tum ne adeo mirum sit, tot extitisse super re hac Anatomicorum dissensiones, tum quo magis magisque constet, non esse una agendi norma admirabilem Naturae vim circumscriptam, sed alias hanc, alias illam operam di rationem insistere, modo in una generatim re sia constet, atque unum eundemque ulum dispari structura conlequatur. Quod clim in aliis praeterea musculis, In spe aticorum, vastutiinque aliorum origine, & distributione, multisque rc bus ejuscemodi conspicuum sit, tum, meo iudicio, in osse Hyoide, iisque Sinibus quos appellant Pituitariis, longe est manifestissimum . Hyoide namque os teretibus alias ligamentis, alias membranis, alias vero cartilaginibus etiam, aut ossiculis longitudine, numero, figura diversis cum supernis caritilaginis solii rinis processibus, inprimisque cum procellibus styloLvid. Ad.. dibus colligatur. Pituitarii autem Sinus tot obnoxii varietatibus com vi. . . periuntur, ut demirandum mimis sit, quod a pluribus ethmoidaei,
a quibusdam vero multo insigniores sphenoidaei, & maxillares, ab
aliquo demum praeter frontales caeteri omnes, hac etiam tempestrute, omittantur. Ut enim ego praetermittam, maxillares sinus, quod rarius est, nullos me in muliere quadam vidisse, certe ethmoidaeos,
qui sex omnino statuuntur, alias plures, alias vero pauciores nummravi. Sphe idaeos non sub sella, sed ante ipsam non semel vidi, aliquanὸo inter se admodum inaequales, saepe etiam duorum locoquim amplissimum unum inveni, nullos denique interdum comperi, quae aliis quoque ante me accidisse, memoriae mandatum est. Frontales vero in quatuor nonnunquam partitos, alias duos quidem, O inter se aequales, aliquando dexterum majorem sinistro, at non raro snistrum majorem dextero observasse memini: quod ii Cm in
46쪽
contra a Viro peritissimo dextrum semper prae sinistro majorem hum. Disi esse pronunciatum. Vidi etiam a dextris sirontalem sinum defuisse, atque ut paucis cuncta complectar, raro admodum contigit, ut illos sinus in uno atque in altero capite ad eundem modum adinvonerim. Quam porro varietatem uti ab Natura in his, atque hujusmodi rebus servari video, ita a pluribus qui de iisdem, rebusve λmilibus scripserunt, dissimulandam non putassem, si quidem veram
earum historiam nobis erant proposituri. a 9. Jam vero ut ad celeberrimam controversiam veniamus, multa super Umrare ab Anatomicis disputari, notum est: de quo cum 'alii alia scripserint, tum inter caeteros laudari video qui contractum T. 3. Linvaginae initium, quive annulum peculiarem , aut qui demum myrti μ' 'formes quasdam carunculas hymenem esse, posuerunt. Quorum primis ita assentiendum esse, iudico, ut eorum tamen quos altero loco memorabam, sententiam pariter comprobemus. Sic enim mihi in virginibus integerrimis observatum est. Praeter infimae vaginae an- vid. Adv. gustiam, interna hujus tunica, ita lui in valvularum structura acci- Iv.M. 3.dit, duplicata ibidem, & nonnihil primum ex vaginae ipsius substan- 'tia, mox nihil ferme: nisi tenuissima complectens vascula, circumcirca insignis annuli specie assurgit: quae alii aliter, at satis commode Andreas Vesalius, ut mihi quidem videtur, exposuit. Nec raro contingit, ut ea tunica quae annulum hunc facit, iisdem consertissimis l,r. s. s. e. Prominentiis, seu mavis papillis exasperetur quibus eandem in vagi- Rit . na inaequalem fieri, si1pra demonstratum est. Aliquando etiam eam num. 13. annuli partem quae urinae meatui statim subest, lamellae plures, aliae aliis antepositae essiciunt. Atque interdum accidit . uti ab eadem summa parte ex ipsa prorsus hymenis substantia firma lamina parvae institae, aut columnae modo deorsum re ta demittatur, Cumque annuli inferiore parte commissa, illud in duo spatium dividat quod medium intra annulum relictum est. Quod perraro fieri, credidissem, nisi & mihi nuper observatum esset, & publice Cl. Valsalva noster unum intra annum bis ostendisset: ut hinc intelligi jam possit, quare hymen interdum etiam Virginea , seu Virginitatis Columna ab eru- ' k Ei 'ditis hominibus sit appellatus. Porro qui carunculas myrti formes Elys. ace. hymenem esse, constituerunt, hi mihi, intactas virgines aut disie-cuisse , aut probe observasse non Videntur. Carunculas namquC istas Amici. i. nunquam ego nisi in mulieribus his comperi quas virum expertas c. 39. esse , constabat. Quare ab Doctis Viris Riolano, atque Munnichio il- Anthrop. Iud veris lime facitam censeo, quod eas carunculas non hymenem, sed dilacerati hymenis reliquias existimarunt. Quod praeterea ex BD a. si.
47쪽
ma, substantiaque illarum cognoscitur, & ex eo quod neque certus
earum numerus est, siciit ne locus quidem. Neque tamen in his omnibus apparent mulieribus quae virorum notitiam habuerint. Cum enim annulus alias angustior, alias latior, inque his valentior , in his infirmior, nec minore penis varietate in altero sexu reperiatur, id nimirum aliquando accidat, necesse est quod Hieronymus Mer-πι - ς' cimalis a jebat, ut paulatim placido, diuturnoque concubitu longe' ' ς' 'Τ' lateque sine ulla effractione dilatatus annulus obliteretur.3 o. Multae in muliebribus mihi occurrunt Anatomicorum dissen- sones: quarum plures, ne longum hodie nimis faciam, in aliud tempus rejicio. Quare alias quid circa clitoridis usum sentiam, oppori tunius demonstrabitur: qua occasione ut in ovibus, & praecipue in vaccis ea mirifice intorqueatur, & quae in naturalibus utrarumque prope clitoridem, quaeque in vaccis iub ipso urinae meatu fovea o currat; duos praeterea oblongos musculos qui taurini genitalis utrumque latus stipantes, denique infra coronam lat8 inseruntur, aliaque hujusmodi proponemus. Sed de controversia celebratissima : rest ne vivipararum animantium testes, & tubae pro ovariis, atque ovi- ductibus habcantur; quoniam aliis in utramque partem observatum est diligenter, & copiose disputatum; nempe operae pretium facturus non videor, si aut nunc agere constituam, aut alias acturum me, θηηutia spondeam . Quoniam tamen persipe a me, Sodales atque Amici
aliquot, postulastis, quid circa rubarum iter,& positum, quidque derisu. Ν.- testium constitutione observaverim, quae res inrer caeteras aliter ab
aliis in ea controversa poni solentine quid obsequio,& necessitudini negasse videar, haec modo obiter habeatis. Est Celeberrimus nostrorum temporum Anatomicus qui in si iis Chirurg. Observationibus ita scripserit: nisi tot cadavera dissecuisset, nunquam fuisse se creduturum, tubas Falloppianas frequenter adeo in mulieribus obstructas esse. Ego vero, etsi tanti Hominis fides longe spectatissima mihi est,
libensque fateor, meum hunc in re anatomica mediocrem usum nullo modo esse cum longa Viri exercitatione comparandum, eodem tamen veritatis studio assirmare non verebor, me saepius tubas primo quidem tentamine, primaque inspectione alicubi, & praesertim ad ut mrum, Occlusas existimasse, re tamen vera post accuratam perqui tionem, dissectionemque vix unquam clausas comperisse. Neque ii, terim nego, id eas aliquando vitium tentare; at saepe adeo & fimquenter assicere, id vero fateor minime mihi in cadaverum dissectio. Vid. Adv. nibus reIpondere. Quod autem ad tubarum positum, ac tendentiain IV δεμ ε attinet, etsi alias aliter inveni dispositas, longe tamen saepius ita m
De Mu- mini comperisse, ut ab eo positu quem in Graili Tabulis habere vi.
48쪽
deo, maximopere discreparent. Postquam enim tubae testium dorsum Apud
conscenderunt, velut a Cl. Uiris Stenone, & Sbaraglio vestro o, Suvameri
servatum est ; tum frequenter solent post testiculos se se demittere, Σ 'δ infraque istos suis, alias deorsum, alias sursum spectantibus orificiis e se
propendere. Denique non dici potest, quam saepe aliquid in testi- pici.bus seu potius ovariis invenerim quod ab sana nativaque eorundem constitutione longd esset alienissimuna. Namque ut omittam pure truboque plenas vesiculas quas incredibili prorsus numero in teste quodam ad magnitudinem pugni adaucto nuper cum Amicis conspexi, aut alias in alio teste repertas ceu vesiculas quasdam duas quarum altera ossescebat, altera iam ossea plane evaserat, aliaque ejusmodi, videlicet quae non ita esse frequentia selent; certe intra testiculos quasdam cellulas saepe invenio quarum aliae prasina, aliae cinerea, prope omnes vero etiam serruginea & nigra tunica continctitur, inque his nigrum quoddam, & molle corpus quod nisi concreti sanguinis grumus est, nihil tamen magis quam gruinus sanguinis esse videtur. Qua de re, aliisque praeterea consimilibus cum fortasse olim in sect onibus morbosorum cadaverum sim dicturus, nunc eadem, cinterisque in quae obiter incidi, jam dunissis, ad ulrcriora properabo. 31. Ex omnibus Protectorum dissidiis quae in mulierum naturalibus adhuc supersunt, tria, non amplius, seligemus quae circa totidem Fluidorum in iis lem partibus se se ostendentium scaturigines &sontes versantur: haec tria cum legero, aliud hodie ex meis Adversariis Anatomicis non proponam. 1gitur praeter lacunas quae circa e . Deraeμη tremum urinae meatum desinunt, indeque, ut Alexandro Benedicto a , aliisque praeterea notum fuit, non proli ficum muliebre semen .eiaculant, Regii erus Graasius b) in ea Tabula in qua vaginam a po--G. '
steriore parte ostendit apertam, duo, vel tria in serius in ipso vaginae orificio adiecit foramina, quae nulla ramen peculiari descriptione, nulla explicatione expositit, & ab latere tantum dextero collocavit. Hoc facto nuperi adeo, atque solertis Anatomici ea videri poterant
in dubium vocari quae ante ipsium Spigelius e ), Rolfincius d ),
Bartholinus e , quique praeterea ab hoc citantur, de hujus genes ris
49쪽
ris foraminibus iam tradiderant. Hi namque bina foramina unde inconcubitu serum quoddam profunderetur, unum utrinque ab laterubus fossae, ceu res perpetuas , & exploratas, perspicue, & diligem ter posuerant. Cui dubitationi et si postea occurrit Cl. Casparus Baratholinus D, sive , ut alii malunt ig), exercitatissimus Verneyus, unam utrinque glandulam sub plexu retiformi inveniendo peculiari ductu, nimirum, ut ego existimo, bino eodem Spigelii, & caetero.
rum foramine, ad vaginae initium pertinentem; quoniam tamen cir. ea istas res aliquanto aliter observasse mihi videor, id omne vobiscum, qualecunque est, Sodales optimi, communicabo. Primilmitandi illud compertum mihi est, praeter lacunas ad glandosum urmae corpus pertinentes , de quibus hoc quidem loco non agemus , ramina caetera singularia quae circum vaginae initium statim ante hymenem, vel si hic laceratus est, ante carunculas myrti formes, aut sedem earum disponuntur, haud raro duobus plura inveniri. Alias namque bina, modo terna, aliquando etiam quaterna in si imgulis utrinque lateribus numeravi . Praeterea nonnunquam accidit ,
ut in serius prope in medio unum viderim. Nuper quoque unum sub ipsa serme clitoridis glande suberat in quo brevis ductus in transversum positus desinebat: quali, opinor, ductu ea sorte matrona d
An t. l. r. cepta est quae sibi de clitoride semen profluere, cum Diemerbroe- '' chio conquerebatur. Porro ea foramina quae ab uno latere fossae extant, neque ordine, neque loco, neque numero his quae ex adverso posita sunt, magnopere solent respondere. Suntque item aliqua eorum quae leviter prominent, alia quae mini inde atque in propatulo interdum sunt, interdum vero carunculis antrorsum concident tibiis illorum aliquot operiuntur; ut hinc quoque factum videatur, ut complurium Anatomicorum perspicaces alioquin oculos subterfugerint. Cuicunque tamen eorum vel crassiorem setam immittere nihil
prorsus negotii est. In singulis namque ductus crassitudinis modicaeterminatur, longitudinis autem, & tendentiae disparis, sic ut alii sursum vergant, alii deorsum, alii apicem auricularis digiti transvem si adaequenr, alii excedant, contra alii infra hanc longitudinem sint. T. a.' . & Ex his autem ductibus qui a lateribus medii sunt, unum ab utroque N latere aliquoties vidi qui ad glandulam subrotundam pertingeret magnitudinis non contemnendae, inque eo loco constitutam qui locus a .so paro Bartholino indicatus est. Erant intra glandulam, quasi ro
50쪽
eeptaeuli & pelvis loco, plures vesculae sive cellulae altera in aIt: vid. MV. ram apertae quae limpido humore redundabant: ex his illi dustiti ini. IV. 3s. tium erat. Sed neque vesiculas, neque telas potui elandulas in omni cadavere comperire. Etsi vero nulla mihi glandula, nulla vesicula
apparere ibi et unde ductus caeteri exoriantur, semel tamen inter imfimam vaginam, & anum duas cellulas vidiise memini quibus de cel. lulis unus, atque alter inferiorum ductuum proveniebant. SolentduEhium eorum occasione duo vaccina vasa commemorari quorum bina pariter plerunque orificia , aperta vagina, super ipsa extremaurethra conspiciuntur. Haec mihi non in vaccis modo, verum & in ovibus apparuere: nec fortasse in aliis ejusmodi brutis desiderantur.3 α. Sicuti vero inter disiectionum Magistros convenit , ex hisce Do f.m
ductibus qui ad vaginae orificium sunt, salax illud serum quod perperam vocatum est semen mulierum, prosilire, sic non immerito in. ad -- leater eosdem dubitatur, num aliqua seri ejusdem portio ab ipsa quoque cervice uteri corrivetur. Cum ergo Hornius ta , itemque Graa. 'fius b , & praeterea qui utriusque auctoritatem sequuntur, priuit sum ejusmodi serum ex cervicis uteri foraminulis elici posse, proposuerint; contra alii, in quibus esse animadverto Uerheyentum e ,
atque Bergerum d), glutinosum & viscidum succum ex iisdem po-rulis prodire, testantur; additque ille, credibile esse, hoc ipso, non
alio, glutine in his omnibus quae utero gerunt, internum, ut notum est, matricis osculum impediri. Sed rursiis Protectores alii exi- sunt qui, ut glutinosum ibidem succum agnoscant, hunc tamen acervice uteri destillare, non concedunt . Namque alterum memini legere qui ejusdem prorsus rationis mucum & in Falloppianis tubis,& in superiore utero inesse, tradat , ita uti ipsius origo multo altius repetenda videatur; alter e vero insta uteri orificium csse, ait, plexum glandulosum, & subrubentem, mucoque, ubi comprimatur , manantem e per hunc, quamvis sortasse non atque semper conspicuum, eam viscidam lentamque mucilaginem separari. Neque
hic videtur praetermittendum quod Cl. Sodalis Novesius f ante hos quinque & viginti annos in uteri orificio observavit. Huic nimiarum parva quaedam peculiaris seminis inesse conceptacula, quod semen ei quidem quoil in virilibus paratur testibus, colore, & consistentia respondeat, quodque ex subrotundis tuberculis, expressionis vi in exteriore ejusdem osculi membrana excitatis, per foraminula F a quae