장음표시 사용
41쪽
dorem non solum Medicinae, sed & Mathematicarum artium uniuersaeque Naturae tanta Vis tantaque cognitio , ut prodigij cuiusdam id fuerit simile. Neque vero fuit hoc minus mirandum, quod eius virtuti Fortuna ipsa, bonis ut plurimum iniqua, non defuit. nam dc Lutetiae sanandis aegris operam praebens rem egregie fecit, Sc ab Henrico secundo in Regiam accersitus principem inter eius Archiatros lociun tenuit. Eo felicis operae prouentu , Ut quod a Natura negatum esse videbatur, artis beneficio consecutus, inuisam sterilitatem a domo Regia repelleret, Valestiumque nomen optata generΟ-sae prolis accessione propagandum curaret. Periit eX minore , quem carissimae uxoris importuna mors aegro inualidoque seni attulit, Vi. Kal. Maias illius anni, quem poeta Medicinae studiosus non insulse notauit his numeris.
V NC etiam inter nostrates locum sibi iure vendicat Iulius ille Caesar antiquissima: Scaligerorum familiae rediuiuum & immortale decus, ad cuius hominis immensam gloriam cum una regio non iussiceret, ideo Superis placuit in varias eam nationes ita partiri ac diuidere, ut eius ortum Itali, educationem Germani, fortunarum sedem ac postremo tumulum Galli sibi arrogarent. Fuit enim eo sanguinis illustrissimi splendore, qui regias omnes Christiani orbis familias non obscura opinquitate contingeret: ea Mariij spiritus vi & magnitudine, ut in Italia, dum adolescens Maximiliano Caesari educatori S propinquo suo militat, moxque vir factus in Gallici nominis hostes arma conuertit, omnes illius aetatis nobiliores duces non modo admirabili artuum agilitate Τί robore, sed Amilitari prudentia vel aequaret, vel etiam anteiret: ea denique
praecellentis ingenu velocitate, captuque pene incredibili, n
42쪽
omnes omnium generum disciplinas , quanquam serius ad haec studia se applicuisset, complecteretur tamen & porsecte calleret , ac prosecto principatum in literis aetate sua teneret. His accedebat eximia quaedam oris & statura dignitas , quae generosam illam planeque heroicam Scaligerae stirpis indolem in eo quoque vigere, nec penitus cum auito Veronae imperio concidisse praeclarissime testaretur. Vt mirum esse non debeat , si tantus vir a Francisco Rege eXceptus ,&Gallica ciuitate libenter donatus est: non minore i nen ipsius Galliae ornamento, quam suo. Quis enim eius adoptione& consortio non glorietur, quem in unum D ij superi sua bo
na omnia tam cumulate ac largiter contulerint atque con
gesserint ι Sed fuit hoc magnanimi Regis amplitudine mini me dignum , quod benignus alioqui princeps hunc tam rariCXempli, tantaeque praeitantiae nouum ciuem, quem & fortunis & honoribus augere ac amplificare debuerat, ne leuiter quidem adiuuandum ulla in re susceperit. Ille autem adiuncta sibi uxore claro loco fian1ina,cuius dotalisbaereditas vel splendide M liberaliter viventi satis csset, hunc insanientis Fortunae ludum facile despexit, Aginnique ad Garumnam, ubi forte consederat, omne deinceps vitae tempus in optimis literis N perpetua sapientiae pervestigatione consumpsit; Medicinam interea faciens, A multa quotidie meditans, multa scribens rarae M incomparabilis doctrinae volumina: quae tamen, si pauca tantum excipias, bellorum ciuilium iniuria periere. Vixit ad annum salutis millesimum quingentesimum quinquagesimum octauum, aetatis autem suae quintum d septuagesimum , genuitque hoc in otio multos liberos laudandis omnes artibus & insita virtute nobiles. Teque imprimis, ὁ Iosephe Iuste, numeris omnibus longe doctissime, aeternaq; posteritatis memoria dignissime, quem ingrata Gallia passa est sibi eripueBatauia melior non excepit modo, sed & viventem benigne fouit, δ mortuum honestissimo tumulo decorauit. Nos autem veteris amicitiae conuictusque gratissimi nusquam immemores, hoc Epitaphium, breue quidem illud, sed sane verissimum, bona cum eruditorum Venia tibi consecrauimuS.
43쪽
Quo tibi preespue luctu , quo Iuste , parentem Carmine, quando etiam te fera Parca tulit..Accipe Doctorum Τηaecumque parauimus Ῥmbris Munera, oe illa tibi tu quoque sacra puta. Quidquid enim laudum liber hic partitur in omnes,
Hoc certe meritis conuenit Omne tuis.
Obijt Iosephus Lugduni Batauorum anno salutis CIO. ID C.
mano patre natum commendabant Christiani mores cum summa eruditione coniuncti , eximiumque imprimis , neque cum ullo communicatum Ciceronianae
facundiae decus, quo dum Venetiis apud Legatos regios ageret, Italica ingenia siccepit, ut Manutius eorum disertissimus fateretur , se rectam Latine scribendi rationem a Bunello didicisse. Quod mirari desinent, qui epistolas ab illo scriptas legerint : nihil enim cultius aut politius fingi potest. Has autem veluti naufragij reliquias collegit & in lucem emisit Carolus Stephanus de literis benemeritus, cum Bunellus ipse in Italiam iterum proficiscens , dc Fabros adolescentes ingenuos, totique Galliae maximo post ornamento futuros, ad capessenda legum studia secum deducens, Taurini lethali febre deprehensus anno aetatis quadragesimo septimo expirasset.
44쪽
FON T E Naiadum sic enim Fontenatum agri Pictaviensis urbem sibi natalem cruditi stimus noster Rapinus ingenio se , ut omnia, Latinam sc- cit) claris parentibus ortus est Andreas Tiraquellus, quem hominem undecunque ad immortalitatem fuisse
natum diceres: cum dc numerosam sobolem ex honesta VXore susceperit, quae genus propagaret, dc ingentem librorUm numerum ediderit, qui nomen aeternitati consecrarent. In
quo mirum adeo illud fuit, quod vir grauissimus& in studiis
forensibus assidue occupatus tantum otij nancisci potuerit, ut tot lucubrationes non Iuris modo scientia, sed omni dissiciplinarum genere refertissimas meditari non desineret. Primum enim apud suos Praeturam exercuit , indeque praestantis eruditionis fama in Senatum Burdigalensem, continuo in Parisiensem a Rege allectus, hoc munere sane laborioso ad extremam usque senectutem perfunctus est, scribendi labore nunquam interea remisso. Vnde operosa illa tum de Retractu , tum de Nobilitate volumina , itemque de legibus connubialibus, dc alia quamplurima in lucem exierunt immortalitate dignissima: quae vir amplissimus Michael Hospitalius eius id temporis collega pereleganti poemate commendauit. Haec autem indefessa corporis ingenij que foecunditas ex eo maxime oriebatur, quod siue ita esset a natura comparatus , siue a literarum studiis institutus, animo semper placido &sereno tranquillitatem quandam ac benignam Veluti temperiem in omni vita constantissime retineret, neque temere aut ira, aut quavis alia grauiori perturbatione videretur commoueri. Vnde de illi vitae longinquitas ac beatitas ea contigit, cuius beneficio natos quoque vestigia sua ingressos, publicisque muneribus honorate iungentes,ante obitum ipse conspiceret. Obijt enim plane senex haud multo antequam intex Henricum secundum M Philippum Hispaniae Regem post varias bellorum offensiones de pace tan 'dem per utriusque Legatos ageretur.
45쪽
EMARIV M Ranconetum praestantis ingenij virum dc Iurisconsulti Criticique laudem pari studiorum felicitate consecutum Aquitaniae inuidit Lutetia, sibique totum asseruit. Is cnim Burdigalae Senatu posthabito in Parisiensem venit, ubi Consiliari, primum,deinde Praesidis aequissimi scientillsimique partes impleuit. Eb maiori nominis claritudine, quod in eo certatim elucerent hinc Senatoria purpura, illinc politiorum literarum splendor. Sed haec omnia fati malignitas obscurauit.
Nam dc inter reos delatus Sc malevolorum coniuratione in extremum capitis fortunarumque discrimen vocatus est, neque illi festina mors purgandi sui locum reliquit. Qua calamitate domus tanti viri perculsa, non opum modo iacturam fecit , sed carum etiam rerum, quae nullo precio parari possunt ac restitui. Nam quaecunque aut collegerat,aut in veterum auctorum dissiciliores locos adnotauerat , magno rei literariae detrimento perierunt. Adnotauerat autem plurima, primusque nouam Minsolentem scrutandae antiquitatis viam studiosis aperuerat. Quod A suis passim lucubrationibus eruditi omnes illius temporis viri honesta grati animi significatione testatum voluerunt. In quibus fuere Iacobus Lodoicus Strebaeus, Adrianus Turnebus, Iacobus Culacius, Franciscus Hotomanus, Sc, qui legis Falcidiae restitutionem illi acceptam tulit, Franciscus Duarentis. Cum mirarentur omnes hominem a studiorum laboribus, ut quidem videbatur , abhorrentem, neque unquam in literarum otio deprehensum, inaudita quadam stupenda naturae bonitate id aD sequi, quod nec alijs vigiliae in mines, multorumque annorum industria compararet. Periit senex meliore fortuna dignus ex impotenti dolore animi vincula Sc carcerem indignantis. Cui vita semcto Renatus Faber auunculus meus ex Senatorum ordine in Praesidis dignitatem successit,ctim annus esset eius seculi quinquagesimuS nonus.
46쪽
RiMus Gallorum pranciscus Duarenus e Briciisci fano ad Armoricum Oceanum gCnere n9bili ortus explosis barbarorum glossematis puros Sc limpidos veterum Iurisconsuliorum fontes iuuentriti aperuit: tum viva voce , dum apud Biturigas magno nationum omnium concursu profitere'. tur, tum scriptis, quibus etiamnum sibi superstes immortali eruditionis de eloquentiae laude commendatur. Hauserat enim a Budaei fanuliaritate paucis adhuc usitatam Romana: antiquitatis A Graecae linguae notitiam, cum eius liberis ipse vicissim ciuile ius adolescens interpretaretur. Totumque triennium in suprema Lutetiae curia versatus quaesitam in
abra& otio Iuris prudentiam usu dc exercitatione forensi abunde confirmauerat. Quibus praesidiis ornatus ad publicam eius professionem accedebat longe paratior δc instructior. Fuit acerrimo quidem iudicio, sed memoria minus se-lici, neque unquam nisi ex scripto praelegebat . eoque factum est, ut in Germanico itinere, cum a celebribus passim Academiis honoris causa, ut fere fit, ad praelegendum inuitaretur, nec earum continuo votis & prccibus obsequeretur, a nonnullis rerum imperitis 3c inique iudicantibus habitus sit indoctior. Sed hoc inane vulgi de tanto viro iudicium parta iampridem apud eruditos fama& existimatio facile superauit. Florebat in eadem Biturigum schola Eguinarius Baro, in ' iis quoque numerandus , qui primi bonarum artium lumine suas praelectiones illustrare , veteremque Iuris prudentiam in stati rare sunt aggressi. Non obscura Duarent ipsus aena tr- latione: qui cum omnem huius praeclari tristituti gloriam ardentissime affectaret, hominum opinioni de Baronis doctri- na conceptae nonnihil detrahere conatus est, edita in eum de Iurisdictione de Imperio apologia, malevoli sane animi teste
47쪽
in posterum tura, nisi humanarum rerum memor, extincti post: aliquot annos collegae, & quidem popularis sui,pios manes posito in eius honorem ad Hippoliti fanum insigni monumento placauisset, ibidemque postea iuxta illum sepeliri supremis tabulis mandauisset. Eguinarius cnim , ut crat aliquanto prouectior , ita prior a fatis ereptus est. nec desuerunt uxor de liberi qui mortuo darent lacrymas Sc iusta persoluerent. Vixit autem caelebs Duarenus, annumque ViX a talis quinquagesimum attigerat, cum ex diuturna quartana tabe consumptus vita excessit eo fere tempore, quo Henricus secundus inter equestres ludos accepto lanceae fatalis ictu Lutetiae moritur. Quod a me adolescente in gratiam hominis amicissimi , dc in Iure praeceptoris mei hoc epigrammate signatum est.
M inanimum Henricum Gallis qui sustulit almus,
Idem etiam letho te, Duarene, dedit: Ide decus fuerat summorum nobile Tegum, Doctorum fueras nobile . ipse decus. Quot gesiit bella, di contunderet ille furorem Siue Hispane tuum ue, Britanne, tuum ΘTu quoq; dum index Themidis fortissimus instas, Quot cum barbarie, quant que bella geris Ps arios casus iam dictor. a terque manebat, Parisque iam fuerat pacis dirique quies. Sed dum aliquam ad tempus petitis post bella quietem, Aeterna est obis ecce reperta quies.
48쪽
RANCIs CVM OLIVARIVM Iacobi Praes- dis in Senatu 1. rimari j filium benigna sors praeterque morem stabilis de sibi constans non illustri modo parenti adaequauit, sed etiam in altiore dignitatis gradu constituit. Is enim post Senatorios honores dc varia legationum officia, postremo vel suis ipse meritis, vel Margaretae Nauarrae cuius consiliis praeerat) apud Regem fratrem commendatione ad supremum illud Cancellarij munus, quod est honorum in Gallia solstitium, secundissimo cursu peruenit. Certabant in eo virtutes omnes hoc tanto fastigio dignae, doctrina, iudicium, facundia, rerum usus, integritas,&, quae in eiusmodi magistratu laudabiliter administrando primas agit, admirabilis animi constantia. Itaque dum sagacissimus ille Princeps rerum gubernacula tenuit, Olivario constitit suus honos, integraque semper dignitas suit. Cum aurem successisset filius non magis aetate quam ingenio dispar, obsedere illico iuuenem aulicae artes dc semineae blanditiae, per quas effectum est,
49쪽
ut vir grauissimus, qui alienae libidini turpiter inseruire nollex , quasi iam aduentante senio debilis M ad sui muneris sunctionem propter lippitudinis incommoda parum idoneus, aula tandem expelleretur. Vixit in illo secessit placide con-
stanterque nouem ipsos annos anteactae Vltae gloria conten-
tus, ac profecto vere felix, nisi fallaci fortuna: ludibrio statim post Henrici secundi casum a Rege nouo reuocatus qpatuor δί sexaginta annorum senex incidisset in tristissima ciuilium armorti in prae udia. Cuius insoliti motus futuras cala initates animo praesagiens ,&Rege puero gliscentem indio natus potentiorum aliquot insolentiam & audaciam,ex animi dolore fatalem concepit morbum, nec ei resistere diu potuit. Fato filii iocis est Ambosij ad Ligeri in anno salutis humanae si pra nullesimum quingente funum sexagesimo, delatusque Lutetiam de in aede B. Germani, quem Altini odorensem appellant, celebri funeris prompa tumulatus. Eo qui
dem summae praesecturae successbre, quem si suisset liberum, sibi ipse lubens adoptasset, Michaele scilicet Hospitalio stu
diorum, δί virtutum omnium societate iamdudum tibi coniunctis Iuno. Fortunarum autem, quas amplissimas habebat,
heredcm reliquit filium bonis in literis a puexitia diligenter educatum, qui tamen ex ipsius patris consensu δc voluntate neglectis togae honoribus arma sequi maluit, Sc in equestrem ordinem cooptari Fuit A Olivario patiuus Ioannes Andium Pontifex omni liberali doctrina politissimus , idemque magni nominis poeta, cuius estigies cum Latino epitaphio, quod argui eleganter sibi fecit, apud Andes in aede lati-. xitiana inspicitur. Sed satis heici uerit eum attigisse, quem' i sumus ipsi aliquando si deus annuerit peculiari elogio ce lebraturi.
50쪽
O A C ut M v s BELL A I V s non minus ingenio, quam letalium splendore nobilis , Musas duce Ronsardo in Galliam aduentantes primus excepit: adeo quidem felicitcr, ut in suis poematiis , quae plurima publicauit, Ouidianam illam ubertatem facilitatemque plane redoleat. Atque hoc de illis praecipue dictum velim, quae vernaculis rythmis in ipsa adolescentia modulatus est. Nam cum Romam profectus hortante Ioanne Bel lato Cardinale gentile filo ad Latina se conuertisset, certe res illi paulo minori felicitate successsic: homini videlicet leuioribus a isticio. suus enim cuique lingua: attributus est lepos , neque mollities illa sermonis, quae idiomati Gallico propria dc peculiaxis est, Roma facundiae dignitatem grauitat cmque ferre potest. Quanquam Sc carmen de Veronide de lusus de puella: raptu, nec pauca summae argutiae summique leporis epigramata suos merito laudatores inuenere, quorum iudicio, Ut viae ullum in carmine Gallico parem habςt, sic paucissimos in Latino superiores. Impediebat surdae auris vitium, quod in Italica peregrinatione collegerat, quominus frequens in Regis aula versaretur: cum tamen huic esset a styli elegantia 3c suauitate acceptissmus: nec ullum parrij sermonis opus lubentius in tota Gallia legeretur, quam aurei duo de Roma libelli, quorum altero collapsa Vetustae urbis monumenta, altero corruptos aulae Pontificiae mores totamque aulicorum gentem aculeatis ubique epigrammatis aptissime depinxit δc ob oculos posuit. Hunc tamentiberi 8c faceti ingenij feruorem remittere paulatim co
peria grauioraque deinceps h sacrato homine digniora meditari. Sed cum Burdigalae Antistes ab illo suo Cadinale iam
designaretur, vix quinque δc triginta annorum iuuenis repentina resolutione neruorum corpus uniuersum infestante,
Lutetiae oppressus est , ac in B. Virginis , ubi sacerdotium possidebat, sepultus ipsis Ianuarij mensis Kalendis illius in
