장음표시 사용
21쪽
frequens eaecipiebat, Graecos poetas omnes diligentissimὸ perlegisset. Erat enim Brixius in omni vitae cultu ciuilis Asplendidus, cuius ad liberales epulas docti omnes Ac elegantes
illius aetatis viri non illibenter conuenirent. Sed inclinante iam aetate, postquam reprimi vitae feruor carptus est, in atrae-bilis incommodum incidit. Qua in aegritudine suspicionum,
terrorumque plenus miserabile senium eXegit : eaque tandem infestius urgente, dum ab aula , quae tum apud Blaesios agebat, Lutetiam reuertitur, in agro Carnutensi extinctus est, eodem ferc tempore, quo Budaeum, qui cum illi ex studiorum conjunctione non vulgaris amicitiae usus intercede
bat, ereptum quoque luxit Gallia.
V EssIONVM urbs Belgica quondam florentio sima Francoriimque principum Regia non mini-mani his tempoisus nobilitatis accessionem sibi fecit, edito in lucem Ioanne Ruellio tanto viro. Qui cum puer a natura felicissime comparatus ad exactam
utriusque linguae notitiam admirabili celeritate M quod mogis mireris) nullo docente peruenisset, Philosophia ac Medi cinam ex Graecorum fontibus abunde haustas Latinae linguae munditiis primus apud Gallos exornauit & illustrauit. Opus enim egregium in tres diuisum partes de natura stirpium accuratissime conscripsi, Dioscoridemque , Actuarium , MConstantini de agricultura libros tanta sermonis et antia transulit, ut peculiari elogio Aquila interpretum a doctissimo Budaro subinde nuncuparetur. Sed & singulari eius ope ac industi a factum est, ut Hippocrates, Galenus, Euclides, celsus, Pt inius longe quam antea castipatiores &femenda
tiores a typographis excuderentur : cum in manuscriptis exemplaribus undique conquirendis nulli sumptui parceret, ut eorum collatione diuinae tot ii signium virorum lucubruetiones a sordis imperitorum mendis purgari possent ac restitui. Flagrabat enim indefesso rei literatiae studio : cui quo si herius
22쪽
berius & commodius inseruiret, clim in aulae comita tum a Francisco Rege dc Lodoica eius matre identidem euocaretur, hanc rei augendae occasionem facile neglexit, elataque demum uxore caelebs dc solutus inter D. Virginis famines, quorum in collegium a Polacherio Antistite allectus fuerat, quod reliquum vitae fuit in suis delicijs amoribus , hoc est in bonis literis auidissime consumpsit. Nec generis propagandi spes cum interea deseruit, suscepta ex matrimonio filia, quae & felici partu natum edidit auitae gloriae futurum haeredem Albertum Fabrum hodieque su per 'item , inter Medicos Parisienses ab eruditionis indit striaeque laude per- celebrem. Sed Ruellius cum esset eo quadrati corporis & vi- uidi coloris habitu, qui longioris vitae spem ostendere vide-
deretur, scalarem tamen aetatis annum LXIII. excederet non
potuit. Sublatus est apoplexia sub exitum Septembris anno CID. II. XXXVII. M in ciusdem sanctissimae Virginis aede a moerentibus collegis humo conditus.
A M. inde a Capeti Regis temporibus, qui
ante sexcentos annos rerum in Gallia potitus est, Bellatorum gens dc gencre illustris A rerum gestarum magnitudine nobilis enituit ; perpetuaque serie ad hanc aetatem deducta tres illos tandem protulit fratres omni virtute cumulatissimos, qui pari animorum contentione rem maxime omnivin laudabilem perfecere, quam ne velle quidem ulli Gallorum antea in mentem Venerat, ut armorum gloriam cum literarum dignitate copulaxent. quidem Gulielmus natu maximus .summum inlytroque virum se gessis. Nammaduersus inse-stissima Caroli Caesaris arma Taurinensis prouinciae praesecturam a Rege Francisco primo sibi traditam gnavissime su- sinuit , multis praeliis sortissime consectis , a pultis oppidi felicissime receptis: δc praeter varias legationes, in quibuo in
23쪽
comparabilis eius secundia emicuit, historiam de rebus Gallicis ab ipta imperii origine ad sua usque temporatum Latine tum Gallice glaui stimo stilo persecutus est. Cuius diuini ope
ris exigua fragmenta Martinus frater iunior excellenti vir. animo resoleWia , Normaniae regendae praefectiis , commentarbs illis intersiniit ,quibus N ipse, dum aut a rebus bellicis aut a legationum laboribus vacaret, Francisci res gestas non minus Ornasc quam*ncere ac prudenter populari sermone perlatissit Actoanni, cuius elegans eruditio cum saepe alias, maxime in Dequentissianis Tridenti conuentibus, ves super ta Patrum expectatione admirabilem sibi apud omnes peperit existimationem animi etiam vis atque magnitudo non defuit. Vt qui asperrunis temporibus aduentante Caesaris exercitu Parisiorum urbem, cuius Ponticatum gerebat, in trepide tuendam susceperit, eiusque muros ingenti vallo,su
anisque propugnaculis incredibili diligentia munierit : quorum M hodie nonnulla ruidentur vestigia. Sublato dehinc vivis Francisco, cui &pace & bello ab intimis consiliis fue-aat , cuin invidorum artibus dispari apud successorem loco esset, Romam se recepit , ubi Cardinalium decanatu insignis, affecta iam aetate ibb Francisci secundi aduentum vita functus est. Editis carminum tribus libris, in quibus non inge
nii solum dc doctrinae, sed generosi etiam animi signa non
A, ARVs B A1FI vs ex antiqua stirpe apud Andes patre magni nominis Equite genitus maiorum gloriam bellica virtute partam pacis
togaeque artibus feliciter adaeqhiauit. Nam Oius bono fato contigit, ut in tempora Fra cilci Nesrs inrideret, principis Musarum amantissimi: qui
ut erat ingeniorum aequus aestimator hanc gen erosition nis indolem in umbra sc o delitescere non siistinuit. Im imo eum ad summas dignitates euexii, M in crebris ad
24쪽
Histianos principes legationibus eius fideli opera lubentissimE usus est. Quo in honorum cursu florentem 5c ab itis de re vestiaria naualique commentariis a id literatos illustrem intempestiua mors oppressit. Relicto imberbi filio Iano Antonio in legatione Veneta ex liberali quadam puella Hato: qui paternis vestigiis insistens bonas quoque artes ac Praecipue poeticen gnauissime sectatus est. Ita quidem, ut Cum versus Latinos elegantissime pangeret, & in Graecis antiquitatem ipsam lacessere videretur, semper tamen haeserit in Gallicis, quos ad Ronsardi amaulationem c eius enim sub
Aurato suerat condiscipulus aliquanto minori studio concinebat. Hoc autem imputari debet ingenti, quo ardebat, Ornandae patriae desiderio. Cuius etiam vernaculum sermonem tanti fecit, ut non contentus illis similiter desinentibus sonis , quos hactenus nostri homilics coluerunt , experiri Praeterea voluerit, num ad veterum Graecorum dc Latino-xum numeros carmina Gallice fingi possent. Rem profecto Pulcerrimam M omnium applausu dignissimam, si ex se, non CX inueterata hominum opinione penderetur. Caetoruni fuit Ianus ob gratissimam conuictus & morum facilitatem summe iucundus M amabilis, sed in hoc patre inserior, quod sertuna usus est parum felici, neque fere quicquam in bonis habuit, praeter domum dc situ & cultu peramoenam, quam incoluit in Lutetiae suburbiis ab omnibus politis hominibus assidue frequentatam: praesertim a Musicis, cum eos ad nouum istud numerorum genus emodulandum, & fidibus aptandum cupidissime inustaret, instituta in hunc usum apud se Academia, cuius ad inusitatos concentus summi etiam principes animi gratia saepenumero confluebant : donec Regius, miles impetu in rebellem ciuitatem facto in ipsa suburbia irrupit, omniaque diripuit, cum ipse paucis ante dixbus e vir sexagenarius e cessisset.
25쪽
E M O ex his, quis aureo Francisci primi seculo bonis artibus in lucem reuocandis opem in dedere , maiores utriusque linguae facultates cumulauit, quam Petrus Danesius claro inter suos loco Lutetiae natus , dca summis praecep
toribus Iano Lascare Gulielmoque Budaeo non vulgariter instructus. Neque enim in illa doctorum penuria illustres ad o viri iuuenibus egregiis & magna de se pollicet tibiis p:ui docundi ossicium interim praeitare grauabantur Huic autem ut eruditio maxima, sic vita longissima fuit. Iam tum enim vigebat, cum publici linguarum & scientiarum interprctes Lutetiae primum a Rege creati sunt: Quorum innumero & ipse aliquantisper suit, peruenitque ad Henriciteriij tempora, nec ita multo post eius e Polonia reditum ereptus est. Cumque totum illud tempus in optimis literis intentissime collocarit, neque praeter aliquot legationes tum liberas tum Regum iussu de Reipubl. Christianae rebus in Italia susceptas ulla nquam occupatio institutum studiorum cursum retardarit, mirum est profecto nulla iam superesse tanti ingenij amque diuturni laboris monumenta. Quanquam & multae e Graeco transtulisse, M praeter epistolas, orationesque plane Latinas, eruditissima in Aristotelem scholia conscripsissedicitur: sed, ut verisimile est, ex eorum editione decus existimationem quaerere non admodum laborauit vir doctrinae fama satis nobilis, atque ab ipsa Italia me liorum ingeniorum altrice ob spectatam in celeberrimo Tridenti Concilio facundiam ingenti cum admiratione praedicatus. Certe eius commendatio tanta fuit, ut ab Henrico
secundo potissimum eligeretur, qui Francisci iiiij Galliarum
D lphini pueritiam regeret, literarumque praeceptis insormaret. Quo nomine honorifice in Regiam accitus M. urensi Episcopatu insuper honestatus est, eique dignitati ad si re in senectutem masno cum totius sacrati ordinis M'
26쪽
Hamento praesuit. Lutetiae fato functum & in aede suburba oci D. Germani, qui Pratensis appellatur, tumulatum Gil-Bertus Genebrardus Hebraicae linguae professor more maiorum in concione laudauit.
EBENT hoc Iacobo Tunno Graecae literae, quod cum a Francisci Regis temporibus magna semper celebritate in Gallia floruerint , qui eas coluere plerique omnes ex frequentissima illius schola Prodicre. Idemque contulit & sacrae linguae Franciscus Va- tablus: cum hic ex Gamachio agri Picardi oppido, ille ex ampania Belgica Picardiae proxima ortus esset. Neque por xo ac caetera dissimilis eorum conditio fuit. Nam dc eodem fere tempore proses res , Rege ambo nominati sunt,&cum omne vitae tempus in erudienda iuuentute colloca sent, uno eodemque die optimi de doctissimi aetate sua viri paucis ante Fra itis cum mensibus de vita decesserunt. Quorum alter collecto ex doctrinae suae opibus locupleta no Graecae linguae thesauro, alter sacris Bibliis ex Hebraica fide longe castiusquam antea Latine conuersis, nomen aeternitati consecrauit suum.
VIT hic ortu Heluius,utriusque linguae pariter Sc philosophiae cognitione praestans, quem ille cuius hic toties incidit mentio literarum parens Franciscus primus, cum Bibliothecam instruere cogitaret, in Graeciam M Asiam legauit; ut Graecorum au-ostorum, qui nondum typis excusi essent, codices manuscriptos viidique conquireret, in Galliamque asportaret. Quae omen peregrinatio parunt illi prospere cessit: a Barbaris
27쪽
enim interceptus Min Africo litoredurissimam carceris ni testiam perpessiis, vix tandem Armeniaci Cardinalis munificentissimi cura&liberalitate redemptus euasit. Cuius benignitatis non immemor Maecenatem de se benemeritum Romae tunc agentem adiit, eiusque demum iussit quicquid
apud exteras nationes memoratu dignum obseruauerat, eo
lato perscribere aggressus est, qui non obscuram eruditionis 8c facundiae laudem sibi polliceretur. Sed eius generis
unicum habemus de Bosphoro Thracio commentarium, praeter Graecos aliquot scriptores Latinitate donatos. Caetera P. Belo unus e domesticis mortuo domino surripuisse, .ae pro suis edidisse constantissimo rumore dictus est. Cum docti omnes viri ab homine vix mediocriter literato praestari talia nequaquam posse facillima coniectus a iudicarent. Perstitit in amore Cardinalis, Sc quem ivtuum benigne fouerat, mortuum Romaeque in P. Marcelli sepultum decorauit honore tumuli.
N tanto eruditorum hominum prouentu, qui hoc ineunte seculo apud Gallos in omni genere literarum excelluerunt, mirum illud fuit, quod nemo tum sit repertus, qui poeticen serio attingeret, si Salmonium unum excipias. Hic enim tam auspicato rem aggressus est, ut secundum Horatium princeps in lyricis merito censeatur. Praesertim si ea spectes, quae cecinit in primo facilioris aetatis cursu: nam caetera, quae prouectior subinde publicauit, neque adeo castigata sunt,& in tantam multitudinem excreuere, Ut iuuenilium splendori mole sua non parum ossiciant. Natus est Iulioduni, quod oppidum nobis quoque natale in Pictonum Turonumque & Andium finibus aere salubri foecundoquest ita positum a Iulio Caesare conditore suo sic appellatum omaiores nobis tradiderunt. Cumque ad futuram frugem praeclarissima eius indoles a puero iam cssioresceret, ne stas
28쪽
illa praecideretur, a parentibus quorum alioqui tenues rant fortunae in Parisiensem Academiam eo tempore missis est, cum Iacobus Faber meliores omnes disciplinas magna nominis celebritate profiteretur. A cuius educatione
iactus doctior Claudio Tendae Comiti de Honorato eius ει tri Renati Sabaudi filiis erudiendis continuo praefectus nise primus illi patuit ad principis aulam aditus. Adhaesit inde Bellatis fratribus liberalissimis Musarum patronis: quos reliquos item aulae proceres ipsumque Regem dum lyrico um suorum blanditiis demulcet ac demeretur, diu multumque celebrisia gratiosus in aulae comitatu floruit. Donec vitae coelibis pariter &auli .pertaesus uxorem duxit ciuem sitam splendido loco puellam: cuius pios N concessos amores insigni .pudoris exemplo decantauit, in tuamque suis A amicorum versibus aeterhae posteritatis memoriae commendauit. Susceptis ex ea utriusque sexus liberis, quo- aram natu maximus Charilaus, patre non inferior , illustrinsimae principi Catharinae Boxboniae Regis soxori praeceptor datus Lutetiae in ipso aetatis flore una cum Admiratio caesus est: cum Salmonius pater anno CII. II. LVII. domi suae s nio plane consectus occidisset.
R ANCIs cvs RΑ3 sus d Chinonec Turonum id est oppidum prope Ligeris MVigennae confluentem) inter D. Francisci cucullatos in Pictorius primum educatus est. Sed impulsu quorundam procerum, qui Vrbae'na eius dicacitate plurimum oblectabantur, monasterij clair stra iuuenis transiliit, demumque in ridendis hominum in ictionibus totus fuit: Cuni enim pro ea qua pollebat lingua - aum med inae scientia multa grauiter oc erudite posset seribere, quod M. Hippocratis aphorismi ab illo casta fide traducti aliquot epistolae nitido stylo conscriptae satis indicant, Lucianum tamen aemulari maluit ad cuius eo em-
29쪽
plum ea sermone patrio finxit, quae merae quidem nugae sunt, sed eiusmodi tamen sunt ut lectorem quamlibet eruditum capiant, dc incredibili quadam voluptate perfundant. Neque soluin erat in scribendo salis & facetiarum plenus, verum 3c eandem iocandi libertatem apud quemlibet & in mi sermone retinebat; adeo ut Romam cum Io. Bellato Cardinale profectus, & in Pauli III. conspectum venire iussus, ne ipsi quidem Pontifici maximo pepercerit. Atque hanc intemperantiae suae causam ingeniose praetexebat, quod cum sinitati conseruandae nihil magis officiat quam moerordc aegrimonia , prudentis Medici partes sint non minus in mentibus hominum exhilarandis, quam in corporibus curandis laborare. Mortuus est apud Medonium vicum agri Parisiensis ad quartum ab urbe lapidem , ubi tenue sacerdotium Cardinalis beneficio possidebat. CLEMENS M A MO Tu S.
EC te tacebo, Clemens Marote, quem Cadurcum genuit, &Francisci Regis aula tantisper in delitiis habuit , donec non admodum graui de causa in exilium expulsus es. Quanquam equidem vereor ut absurdum videatur inter literatos illum sollocare, cui defuerunt literae. Quae si adfuissent, vix ullus erat futurus poeta melior. Fuisti enima natura felicissimus. Hoc certe Galliae praestitisti, quod cum illius temporis scriptores sermone utehentur tam impuro, ut nec intelligi pos ,t, primus in meliorem apte &dilucide loquendi viam ingressus es. Fortasse in hoc etiam nimis poeta, quod Fortunae huic hominum generi peculiari qua tam inuidia semper infestae saeuitiam tu quoque tuo
damno expertus es; cum extorris Arerum egenus Taurini
apud Insubres procul a tuorum aspectu decesseris, eo ipso anno, quo ad Ceresolam illius agri oppidum Regius exercitus Angulano duce insignem de Caesitianis victorium x
30쪽
I c secundus a Macrino coepit hominibus Italis Latini carminis gloriam non inuidere. Nam in hendecasyllabis , quorum aliquot per manus politiorum circumferuntur, Macrino ipso mollior ad Catullum proxime accedit. Ortus crate Blaesiis ad Ligerim amoeno caeso, cuius benigna tempericsingularem ingenis ubertatem sortitus non quidem in so a Carminis pangendi ficultate consistebat ,sed per omnia doctrinarum spatia liberiore cursu ferebatur: ita tamen ut Iuris M legum disciplime praecipue incumberet. Ac huius quidem
facultatibus abunde comparatis inter celebriores magni Consilij patronos eminere iam coeperat, cum mutato repente con silio tanquana ingenuae libertatis pertaesus Frantacanae
sectae se addixit, vir caeteroqui elegans Mab omni morum austeritate alienus e piumque illud studium , quod in fortunis i hominum tuendis impendere solebat, non minori facundiae dignitate ad Christianas mentes in Religionis officio retinen- das adhibuit. Caeterum Sc hoc in ciusmodi fortuna minime contemnendum illi obtigit, ut a sui ordinis hominibus coenobio Vestalium Aureliae proximo praeficeretur. Ibi enim animo sollito dc vacuo inter candidos virginum greges, blandaque Musarum otia iucundam vitam A sanae mentis hominibus inuidendam phicidissime transegit. usus interea docto- in hominum, qui urbem illam incolebant, familiaritate Malloquiis, ac praesertim Gennani Audeberti, viri cum primis docti& pij, qui ut est omnis elegantiae amantissimus, Vnus maxime fecit ne ab eius morte relicta carmina omnino sepul-
