Aduersus Iacobi Omphalii maledicta, pro rege Francorum Christianissimo defensio

발행: 1544년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

obliuisci, sic se semper Gallum gessisse, ut prae se

tulerit, nullum se unquam cum eo foedus initurum, qui vestrae libertatis expugnadae consilium cepisset. Quod si aliqua ratione orta inter vos dissidia componi possent,sidem suam, diligentia S authoritatem est pollicitus. Contra, quid alii secerint videamus. Cu ita facilem nactus esset aduersarium Caesar, spes ei statim iniecta est falledihominis, si ita se totu componeret ut paci & otio consulere,nullumque non mouere lapidem Videretur, quo firmam & aeternam cu eo amicitiam quibus posset officiis sanciret. Latebat interim inclusum illud odium: quod, ut emissae caucis immanes bestiae, magno postea impetu in Gallos erupit. Misso enim in Galliam Legato Sacto Vinciano homine non ta versuto quam per' fido, de contrahenda inter eos adfinitate, iungendisque matrimonio liberis egit,compendiariam eile ad imponendum viam ratUS, 11 montes & maria polliceretur. Non est difficile mentem Cesaris indagare homini non omnino stupido,sed tu oculos praestrinxerat Gallis, cu quietis&otii spes, tum Reipub . Christianae amor, ut semel atque iterum delusi, non intelligerent. Ad extremum vero, etsi neminem latebat quorsum Maeandri & anfractus consiliorum pertinerent, nihil tamen honestius visum est quam beneficiis eu & patientia vincere, ut partem aliqu a

22쪽

boni & aequi impetraret. Sed quid facias ubi sui intimis visceribus defixi ambitionis aculei Vbi regnadi cupiditas hominem de statu deiicit sen

sus omnes, animum, mentem totam occupat ρSi

perferas magis ac magis accenditur: Si repugnes, mari caelo confundet: Si beneficiis emollias, humanitate mitiges, ut Chamaeleon, se in omnes colores, praeter album mutat: ita haec dominandi libido quiduis potius, qua honesta consilia sectabitur: etsi aperte proficere nihil possit,ad fraudes & dolos cos igi et .Quod extremu est in rebus mortalibus, necessitas fortasse copellat: at Caesar ne tu quide adduci potuit, ut de ingenio suo quicqua remitteret Gadauienses magistratuu iniuriis copulsi, indictionibus, tributis, vectigalibus exhausti, in summa reru desperatione mori potius decreuerunt,quam diutius Caesaris imperi u perferre. Ad tumultu primo res venit,ex hinc seditio cocitata: ad extremum bellu imminebat. Regina Maria, ut nunc minis, nuc precibus ageret,

nihil proficiebat. Veru est enim quod Poeta ait, Tollas licet omne quod usqua est Auri atque argenti: scutu gladiumque relinques, Et iacula &galeam: spoliatis arma supersunt. Item alio loco, Furor est post omnia perdere naulum. Maior uergo genti u Dii implorandi, qui perditis & profligatis rebus opem ferrent, permultum ite erat positum in celeritate. Vt enim flamma longius

23쪽

serpendo vires acquirit: ita seditio, si non comprimas, paruis initiis prosecta,magnum saepe excitat incendium. Canar igitur non esse cunctandum ratus, breuissimam esse ex Hispania in Belgicum via sciebat,si per Gallia iter faceret. Quod ut paucis singula complectar) non solum obtinuit: sed plaudente populo, ducente nobilium

caterua, Rege etiam ipso comitate, festis ubique vocibus, inaudita S incredibili pecuniae effusione exceptus est. Putabat enim Rex Christianisi. se laetissimum diem videre,quia obliterata bellorum memoria, omni vindictae ardore extincto, perpetuae pacis quasi obsidem teneret. I nucomphali,&Gallum belli aut horem nomina,quinaturae, pacis studio,vim intulit:sublatum veneno fili uitum missos sicarios qui eum in suo lectulo interficerent: hostilem in Galliam eruptione: tot proditiones, tot maledicta obliuioni vel siletio potius tradidit: quo facilius paci, otio & tr quillitati consideret. Ollentatione foederis Gallici Caesar subditos suos in miserrimam seruitutem,qua dc nunc premutur, coegita. omnemque inuidiam tam tetri sacinoris,tam acerbae in Gadauenses crudelitatis in Regem Christianisi. tra-stulit. Dicta omnia &promissa de Mediolano,de contrahenda adlinitate, facta nescio cuius regnimctione,statim elusit: nec ex eo die destitit pernicie Galliae & interitu,si res ex voto succederet,

24쪽

moliri. Eum autem nihil maluisse quam belluetsi ex his quae consequuta sunt perspici potest,

non patiar tame diutius homines in errore versari:& con silium Caesaris aperiam. Hispani coulata sepenumero ingenti pecunia, expeditione in Africam stipulati fuerant: ut tuta lita littora a Barbarossae incursionibus & latrociniis essent. Germani ite imminente bello in Hungaria, me rito postulabant ut Cesar eo vires suas omnes c5 uerteret: quod exi haud dubie secisse decuit, qui eis tam multa polliceretur. Videbat igitur aut bellum sibi contra Turcas gerendu sere, aut se multis artibus collectam Germanorum gratiam amissurum,qubd eos in tam presenti periculo desereret. Mouebat in primis utilitas, quod priuatim nihil sibi eo bello acquireret: periculum autem esset, ne post decennium illud quo induci rum tempus cedebat, Regi Christianisi. inops &adflictis rebus obiiceretur. Nihil itaque commodius visum est,quam Regem vel inuitum ad belli cosilia impellere: ut duoru quae tum sibi proponebat, alterutrum efficeret. Si ulla ratione perpelli posset Rex Christianisi. ipse caperet iniuriae

suae fiuctu: in eu totius orbis odi u concitaret: &ex Turcici foederis suspicione inuidia apud principes coctaret mihil denique no moliretur quo regnii illud quod spe deuorarat, iterii tentaret. Sin minus, paulat im Rege Galliae, aliosi Christianos

25쪽

principes assuefaceret omnia perferre, quaecuque illi facere collibuisset. Nec eu spes sesellit. sic enim re aggressus est, ut necesse habuerit RexChristianisi. armis iniuria propulsare: aut suscepta ignauiae&muliebris cuiusda animi infamia & macula, magnu rerum suaru discrimen subire . Ad quae antequam veniam,Illustrissimos & prudentissimos Germaniae principes cossiderare Velim, quid comitiis Ratissionen lib. actum sit: ut luce

clarius videant, nihil eum solidi aut expressi, sed praestigias quaerere, quibus ipsis imponat. Vt enim nugatoria illa & lophiilica de cocordia religionis omittam, quibus no tam agebatur quid constitui pie aut doceri posset, quam simulata quaedam erga Germaniae status & Papae collegiuvoluntas: in negotio Turcico post hominu memoria callidissima ratione proposuit terra tu mari bellu cotra Turcas gerendu else: ut sibi maris partes deposceret, terra autem grauius. belli onus Germanis imponeret. In quo duo potissimu sequebatur: unu ut tanta belli mole oppressi Germani, ipsius iugu detrectare non possent: altersivi aliquid nihilominus ipsoru causa sectile videretur, cu nihil effecisset. Erat enim eos sumptus in bellu Turcicu imputaturus quos alioqui facere cogitur in Sicilia Neapoli,tota halia, in ea deniq; Hispaniae parte quae Africa tangit. Si bene S foeliciter res cecidisset, regnu Hungariae ipsius fiatri

26쪽

Ferdinado Germani restitueret, ipse portubus &mari potiretur. Euagelicis principibus ita multa se facturum recepit, ut non plura Chares olim promiserit. Nuc Cleuens victoria insoletior factus, bellu eis minitatur. No est quod olim prouerbio Athenis dicebatur, Theramenis cothurnus:sed Philippi cuiusdam Macedonis, aut Turcae potius veteratoria & insignis calliditas, cum Vtrosque ex aequo te amplecti limules: hunc b na spe confirmes, alterum deterreas: hunc no ames, alterum oderis:sic toto orbe seditioncs,diLsidia, bellum denique tuis artibus serere,Vt profligatis de cosectis omnibus solus impercs: ex nostris malis tua compares commoda: solus vitias: nos veluti umbrae quaedam exuctae & exangues tuam aquila circunuolitemus. Neque vero Caesar Papam prius odisse coepit, quam Angliae Rex ad ipsius partes accessit. Hunc porro neque amare potest, neque diutius in ipsius amicitia masurus est, quam id conducere rationibus suis putabit. Quod si par animo euetus sequatur, quod Deus auertatὶ hunc ipse regno praecipitem, aut

ipsius liberos dabit. Aliud nuc longe agitur,qua Brunsvicensis restitutio in qua si insistere ut i ero non possit, viam sibi cotra Gallos praestruet, Vt qua poterit ratione, id quod vult assequatur.

Nunc ut ad re redea,quam tetro, quam immanisacinore Christianisi. Regem vel inuitu ad bellu

27쪽

Caesariani impulerint, operet retium est cognoscere, quo leuiora illa quae Ratistonae acta sunt. melius perpedi intelligit possint. Primu quod Sabaudiae Duci Regis Christianis s. accusandi locum Cesar dedit, contra, quam prae se serebat. Deinde vasto consilio egit, ut libellus ille com cordiae, de qua inter eos qui Collocutores voca

bantur, couenerat, ad ipsum Regem mitteretur:

ut si probare se diceret, in Papae odium incurreret: sin minus, alterutrum ipse Ca sar efficeret: aut eam a Germanis, quam cupiebat, gratia i iret,quod solus ea non improbaret: aut Gallum, ut tranquillitatis&concordiae hostem insectaretur. Tertium Vero,ut no est a multis animaduersu, ita eximiae cuiusda artis fuit, rogare Christianos principes, ut simul cum sacrosancto Imperio, pium illud & nunquam satis laudatum cotra Turcas bellum susciperent. quod & nuc agitur. Id vero perinde est, ac si Imperator omnes principes rogaret ut ipse omnium humeris sublatus,m monarchica illa sella collocaretur,cuius adipiscenda causa nihil non facitatim putat. Legatos duos Caesarem Fregosium supremi ordinis equitem & Rinconem eximiae prudentiae & auctoritatis virum interficiedos, cu Venetias proficiscerentur,curarunt. Cuius facti indignitatem

cum sustinere non possent, primo inficiatisunt. Deinde cum Langaei opera ita inuestigata & c

28쪽

perta essent omnia, ut manifeste tenerentur, ad illud coniugere, cuius lpecie velificantur: missos eos ad Turcas, atq; ideo iure ut Christianae Reip. hostes, interfectos fuisse. Quod fallissimum esse vel id satis ostendit, quod mandatorum commetarios non evulgarunt, homines alioqui ita in spargendis rumoribus exercitati,ut dubium reliquerint quibus in rebus eis fides potissimum haberi debeat. Id enim mendaciis consequuti sunt, ut cis,etiam si verum dicant, no credatur. Si igitur ipsorum opera e medio sublati sunt, non refugiant,non tergiversentur:sed iactu agnoscant,

dum iure probent legatos, qui publica fide & induciis freti, sine cuiusquam iniuria proficiscuntur,indicta causa necari posse. Sed illud ridiculu, quod omnem huius facinoris suspicionem a se amoliri contendunt,& interim deprehensos esse

commentarios affirmat,quibus ad Turcam in

data cotinebantur. Sed ut illud vobis dem, quod prius asseuerare non potestis, quam de vestro scelere confiteamini, aliquanto tamen clarius explicate cuiusmodi madata fuerint. Non enim si ad Turcam legati proflaiscebantur, idcirco aliquid moliebatur contra Remp. Aliter enim quid Papae,Venetis, Polono, imo quid ipsius Cesaris fratri laciatis, qui tam abiecte ne quid aliud dicam a Turca petiit ut sibi Hugariae regnum imposito tributo concederetiSed ut in huius causae arcem

29쪽

inuadam: Si tam amans pacis suit Caesar, quam videri vult, cur tu cu Christianissimo Rege non expostulauit cur ad id statim prosiluit, quod extremum esse solet, ut si alia ratione nobis non satisfiat, rem gladio vindicemus t Expendite nunc utiliusne Reip. fuerit legatos dimitti an senestissimum toto orbe incendium concitare: aut honestius Achillae,Tolumnii, Ariovisti squi ex omni fere hominum memoria soli legatos interkcisse recessentur) exemplum usurpare, quam id, quicquid erat, contra cos odii, remittere: atque vindicta potiorem ducere Reipub. tranquillita tem Ne autem homines suspensos teneam, explicabo breuiter quid a Turca Rex Galliat petati& quae tum ad cum mittendi causa fuerit: ut intelligi possit eum, qui simulatione hoste se Turcae haberi vult,plus malorum in Rep. inuexisse, quam ut ei ulla ope, nisi diuinitus auxilii quippiam affulserit,subueniri queat. vi contra, is qui Turcici foederis inuidia flagrat, nulla alia causa adductus oblatam a Turca pacis & qualiscunque

amicitiae coniunctionem non repudiauit, quam quo laboranti Reip. mederetur. Illius igitur auspiciis, Cassiandri ductu, Germanus miles in Illyrico, ferro & fanae absumptus est. Croatia sere tota Dalmatiae pars non exigua sub acerbissimum Turcarum iugum redacta, sero queritur se An-siacorum imperio a Reip. Chrtillanae visceribus

30쪽

auulsam suisse: eiusdem auspiciis iterum Germanus exercitus in Pannonia Brandeburgensis sci

licet fide & diligetiaὶ dysenteria, fame & phthisi

quadam periit. Η ungaria tota proh dolor istor u temeritate, quae veluti in praesidio pro Reip. salute excubabat: illa inquam nobis erepta, Turcat imperium ferre cogitur.Vidit Ambracius sinus fugatam Hispanorum ist Venetor u classem: Castrum nouu in Illyrico, Africae littora ad Al- geram Christiano sanguine redundarui. Sequuta est vastitas Germaniae, Italoru trepidatio:&, ut Graeco versu comelectare hoc imperante,

Rex Christianissimus cotra regnu pupillo, Hungariam Christiana: Reipub. coseruare cupiebar.& id partim authoritate, partim suadendo persecerat: si Ferdinadus Rex tam aequo animo legitimum Rege tulisset, quam libenter Turcae tri butu obtulit, atque Germania in necessaria vitae, dignitatis & fortunarum defensionem, blato quasi propugnaculo, coiecit. Idem propemodu Venetis accidi ilet, ii i si eos consilio suo & authoritate Rex Galliae sublevasset. Tradita tamen Nauplia & Monem basi gens alioqui prudentiss. Caesarianae coniunctionis poenas dedit. Cu item anno superiore Rex Christianisi. Spirae consiliu& fidele & reipub.salutare dedisset, ne temere &non aliter constitutis rebus Germani aduersus

SEARCH

MENU NAVIGATION