Jacobi, sive Actii Synceri Sannazarii, neapolitani ... Poemata ex antiquis editionibus accuratissime descripta. Accessit ejusdem vita, Jo. Antonio Vulpio auctore, item Gabrielis Altilii, et Honorati Fascitelli carmina nonnulla

발행: 1719년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

.c DE PARTU VIR G.

Subcinctae occurrunt Horae properantibus alis: Insomnes Horae: namque his fulgentia Divum Limina, & ingeniis custodia credita caeli . IIS Protinus aeratos i pulso cardine postes Cum sonitu, magnoque polos quassante fragore Praepandunt obnixae humeris. Volat illa per auras Obscitra sub nocte nitens. gratantur eunti . Siderat iam sestas meditatur Luna choreas. I ao Exsilitant Hyades: gaudet mutata Bootes Plaustra auro, totosque auro fulgere Juvencos.

Tunc primum visa est, miseri post fata Parentis, Risisse Erigoue, & Iongum posuisse dolorem:

Armatoque ensis subducitui Orioni . IaSUt vero umbrosis positit vestigia silvis: Culmina conscendit pastorum qi atque omnia late Perlustrans tacitis oculis loca, concutit alas Adplaudens: pictosque statas sub nocte coruscanS, . . Subrisit laetum, puraque in luce refulsit . a 3 o Primi illam sensere canes: sensere jacentes Haedorum passim per dura cubilia matres r Balatuque ovium valles sonuere propinquae, Saxaque, & adtoniti capiu erexere magistri. Tunc ait: O parvi vigiles gregis, o bona pubes 13SSilvarum, Superis gratum genus, ite, beati Pastores, ite antra novis intendite sertis: Reginam ad cunas, positumque in stramine Regemi Ceri Diuitiaso by GOoste

112쪽

Cernere dat. properate: novique tepentia lactis Munera, coemque suo date condita subere mella: Inscietum & silvis stipula deducite Carmen . Nec plura effata, in nubes taciturna recessit: Et peni tus nigra noctis se condidit umbra. Olli inter se se vario sermone volutant, Qti id Superum mandata velint, quas quaerere cunas, Quos jubeant Reges, quae cingere frondibus antra. Continuo variis innectiunt tempora ramis: Nectitur & lentiscus, opacaeque arbutus umbrae, Rosque maris, buxusque, & densa comas terebinthus: Cunctaque frondenti redimitur turba corona . . Mox silvam exquirunt omnem e saltusque repostos Flammiseris Iustrant taedis . Ardere putares . Arva procul, totumque incendi Iumine montem.

Tandem inter dumos selli, sub rupe cavata Speluncam adspiciunt: vocemque rudentis Aselli Auribus accepere. Vident ipsumque, Bovemque, Longaevumque Senem, stantemque ad lumina Matrem Insomnem, & premis re ventem Pignus in ulnis. Ergo insperatae gavisi munere sortis, Ocyus ingentem procero stipite laurum, Avulsamque solo palmam ab radicibus imis Adtollunt humeris: perque intervalla canentes Cum plausu, choreisque; & multisono modulatur o

113쪽

ήs DE PARTU VIR G.

Vestilesi ante aditum statuunt: omnemque coronant I 63 Fronde locum: grandes oleas, cedrosque comanteἔAdfigunt: longisque advelant limina sertisa Et late Idaliam spargunt cum baccare myrtum zQuos bonus ex antro dictis adgressus amicis Compellat Senior : placidaque haec voce prosatur : a ToDicite, Pastores neque enim sne Numine, credo, Tam certum tenuistis iter cui tanta paratis Munera' cui virides ramis frondentibus umbras Texitis P anne aliquis Superum Patre missus ab alto Has docti it sedes, locaque haec adcedere jussite IIS Sic memorans, se se laetum venientibus obsertia Bli autem: Nova per tenebras, nova lucis imago, O Genitor, media visa est modo lumina silva Spargere, & in nostras diffundere gaudia mentes; Sive Deus caelo veniens, seu sorte Deorum .' , ' Ι 8o Nuncius, in dubio est: nos vultum, habitumque loquentis Vidimus: & motas per . noctem audivimus alas . Sic fati, jungunt dextras e mox ordine longo Antrum introgressi, calathis silvestria plenis Dona ferunt a Matrem & lacto simul ore salutant. 18sTum Puero adstantes Lycidas, & maximus Aegon , Aegon, Getulis centum cui pasi ua campis, Centeni per rura greges Massyla vagantur: Ipse caput late, qua Bagrada, qua Vagus errat Triton, Cinyphiae qua devolvuntur arenae, Iso

114쪽

Ingens agricolis, ingens pastoribus Aegon. At Lycidas vix urbe 'sua, vix colle propinquo Cognitus, aequoreas carmen deflexit ad undas rEt tamen hi non voce pares, non viribus aequis, Inter adorantum choreas, plaususque Deorum Rustica septena modulantur Carmina canna: Hoc erat, alme Puer, patriis quod noster in antris Tityrus adtritae sprevit rude carmen avenae , Et cecinit dignas Romano Consule silvas: . ;Ultima Cumaei venit jam carminis aetas: iMagna per exactos renovantur saecula cursus. Scilicet haec Virgo est, haec sunt Saturnia regna: Haec nova Progenies caelo descendit ab alto, Progenies, per quam toto gens 'aurea mundo Surget, & in mediis palmes florebit . aristis . . ia duce, siqua manent' sceleris vestigia hostri, Irrita perpetua solvent formidine terras: Et vetitum magni pandetur limen Olympi:- Occidet & Serpens, miseros quae prima Parentes

Elusit, portentificis imbuta. Venenis . . in . . t 'Tu ne Deum vitam accipies ' Divisque videbis Permistos Heroas ipse videberis illis Pacatumque reges , patriis virtutibus .orbem e . Adspice seliei diffusum lumine caelum, Camposque, fluviosque, ipsasque in montibus herbas. Adspice, venturo laetentur ut omnia saeclo.

Ipsae

115쪽

so DE PARTU VI RG.

Ipsae lacte domum reserent distenta capellae Ubera: nec magnos metuent armenta Imnes et Agnaque per gladios ibit secura nocentes: Bisque superfusia servabit tincta rubores. Interea tibi, parve Puer, munuscula prima Contingent, hederaeque, intermissique corymbi. Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores: Et durae quercus sudabunt roscida mellar Mella dabunt quercus: omnis seret omnia tellus. At postquam firmata virum te fecerit aetas, Et tua jam totum notescem facta per orbem: Alter erit tum Tiphys, & altera quae vehat Argo Delectos Heroas: erunt etiam altera bellar Atque ingens Stygias ibis Praedator ad undas. Incipe, parve Puer, risu cognoscere Matrem, Cara Dei Soholes, magnum Caeli incrementum. Talia dum reserunt Pastores : avia lange 'Responsam nemora: & voces ad sidera iactant Intonsi montes: ipsae per confraga rupes, Ipsa senant arbustar Deus, Deus ille, Menalca Hic subito magnum visi per inane volatus Caelestum, cursusque alacres, alacresque recursus: Auditaeque procul voces, sonitusque rotarum . Scilicet innocuis per sudum exercitus armis Ibat ovans: divisae acies, terna agmina ternis Instructa ordinibus belli su lacra ciebant.

116쪽

LIBER III.

Ter clypeis jam cedentes invadere nubes Adspiceres: vacitas ter mittere tela per auras: Ter clamare ducem: mox dissita.cogere signat Atque unam laetae faciem praeserre phalangis: iRiu sus & aerios percurrere milite campos: Semotosque alios constanti incedere passu Nubila per , latasque vias: & jungere nexa Brachia, perpetuis quinientes motibus Mas, aSoGestiuitesque manu nostiae argumenta saluta, Spinasque, cimosque, horrenti & vimine fasces, Haesuramque hastam lateri, medicaraque selle Pocula, sublimemque crucem, immanemque columnam . Ibant, & dulci mulcebant aethera cantu. - 'ata Innumeras alii laudes, & magna Parentis Facta canunt: Ut prima novi sundaverit orbis Moenia, telluremque vagis discluserit undis rut passim varios caelo suspenderit ignes, Lunamque, stellasque: Ut magni lumina Solis, a6o Jam Iate extremo tenebris Oriente fugatis, Protulerit. Tu belligeras, metuende, cohorres

Delicis, exturbasque polo: tu stamine quassas Cum Duce signa suo, nigroque involvis Averno, Cocytumque jubes, tristesque habitare lacunas . ais

Te gemini cecinere axes, te maxima relius: . . Victorem cecinit vastis cum flumbus aequor. Nec te hominum fiaudes, non avertere nefanda

117쪽

Crimina : sed laeto spectas mortalia vultu:

Dignatasque tuo solaris numine terras. i aT

Salve, magne Opifex caeli, Rex maxime Divum, Terrarumque, hominumque Salus: quem sidera, quem SoI, Quem metuunt Reges tenebrarum, & Tartarus ingens et Cui late humanum servit genus: omnia solus Qui regis: omnia amas pariter . tibi nomina mille, avMille potestatum, regnorum insignia mille . . . LSalve Auctor: salve' immensi Dominator Olympi rEt nobis felix, terrisque labantibus adsis . Ingeminant plausum nubes: lateque per auras' .s lDiscirsat. vox: & caeli convexa resultant. 28o Herboso tum sorte toro, undisonisque sub antris Venturas tacito volvebat pectore sortes Caeruleus Rex, humentum generator aquarum Iordanes. quem juxta hilari famulantia vultu Agmina densentur Natae, pulcherrima Chauce, a 8SDOtoque, Protoque, Galenaque, Lamprothocque

Nudae humeros, nudis discincta veste papillis: Callirhoe, Byroque, Pherusaque, Dinameneque, Asphaltisque adsueta leves suitare per undas: - . Ipsaque odoratis perfusa liquoribus Anthis: asci

Anthis, qua non ulla novos miscere colores Doctior, aut pictis caput exornare coroniS.

Mox Hyale, atque Thoc, & vultu nitidissima Crene Longisteque, Rhoeque, & candida Limnoria,

118쪽

Et Dryope, & virides Bolane resoluta capillos. 29sore omnes. formosae, Galbis. im vestibus omnes, . : Omnes puniceis evinctae crura cothurnis- . , l - '. Ipse antro medius, pronaque adclivis in ulna r. 3 ι 'Fundit aquas. Nitet urna novis variata figuris Crystallo ex alba, & puro perlucida vitro, a P. t 3oo Egregium decus, & Superum intrabile donum. l. l i i Umbrosis hic silva comis, densisque virebat i ii Arboribus. Cervi passim, capreaeque fugaces . Aestivum viridi captabant frigus in umbra. In medio, auratis effulgens fluctibus amnis , . 3OS Errabat campo, & cursu laeta arva secabat. λHic Juvenis fulvis velatus corpora setis . . 'Stans celso in scopulo, Regem, Dominumque Deorum Vorticibus rapidis, medioque in sonte lavabat. At viridi in ripa lecti de more M istri 3i o Subcincti exspectant: pronisque in flumina palmis Protendunt niveas caelestia lintea vestes. iIpse Pater. caelo late manifesta sereno . Signa dabat, Natoque levem per inane Coliunbam Insignem radiis mittebat, & igne corusco. Adtonitae cirrum venerantur Numina Nymphae : . t Et fluvius refugas ad fontem convocat undas. Talia caelata Genitor dum spectat in urna Fatorum ignarus, ociatosque ad vingula volvit Admirans: videt insolitos erumpere sontes: l .3ao

119쪽

Ingentemque .undare domum: cavaque antra repleri

Fluctibus, atque novum latices sumsisse saporem. 'Dumque haeret, pavitatque simul, dum sublevat undis Muscosum caput, de taurino cornua vultui Adspicit insuetas lare florescere ripas, 32ΤClaraque per densas discurrere lumina silvas Pastorum ludot & laetos ad sidera cantus, fDivinasque audit voces, & numina passim Advenisse Deum testantia. protinus ambas Ad caelum palmas hilaris cum voce tetendit: 33o O maris, o terrae, Divumque, hominumque Repertor, Quis tua vel magno decreta incognita Caelo Detulit huc audax, mediisque abscondit in undis . .

Ipse mihi haec quondam memini dum talia mecumbaepe agitat, repetitque volens, narrare solebat 33sCaeruleus Proteus: mendax si caetera Proteus, i . Non tamen hoc vanas effudit carmine voces :Adveniet tibi, Jordanes, properantibus annis, Adveniet ς mihi crede, inquit: certissima Caelum . i. -

Signa dedit: nec me delusum oracula fallunt M 3 o Qui te olim Nili supra septemplicis ortus, Supra Indum, & Gangen, sontemque binominis Istri Adtollet fama: qui te Tyberique, Padoque

Praeseret, atque tuos.astris aequabit honores .

Cujus in adventu tristes discedere morbi 3υ Corporibus passim incipient. Jam victa repente

120쪽

Cessabit, turpes squamas maculasque remittet 'Dira lues: lacerosque elephas emisus in artus, Ulcera sanguineo sistet manantia tabo.

Quin & letales dictu mirabile ) febres asci

Diffugient iussae, possessaque membra relinquevir det & insestae violentior ira Dianae: : Ira nocens, quae fulminea velut icta ruina. Corpora cum gemitu ad terram prosternit, ct igni Interdum , nunc perdere aqua miserabile visu an

Festinat. Stygio nimirum armata veneno Exsuperat vis, & spumas agit ore tumentes. Nec jam ultra longo vires minuente veterno, Tabificus per operia impune vagabitur hydrops Exitio obrepens miserorum: atque omnia late 36o Viscera per varios perdet tumefacta dolores. Non alias vin die tam crebra silentia linguae sAbrumpent: noctem aut toties, tenebrasque priores Exciitient oculi, qui numquam sidera, numquam

Ardentem magni videriint lampada Solis. 36yMulta quidem majora fide, sed vera, sed ipses

Qtiae teneant spectantum oculos, possiim ore reserre: Sed propero: vennira tamen mirabitur aetas. - Cernere erit, claudos passim genua aegra trahentes Firmato subitos extendere poplite gressus. 3ToTum nervis labefacta, diuque trementia membra Quis credat, nisi cursa meus mihi cantet Apollo e Re Duiliaco by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION