Scaeuolae et Abelii Sammarthanorum patris et filii Opera latina et gallica, tum ea, quae soluta oratione, tum ea, quae versu scripta sunt. Quibus accessit Scaeuolae ipsius tumulus Scaeuolae Sammarthani Gallorum doctrina illustrium, qui nostra patrumq

발행: 1633년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

eet eripueris. De parente meo ouae scripsssi, a veritate Miudicio tuo qui eum a teneri noras prosecta; quae de me, paternae amicitiae tributa credentur. At vix fidem facient, librum tuum hoc seculo natum, in quo & liuor iudicia corrumpit, amicitiae soluin nomen manet, res perijt: tantum abest ut a patribus in liberos transeat. Apud te iura amicitiae firma & illibata etiam post mortem amici mansitIe, potaritas mirabitur 6c laudabit. Vale vir maxime. Lutetiae Idib.

April. anno M. DC. V M.

DE SCAEVOLA

S AMMARTII AN O. LVM iN ε qui reuocat cassos in luminis auras, Hunc patria lumen quis neget esse suae i. NTO CL ARI Libellorumpplicum Magistri.

Libellorum sunt. Magister.

12쪽

SCAEVOLAE SAMMARTHANI

Idi Vero , SAMMARTHANE, hominum decus, quisnam se audeat compararet Quis tecum morum comitate , ingenil praestantia, doctrinae gloria, aut splendore nominis contendere 'Nascenti sinum suum explic3t luliodunum urbs Pictonum antiqua, foecunda viris , amoena situ, diues agri ubere. At Coelum oculis honores, Fronti venuia talem properater aspergit: Os ac Linguam mera imbuit suavitate, Pectus intimum multa cumulat integritate. Mox adui tum Lutetia suum in complexum euocat, tum maxime reso- .

nantem doctissimis Turnebi, Rami ac Mureti vocibus; quos

tamen omnes, SAMMARTHANE , longo interuallo te anteisse praeclara tua Monumenta nimi opere testantur:

Puerilis educatio , seu Paedotrophia , quam Virgilius ipse nunquam sine pudore aspexerit; Odarum libri , Horatianis ac Pindari eis leporibus adeo mirifice conditi, ut Pindaro dc Horatio inde mota inter Manes inuidia credi possit. Ad hanc rerum felicitatem SAMMARTHANo accedebant stimuli domesticarum virtutum, Pater Auusque splendore singulari: Ille Regnis causarum Cognitor, hic Francisci I. Consiliarius de Medicus. Materna vero a stirpe longa 8c nobili T. virorum series : Derque caeteros Renatus ille Faber in supremo Galli m Senatu Inquisitionum Praeses

nexu fraterno matri proximus. Inerat porro diuinae Menti studium vehemens t tum dignitatis tuendae, tum famae comparandae per bonas artes, quibus artibus diu principem exercuit Quaestoria ordinis authoritatem, primum in aerario Pictonum , deinde interpositis temporibus, Aquitanico, Santonico, dc Britannico: Atque ita quidem , vinemo castior ve

13쪽

satus videretur per Traria Regni totius Ga lici. Regnante Henrico III. in Comitiis Bl ensibus primum , deinde MRotomagensibus imperante HENRICO MAGNO, palam non sine stuporis admiratione auditus, summo in pretio utrique Regi habitus, adeoque uniuersis totius Galliae Primatibus gratus recessit. Iniuria bellorum nutantes Quaestorios magiitratus dicendi gratia dc prudentia incredibili restituit, firmauitque. Pictaviensi Praefectura ornatus iterum, ob seruatum tuliodunum ab aestu saeuientis exercitus , P A TER P A TR sitne inuidia dictus est. Carolus Princeps Walliae serenistinuis Britannici regni successor,iter faciens in Hispaniam, tanti viri fama impulsus , ipsum insalutatum praeterire venerandum Senem nefas duxit. Sic Ille, dum caeteros officiose illustrat immortalibus Elogiorum monumentis , ipse immortalitate omnique laude digni T. prae se ferens aliquid homine maius, dc iam maturus aeui transit ad

Superos HII. Cal. April. M. DC. XXIII. anno autem ae

tatis septimo supra octogesimum; ut qui natus erat anno milis Iesina o quingentesimo trigesimo sexto, M Februario mense. Septem reliquit liberos tantarum virtutum, tantique nominis dignissi. Haeredes is de in his primogenitum Abelium Sani arthanum in sacro Regis consistorio Consiliarium, M omnis doctrinae gloria longe inter maxinia seculi huiusc

ornamenta praesulgentem.

Nac sincera fide reserebat lugens Ir ο-D O L P HV S MAGISTER Regis Christian s. Consiliarius o Fratrua nici regia Majblatis primaria Medicum i

CT VOLE

14쪽

S AMARTHANIELOGIO RUM

ORpEBANT ingenia Gallorum diuturnis ignorantiae tenebris inuoluta, Lutetiaeque scholas omnes foedissima iampridem Barbaries occupabat, cum e Belgico litore tanquam Sol nouus emersit Iacobus ille Faber, qui dissipata caligine Gallicam iuuentutem ex altissimo veterno tandem excitaret, liberalesque disciplinas turpissime iacentes effuso purioris do tuinae lumine primus illustraret erigeret. Erat is ad Stapulas maritimum Picardiae pagum ex ignobili familia natus, cultumque ingenis, quem illa tempora ferebant, inter aniles Sophistarum nugas & ineptias apud P risios acceperat. Sed hanc fortunae tenuitatem generosa planc indole superabat. Cumq; pro solerti quo pollebat iudicio aliquid in literis maius omnino M praeclarius esse sentiret, quam quod ante a Barbaris illis A imperitis praestitum esset: partim suo impulsu, partim eruditorum hominum qui tum in Italia florebant , exemplo M. A

15쪽

ELO GIORVM

aemulatione incensus, totum se in illius boni cognitione dc scientia collocauit. Eo euentu, ut 3c ipse perfectissime doctus euaderet, & alios aptissima deinde methodo facilitateque doceret : non voce tantum & praelectionibus, verum & scriptis,

quibus ad uniuersana Aristotelis doctrinam , Matheseo'; partes omnes planum & facilem posteris aditum patefecit. Sed qui Socratis in sapientia propaganda studium aemulabatur, Socratis quoque vicem non estiuit. Nec enim defuere qui senescentem & libros sacros ut hominem theologici ordinis insignibus cohonestatum decebat liberiore censura castigantem deprauatae Religionis reum identidem postularent. Non dubia demum spe victoriae, cum ad Ticinum Francisco Rege capto M in Hispaniam abducto cuius authoritas

perpetuus in literatos amor non semel eum ante protexerat ) opportunam opprimendi hominis occasionem tibi offer-xi iudicarent: nisi denuo pius princeps intercedente Marga reta sorore Nauarrae Regina caecas istorum arteis dc consilia elusissset, datis ad Senatumditeris, quibus causae totius cognitionem ad se transferebat. Ille autem sponte urbe discedens inuidiae se subduxit, Neracumque Nauarraeae ditionis urbem

Albretiorum olim Regiam in illius Heroinae clientelam se recepit: ubi cum ad longissimam aetatem tranquillissime vixisset , senio magis quam aegritudine oppressus interijt. Stat ra suit supra modum humili, vultu modesto dc moribus plane

aureis, animo praesertim ab omni auaritiae labe prorsus alieno rvt nec ulla rei faciendae cura duceretur , dc avitum patrimonium quantulum id cumque erat) fratribus, fratrumque filijs utendum fruendum relinqueret. Mortuum iurarunt eruditi omnes veluti carissimo parente orbati. solennemque funeris pompam Margareta ipsa moerens praesentia sua

honorauit.

16쪽

X p v I c A T A Fabri Stapulensis vita, primus mihi non aetatis modo sed meriti etiam ordine appellandus occurrit Gul. Budaeus Parisi nisis, omnium qui hoc patrumque seculo vixere sine controuersia doctissimus. Quamquam, nisi hoc instituti ratio postulet, quid opus eum celebrare cuius fama in excelso de illustri loco posita omnes omnium nationum homines in admirationem sui quotidie conuertit t Eoque magis quod in urbe ab his studiis id temporis abhorrente, inter luxum 8c opes ortus 3c educatus, nullo praeceptore,

nullo riuali, ad supremum illud eruditionis fastigium sua ipsus industria constantiaque pene incredibili prouectus est

Defuit quidem tanto viro perspicuus ille venustioris eloquentiae nitor quem recentiores uni Ciceroni addicti maiore missio 8c religione coluerunt. Sed quid si existimabat sidquod res erat) eius authoritatis homini grauitatem styli magis quam verborum lenocinia conuenire t Certe voluntatem illi non facultatem defuisse argumento esse potest penitissima illa totius Latinitatis cognitio, cuius in Pandectis recensendis de Romanorum iure illustrando luculentum 8c nobile specimen dedit. In Graecis autem quis non miretur eo usque progressiim, ut quod nullidum extra Graeciam nato contigerat) ipsius Iani Lascaris Graecorum doctissimi iudicio veterem Atticorum facundiam adaequasse diceretur His praesidijs ornatus multa nobis reliquit vigiliarum monumemta , quae cum omnia singularem ingenij doctrinaeque laudem prae se ferrent, nullum tamen splendidius fuit aut magnificentius , quam laboriosa de Asse lucubratio : qua res a tot iam seculis intactas penitusque abstrusas de latentes ex intimis obscurae antiquitatis penetralibus eruit ac in lucem protulit. Neque defuerunt ex Italia Germaniaque plures aemuli, qui pulcherrimam illam operam sibi praereptam esse contem descat, salsoque vendi carent admovcnte calumniae faces

17쪽

ELOGIOR UM

Erasmo, qui cum occulte Budaeo principem in literis locum inuideret, hominis existimationem, quam non audebat aper te inuadere, cuniculis oppugnare non desinebat. Pervicit tamen veritas, nec mendacio passa est se opprimi, aut quem ille fructum ex suis laboribus colligere meruerat ad alios indigne transferri. Caeterum vir tanta animi contentione Musis operatus, a ciuilibus interim negocijs δί Reipubl. cura non absitsit. Nam M a Francisco primo in aulam saepe accersitus,& Romam de belli societate cum Leone summo Pontifice aduersus Caesarem & Helvetios contrahenda una cum aliquot regni proceribus ab eodem principe legatus est. Cumque per aliquot annos Regij scribae partes impleuisset, supplicibus quoque libellis qui honos in praetorio maximus

non minori probitatis quam eruditionis gloria diu multumque praefuit. Cuius muneris obeundi causa dum Gul. Poleto militiae togatae principi gratissimus comes adhaeret, nec ullis itinerum dissicultatibus ab eius latere diuelli potest, ac

cidit ut annum agens septuagesimum tertium, canicula aestuante, in saeuistimam febrem incurreret: qua demum ingrauescente sub finem Augusti mensis anno huius seculi quadragesimo vir eximius animam coelo dignam exhalavit : relicta numerosa sobole, factoq; testamento, ex cuius praescripto Lutetiae in D. Nicolai campestris nullo funeris apparatu sepultus est, ac paulo mox a Iasobo Samarthano patruo meo

doctissimo sane viro sinebri oratione in vulgus edita com

mendatus.

CHRISTOPHORUS LONGO LIVS.

NGO LIVs quidem ipse suis in scriptis

acliniae noto Calliae Belgicae oppido natalia debere profitetur. Sed politiores Bataui, quibus est Ianus ille Doura vir nobilis Sccum primis cruditus, hunc sibi hominem sic asserunt, ut Schonouij ad Lechum in Batauia natum cilla contendant. Patrem certe habuit Parisiensem

18쪽

Leonensium Episcopum RVgis apud Belgas id temporis Legatum: cuius cura dc studio puer admodum Lutetiam perdu, tus est, ut apud suos in anziqua splendidaque Longotiorum familia liberaliter educaretur. Adolescens laudis cupidus veram illam, quae ex optimis literis quaeritur, gloriae segetem auidissime amplexus est. Ac primum quidem x licto toro,ad quod initio se comparauerat, incredibili Graecaeli guae studio totus exarsit, riualem in cius amore Budaeum sibi statuens. Verum ubi Graecas aliquot illius viri Epistolis legisset cum ipsa vestutate plane conserendas, abiecta spe vidiboriae ad Latinam eloquentiam se transtulit, in qua breui tempore ne ipsis quidem Benabis de Sadoletis inferior factus se . . Eum tamen, ut in sentcntijs exilem dc in verbis minim luculentum aspernantur Itali homines , qui parem in hoc laudis genere nullum ferre possunt At profecto vitium ta inti secere, ut eloquentiae nomine neque id postulantem Romanae ciuitati adscriberent: reumque maiestatis ob sparsum in vulgus libellum, quo nominis Romani dimitatem graui ter violasse serebatur, non absoluerciat moab, verum etiam e Gallia, quo se receperat, propositis a Leone decimo ingentibu, praemiis cupidissime reuocarent. Ille autem hac proficella quodammodo reiectus ac repulsus Alpibus quidem de- inuo traiectis remeauit in Italiam, sed omni repetendae urbis voluntate deposita Patauij se continuit. Vbi post aliquot annos in contulum Reginaldi Poli Regiae stirpis Angli, ut

cum per illud tempus familiarissime vixerat, ex rapidae subris aestu, eodem quo ipse Pontifex anno quatuor & triginta ansenorum iuuenis ereptus est. ca tranquilitate animi de constan tia, qua hominem inliterarum Asapientiae studiis educatum decuit : cum in ultimis doloribus atque in ipso pene mortis articulo literas ad amicos daret propinqui obitus sui ranquam licuius prosectionis a se institutae nuntias

19쪽

HIL Ippvs COMI Nivs Belga splendido

genere ortus cum attigisset eam aetatem, quae

labori militiae sufferendo par esse videretur, in aulam Philippi Burgundiae Ducis ad Carolum eius filium se contulit, eo sere tempore, quo Galliae coniurati proceres, Boni piiblici obtentu, Ludovico XI. Regi graue periculosumque bellum intulere. Cui

bello dc ipse sub signis Burgundicis armatus interfuit, dcroto dehinc a Philippi morte rerum potito peregregiam in multis magni momenti negotiis domi forisque operam prae' stitit. Quam hominis industriam subodoratus Ludovicus Vt erat virorum hac facultate praestantiu diligentissimus 3c saga cissimus indagator non prius coquieuit,quam eum quibusvis conditionibus pellectum ad suas partes attraheret, sibiq; totuassereret. Factus itaque Cominius Galliae nouus ciuis, ductaq; uxore Monsorella nobili apud Andes loco nata,Ludovico de inceps &Carolo eius filio perpetuus fidelis adhaesit comes, eorumque res bello gestas, quarum M particeps fuerat, Amgeli Cathi Pontificis Viennensis hortatu Schnpulsu deserisbere aggressiis, luculentam quatuor & tri cannorum libstoriam, magna quidem styli simplicitate, sed nec minori puritate, & quod in rerum scriptore summum est, singulari' apud omnes fidei ac veritatis opinione insignem posteritati transmisit: adeo quidem faustis initiis, ut vix ullum hactenus. Gallia tulerit in eo genere nobiliorem. Quo mihi verendum minus est, ne quis miretur aut improbet, quod Belgam de re

Francica tam bene meritum his Elogiis interserere, nostro rumque hominum numero adscribere in animum induxerim. Celsiore fuit statura, vegetis membris, magnaque to tius oris 3c vultus dignitate conspicuus: nec eloquentia,pru' dentia, caeterisque virtutibus ad summas res tractandas idoneis vlli hominum aetate sua concessit. Eo maiore omnium

admiratione, quod vix ullo literarum praesidio fretus pene

Diui si auosi,

20쪽

sola naturae bonitate nixoxςxur. Non tamen interea tutum se aut immunem vir tantHS saeuo instabilis Fortunae ioco vindicare potuit, cum ab Occulta malevolorum conspiratione apud Regem in leuitatis M perfidiae crimen adductus duram & iniquam teterrimi carceris calamitatem , aliaque suis meritis indigna diutissime pateretur, nec ullus sui purgandi

relinqueretur locus, patronis aduersariorum potentia deterritis , donec suam ipse caussam in Senatu ageret, omnibusque Patrum sententijs honorifice tandem absolueretur. Obhi Argentoni Pictonum oppido , quod uxoriae dotis nomine possidebat , anno Christianae salutis CID. ID. IX. aetatis autem suae quarto Sc sexagessimo , Lutetiamque delatus M. Aligustiniana in aede ad Sequanam tumulo marmoreo a se condito sepultus est. unica filia superstite Ioanna Renato Britannico Pentebriae Comiti collocata, quo ex matrimonio multae illustres in Gallia familiae maternam originem hodieque ad Cominium ipsiam referunt.

GERMANUS BRIX IUS.

ERMANvs BRIxius Altissiodori honesto loco natus M optime institutus, inter eos censeri meruit, qui primi ex Italia elegantiores Musas in Galliam traduxerunt. Nam &in Graecis praeceptore usus Marco Musuro Cretense, quem aliquot annos Patauij docentem audiit, multa e Chrysostomo Latina puritate conuertit, & a Thoma Moro Britannorum doctissimo in describenda unius nauis Gallicae cum duabus Anglicis pugna versibus virulentis atrociter &improbe lacessitus, ex illo certamine do ctorum omnium iu-

dicio facile victor euasit. Non illustri quidem triuialpho, cum ad Poetarum gloriam,qui tempestate1lla passim in Italia flo

rebant, neuter adhuc satis accederet. At certe re inchoasse,

atquealijs perficiendam tradidisse, non inglorium esse duco. Legumun& Graeci aliquot versus in amicorum funeribus ab illo decantati, cum praeeunte Iano Lascare; quem hospitio

SEARCH

MENU NAVIGATION