Aduersus Iacobi Omphalii maledicta, pro rege Francorum Christianissimo defensio

발행: 1544년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Turcam bellum decernerent, ut Imperii & Germaniae nomen apud exteros celebre & veluti sacrosanctum ab omni temeritatis& ignauiae labe liberum intactumque maneret: id literis publice Caesar accusauit prodi Rempub.comunicasse Gallum cum Turca, fortunas & consilia questus est. Sed euentus docuit quod sine magno animi

dolore commemorare non possum uter maiorem rerum suaru, aut publicae salutis & otii rationem habuisse videatur. Rex igitur Christia- nisi. omnem diligentiam adhibuit, ut tranquilla Germania, incolumi Si florete Pannonia,pax toto orbe costitueretur. Caesar variis artibus hac perdidit: illam concitat, hortatur, rogat,ut bellu

Christianisi. Regi indicat, satis se genio non secisse existimans, nisi qua iam externis bellis implic uerit, eam a potentissimi Regis amicitia &foedere praeterea diuellat.Quibus omnibus accedebat iniustissima comitatus Sancti Pauli occupatio:de quo in pacto induciarum diserte cautuerat, ut eius possessio penes Regem Christianissimum esset. Atque ideo legatum ad Reginam Mariam, illius possessionis repetendae causa misit,ut siquo modo suum tueri posset, armis non experiretur. Cui a Burgundico consilio id tantum post varias ludificationes resposum est, Caesaris Legatum esse in Gallia, a quo ista omnia petenda essent.Qubd si Regi Christianissimo non

32쪽

satifferet, datu ros se opera pollicebantur ut Caesar multa ante de suo iure concederet,quam res

ad belli discrimen deduceretur . Sed prodidit se

statim simulatio,planum* secit, nihil eos malle quam bellum: cum tam 1tudiose omnia conquirerent, quae ad id spectare videbantur. Illa enim ipsa die grauissimo edicto sanxerunt ut omnes qui sectam Cesaris non sequerentur,prouincia excederet, aut fortunis omnibus & vita mulctarentur. In quo illud crudelissimum,qubd miseros ciues a domino suo desciscere coegerut,aut exilii causa solu vertere. Turpissimu vero, quod illud ipsum eo potissimum tempore faciendum censucre, quo amicitiae speciem prae se ferebant. De iurisdictione episcopi Morinensis, quam Caesar nescio quo praetextu interuerterat, idem plane respontum legatus tulit:cum interea se probaturum diceret diploma illud Romanum,quo solo ipsi nitebantur,per surreptione ut Iurisco

sulti vocant cocessum fuisse.Quod si id in summi cuius da beneficii loco Papa Cesari deferret,

non posse tamen eum sine totius Ecclesiae consensu receptam tot seculis prouinciarum comutare diuisionem. Equidem multum mihi effecisse videor, quod in quo maxime Cesariani se

iactant, in eo ipso non minus turpiter eos men'

tiri,quam improbe se gesserint docui, eo potis limum nomine, quod eis detracta in posterum

33쪽

sides videtur. Nam quod destitutum a Christianissimo Rege Cleuelem dicunt,etsi ex eo falsum esse covinci potest quod ille scripto in Germania

diuulgauit, aliquanto tamen mitius agam,ne beneficium illi exprobrare videar: breuiterque demostrabo uter immerito ab altero desertum se& proditum dicat. Iam inde ab initio belli,quod

illi Cesar contra omniu gentiu iura intulerat, amicos suos rogare in Germania Rex Christianissimus n6 destitit,ut ei in rebus omnibus auxilium serrent. Ipse porro cu vigintiquinque millia aureorum in singulos menses suppeditasset: ad extremum ut intellexit Cesarem tantis c piis , quantas ipse in Hispania, Italia, & tota fere Germania cotrahere potuerat, hostilem admodum in Iuliacum impressionem fecisse, maluit sua praedae & incendio obiicere, quam illum vel minimam rerum suarum iacturam facere. Ita relicta Picardia, rebus omnibus secunde & prospere fluentibus, Luxemburgum exercitum eo animo traduxit, ut procurata re frumentaria, quam posset maximis itineribus eo cotenderet ubi Caesar obsidione soluere aut practio decert re cogeretur. Sed ea nihil prosuerui:ita dux Cle-uensis siue ignorantia incautus, sere metu coactus,in seruitute & exitiu praeceps ruebat. Prius

enim de deditione auditum est, quam ut ei ulla ratione ab amicis subueniri posset. In quo illud

34쪽

satis mirari n5 possum, quὀd adfinitatis, foederu& consanguineoru amicitiae immemor, eo ipso

tepore quo abiectu libertate suam addixit, qui quaginta coronatoria millia a Christianissimo Rege accipere nodubitauit, cu tame ei hostem se fore in poster u Cadari promisisset. Quae omnia ut culpare no institui satis enim per se cuiusmodi sint ostendunt) ita magnu animo dolore capio, cu considero, no satis perpendi quantum

inter antiqua Germanoru sortitudinc atque prudentia,& nostrorum hominu tarditatem aut simulatione potius intersit. Illos enim omnes hi storiae testantur, vitam saepe pro libertate, magna cum laude posuisse: hi vero in beneficii loco ponui, qubd Cleuensis amissa libertate direptis sortunis, eius beneficio vivat, cui longe plura sponte tradidit,quam ei fortuna adimere potuisset,ut se tota in Cesaris sinum abdidisset. Novidet ut obiter ad alterii Omphalii caput respo' deam patefacta Cadari viam, imm inuta sacrosancti Imperii dignitate, nihil nunc obstare quo minus cu volet, longe maiora moliatur:neque co-

siderant quam alte insitu contra quosdam odiuin ipsius animo insideat: quam magno in metu victuri suat qui vel latu ungue ab eo discesserui. Si dolet, meminit: si placet, obliuiscitur: ita versutus est, ut quelibet vultu sibi affingat: persona rursus cu vult,detrahit. eu vicini timent: hostes

35쪽

sermidat:amici n5 satis credunt: si ut uno verbo dica, Dulcis inexpertis cultura potentis amici: Expertus metuit. Eum enim amare non potes, qui de te statuendi potestatem habet: neque repugnare audes, cum te ex ipsius imperio explicare non possis.Quanto igitur satius erat, vectigalia imo aras & socos pro nihilo ducere, qua ita se suaque omniatunius arbitrio permittere, qui lubeter neminem liberu esse patiatur e Quid est autem, quod lasciuientem Germaniae libertatem eo facto compressam fuisse dicantρ cum l ge magis timendum sit ne non satis sibi Germani caueant,quam ne vanum sibi metum ii colingere debeant,qui non sentiunt vitam sine libertate nullam esse. Neque vero Cancellarii fictum reprehedere debent, qui inducias aspernatus est, cum maximo id nunc illi dent vitio, quod taminiustae paci cosenserit, ut eum authorem & im pulsore fuisse non dicam. Res igitur sic gesta est: Dux Cleuesis ad conuentum Nurembergesem Legatos miserat, quibus id in primis mandatum fuerat,vi Ordinibus Germaniae exponeret, quam crudeliter Caesariani Ducatum Iuliacensem de quo nunquam controuersia fuerat) caede & incendio vastassent: nullaque unquam ratione ad duci potulissent, ut ex Imperii legibus & decretis, quae aurea illa sui vocant)bulla continentur,sua

in iudicio Camerat aut principum cocilio repe- d. iii.

36쪽

terent. Itaque rogarent eos primum ut publicae tandem libertati considerent, quae tum a Caesare oppugnaretur, cotra quam Francsordiae dictum ab eo &promissum fuisset. Deinde ne diutius malum illud in Germania grassari sinerent,quod aperte Reip. interitum denuntiaret. Quod ii iussit pacis conditiones ab Ordinibus proponerentur, nec Duci inhonestae, nec toti Germaniae inutiles: eas ipsi non repudiaret. Sin vero nihil boni at que aequi impetrare possent, auxilia ex antiquo

principum Germaniae laedere postularent. Nihil aequius visum est, ita ut omnium animi ad paciscosilia inclinarent, si Caesariani tolerabili aliqua conditione pacisci voluissent. Sed ut maior eoru ambitio visa est quam ut ei mederi possent, nisi se Geldriae & Iuliaceqsium Ducatu Cleuensis abdicaret: re quasi comperendinata, totum id negotium ad proximos conuentus reiecere. omnes fere Germaniaeordines re insecta discesserant,cum ecce tibi Omphalius existit magna pacis simulatione, eam se controuersiam dirempturum pollicetur. Aderant & alii, quos hominis species sallebat. Atque res tandem eo deducta est, ut Cadarianis Cleuiae Legati, domini sui nomine reddituros se ea omnia promiserint quae ipse iure belli occupasset:cum interim Isiberga oppidii Cle-ucnse, quod ceperant, Cadari liberum maneret. Quinetiam quo maius fidei sua testimoniue

37쪽

taret, arcem suam munitissimam Sittari de qua nulla esset controuersia, Cesari, relicto praeterea in eius potestate induciarum tempore,permiserunt:eosdem ipse Cleuensis interim cum Cauare hosteis haberet, quod sinistre in Galliae Rege detorquebant. Quibus omnibus id agebatur, ut se a Gallorum foedere disiungeret: se sibi peribdiae & ingrati animi notam inureret: milite vel perpetuo alere cogeretur, vel omnia Cesari permittere: imperii tutela se abdicaret: suorum libertace proderet: in sua denique ipsius causa praeuaricaretur. At,inquies Omphali, nullo id vitio

nostro, sed rei difficultate coligit: ita ubique Cleucsi periculum imminebat. Ego vero honestius esse duco, intrepidum se morti offerre,quam animo molli &effoeminato praeditum, sic sine laude vivere ut mori videaris. Nolim te, aut si v que-piam eius rei culpam sustinere: tantum abe1t ut tibi crimen hoc impingam. sed tamen qui tanta rei indignitate non commoueatur, is omnis sensus expers sit necesse est. Huc accedit quod milites Cleueses sere numero Cesarianis pares, certe robore & usu longe superiores, ita ad pugnam appositi fuerant, ut non dubiam omnibus victoriam pollicerentur. Sed ut poeta est, E ιτε δως θωμως Diuites cile sine periculo & viuere volumus, satis & samat & dignitati factu existimamus, si o-

38쪽

mnibus coserti voluptatibus lucem hanc intueri possimus.O antiquam Germanorum Virtute, qui Imperatorum potestatem iuris & recti fini bus concluserunt: nec cuiusquam libidinem eo excurrere passi sunt,ut sibi ius diceret, atque legibus solutus in aliorum sortunas temere grassaretur. Reuiuiscat nunc aliquis:& mulieres,pueros,

senes,ab Hispanis abstrahi videat:domos inflammari: captiuos duci principes:sacra omnia & prophana violari , ut unius hominis cupiditate expleant: non erigat seste non aduerseturino mortem millies oppetere malit, quam sic in seruitute viveret Sed quoniam pax virtutis alumna, bonorum omnium parens est,& nutrix: ad otium& tranquillitatem consilia conuertamus:du pax

sit eiusmodi quae prope collapsam Rem p. ab interitu vindicet: Turcata reprimat: Christianos denique principes firmissimis amicitiae vinculis coniungat.In quo illud primo loco perpedere oportet,longe honestius esse & magis Christianae

religioni consentaneu, eos lucri qui iniuria adsecti sunt, quam unius hominis cupiditate explere,qui totius orbis Imperi u spe deuorauit:atque recordari Ioan. Hungariae Rege quem Oratores quidam in Germania sui nunc Omphalius sa-cit tollendum de medio clamabant, cum ab Au-sbaicis undique premeretur,ad Turcarum auxilia coniugisse, ex quo infinitae propemodum in

39쪽

Rempub. clades redundarunt. Eam esse homi nibus ingenitam cupiditate, ut qubplus possunt, eo plus appetant. nec facilius fieri posse, ut infinita Cesari tribuendo,pace fruantur, quam Rex Christianis. quanqua multis lacessitus iniuriis in

Germanoru fauore, amicitia, obseruatia no a

quiescat. Etenim si serio Rcip. opitulari velimus, in eo vel in primis elaborandum est , ut quibus radicibus pax potissimum nititur, iustitia, fide,

aequitate, eas nos eo altius principia animis infigamus, quo maius periculum imminet, ne hoc quasi morbo, recreata Resp. nouo postea tumultu conflictetur. Ut enim cocurrat omniu Christianorii auxilia,ut urbes aliquot,oppida,aut arces expugnetur quod fieri facile non potest)vulnus certe accipiet Resp. nec prius Galli conquiescent, quam id quicquid erit,iterum receperint. id quod nunc immortalis de Mediolano controuersia declarati qua multas ubique strages edidiose videmus. Quid ergo opus est ut inquit Sophocles αι --ῖκl ν, id est mutuis nos vulneribus confodere,cum Turcasqui nunc quasi εφεθος &spectator, sed alacer & promptus sedet, ut vigens ipse & integer cum defatigatis luctetur sic se co-

paret, Ut monere pii omnes debeat Cesarem, nedum solus regnare cupit,se ac totam Rem p. hosteis simul & amicos perdat. Si enim Rege Christianisi. contumeliis pergat adficere, nec exorarie. i.

40쪽

se patiatur, ut aliena potius restituat,quam summa rerum periclitetur:huic vitio verti non poterit, si ad exterorum consilia confugiat.praesertim cum si sua recuperet, Christiana: Reip. sortunas,subditos-operam suam siqua in re usui

esse possit) liberaliter deserat. In quo illud vel in

primis considerandum est, sic iam inde a centulare anis coparatu esse in Gallia,ut externo milite magis,quam suo Reges viantur: quod ea agria colarum & artificum opera deseri aut intermitti non velint,ex quibus presentissimum ipsi vectigal semper acceperui. Cum igitur Germania quae semper de milite accommodare solebat,notantum suis illa militia interdicat,sed quibus potest rebus praeterea Cesare iuuet: non esse committendum Regi Francor u ut inermem se & nudum tot hostibus obiiciat, sed Graecos omnes citius,Sarmatas,Barbaros, Turcas in auxilium euocados, quam regnum ipse tot annis constitutu,

literis,opibus,caesi bonitate flore ntissimum dissipari patiatur. Quod si Canar eo sit animo ut nihil tam cupiat, quam imperii sui fines propagare, hoc saltem cogitet, quanto sit utilius adluctis aliorum principu viribus, immaniss. hoste aggredi: quam intestinis dissidiis eius potetiam alere, qui ad Reip. perniciem natus, educatus & constitutus esse videatur. Quatu enim aduersus Galliae Regem possit efficere, ut ex aliis multis antea, &

SEARCH

MENU NAVIGATION