장음표시 사용
141쪽
In primis formosa Hyale: cui sanguis Iberis
Clarus avis: cui tot terrae, tot litora parent: Qtiaeque vel in mediis Neptunum torreat undis.
Sed mihi quid prosunt haec omnia, si tibi tantum Qtiis credat, Galatea e tibi si denique tantum Displiceo e si tu nostram, crudelis, avenam Sola fugis sola & nostros contemnis amores' Ostrea Miseni pendentibus eruta saxis Mille tibi misi i totidem sub gurgite vasto Pausilypus, totidem vitreis Euploea sub undis
Servat adhuc. plures Nesis mihi servat echinos, Qtios nec vere novo soliis Ientiscus amaris Inficit, aut vacitae tenuant dispendia Lunae.
Praeterea mihi sub pelago manus apta legendis Muricibus: didici Tyrios cognoscere succos, Quoque modo plena durent conchylia resta. Qtiid refugis e tingenda tibi jam lana paratur, Qua niteas, superesque alias, Galatea, puellas; Lana maris spumis quae mollior. hanc mihi pastor Ipse olim, dedit hanc pastor Melisaeus, ab alta Qtatim me sorte senex audisset rupe canentem: Et dixit: Puer, ista tuae sint praemia Musae, Quandoquidem nostra cecinisti primus in acta. Ex illo in calathis servavi, ut mittere possem. Sed tu, nequa mihi superet spes, nequa suturi Conditio, Galatea, manum mihi dura negasti.
142쪽
Hoc est, hoc, miserum quod perdidit. ite Camoenae, Ite procul, sprevit nostras Calatea querelas. SoScilicet, exiguae videor quod navita cymbae, Quodque leves hamos, nodosaque retia tracto, Despicis. an patrio non hoc quoque litore Glaucus
Fecerat e aequoreae Glauciis scrutator arenae,
Et nunc ille quidem tumidarum Numen aquarum. SI Sed nec, quae nimium vel me sic falsa fatigat, Fabula te moveat Lydae. Licet illa puellis Jacter, nescio quas mihi se misisse corollas Non me Lyda tamen, non impulit, aequora testor, Nereidasque omnes. si fallo, naufragus illas 6o Experiar, falsesque bibam sub gurgite flumis.
Heu quid agam' externas trans pontum quaerere terras
Iampridem est animus : quo numquam navita, numquam Piscator veniat. sors illic nostra Iicebit Fata queri. Boreae extremo damnata sub axe Stagna petam, & rigidis numquam non cana pruinis e An Libyae rapidas, Austrique tepentis arenaS, Et videam nigros populos, Solemque propinquum eQuid loquor infelix e an non per saxa , per ignes, Quo me cumque pedes ducent, mens aegra sequetur e Toviantur venti: pluviae vitantur, & aestus:
Non vitatur Amor. meciam tumuletur oportet.
Jam saxo me me ex illo demittere in undas Praecipitem jubet ipse furor. Vos o mihi Nymphae, i Vos
143쪽
Vos maris undisoni Nymphae, praestate cadenti Non duros obitus, saevasque exstinguere flammas. Scilicet haec olim, veniens seu litore curvo Cajetae, seu Cumarum navalibus altis, Dum loca transibit, raucias de puppe magister Hortatus socios, dextrum deflectite, dicet, SoIn latus, o secii: dextras deflectite in undas: Uitemus scopulos infames morte Lyconis. Talia nequidquam surdas jactabat ad auras Infelix piscator, & irrita vota fovebat: tandem extremo veniens effulsit ab ortu 8s Lucifer, & roseo perfudit Iumine pontum.
CELADON, MopSUS, CHROMIS, IOLA s. Cel. I I c mihi nam Baulis, verum si rettulit Aegon , Bis senos vos, Mopse, dies tenuere procellae I Quid tu, quid Chromis interea, quid vester Iolas, Dum Notus insultat pelago, dum murmurat unda, Ecquid desertis vacui lusistis in antris e SMop. Quid nostrae facerent ingrata per ocia Musae, O Celadone neque tum conchas impune licebat Per scopulos, non octipedes tentare paguros.
144쪽
Iam fragilem in sicco mimibant laxa phaselum rRaraque per longos pendebant retia remos. Io Ante pedes cistaeque leves, hamique iacebant: Et calami, nassaeque, & viminei labyrinthi. Tum Chromis Inarimen spectans, his, inquit, ab oris Ah dirum exsilium nostrae solvere Carinae: Quum Regem post bella suum comitata juventus I SIgnotis pelagi vitam committeret undis. Quae tamen, ut fama est, Ligurum per saxa, per altas Stoechadas emicuit: Rhodanique invecta per amnem Nam, bene si memini, Rhodanum reserebat Amilcon,
Oceani madidas vidit refluentis arenas , a Et quae caeruleos procul adspicit ora Britannos, Qvj, nisi vana serunt , quoties maris unda resedit, Indigenae captant nudos per litora pisces. Ne Chromi, ne luitiis renova, respondit Iolas: Sat tuus haec nobis Lucrini nuper ad undam ab
Narravit Lycabast Solem se scilicet illic Trans fluctus , trans S nubes vidisse cadentem Haud aliter, quam si nostris e montibus illum Caietae adspiceret longe post litora ferri, Et strepitum sensisse ruentis ab aethere currus. 3o Praeterea mores populorum, urbesque, locosque Exposuit, quernasque domos, & lignea tecta. Addidit & varias, heu barbara nomina, gentes: Bellovacos, Morinosque: &, quos quis dicere possit '
145쪽
Tarbellos: latis errare & flumina campis: 3INescio quem Ligerim tectis se innasse carinis. Sed mea nunc aliae poscunt sibi pectora riuae.
Tu modo, si quid habes & te quoque Chloridis ardor
Excruciat scopulo hoc meritin meditare vicissim. Audiet, & gracilem percurret Mopsiis avenam. H Sic illi: ast ego nil contra, sed quae mihi collo
Garrula pendebat, manibus tunc sumta cicuta est. Scilicet alternos conabar arundine versus Excipere . alternis nam dicere uterque parabat.
Nec mora, jam Chromis hos, hos & referebat Iolas.c Ir. Nereides pelagi sacruin genus, aut mihi vestris Munera serte vadis, duram queis Chlorida placem :Aut, si muneribus flecti nequit, aequore toto Qti aerite, quae nostrum sanet medicina furorem. Iol. Sirenes mea cura, audite haec ultima vota. SoAut revocet jam Nisa suum, nec spernat Iolam, Aut videat morientem. Haec saxa impulsa marseis Fluctibus, haec misero vilis dabit alga sepulcrum. r. Qualis tranquilla quae Iabitur aequore cymba, Qtuam Zephyris summae crispantur leniter undae, nTuta volat, luditque hilaris per transtra juventus: Talis vita mihi, mea dum me Chloris amabat. Iol. Adspicis, iratae seriant ut saxa procellae: Ut validis imae Coris turbentur arenae. Jam scopulis furit unda, tremit jam terra tumultu. 6
146쪽
Fallor, an haec ipse est Nisae indignantis imago ρ Chr. O Proteu pastor liquidi maris, o pater, o rex, Quandoquidem insanos odistis Numina famis
Qtiaere Pithecusas tu, cui licet : atque superbae Die Hyale, salsum te pascere monstra per aequor Iol. Ille habet, ille meos scopulus mihi servat amores ἐQui propior terrae est . illum pete, Glauce, natatu: Neve manus duri contemnat Nisa mariti, Dic te squamigeras traxisse ad litora praedas. - . r. Est Veneri Cypros gratissima, Creta Tonanti, Io Junonique Samos, Vulcano maxima Lemnos: Aenariae portus Hyese dum pulchra tenebit,
Nec Samos Aenariam .vincer, nec maxima Lemnos.
Gradivus Rhodopen, & Mercurius Cyllenen, Ortygiam Phoebe, Tritonia jactat Hymetton: sNisa colit Prochyten: Prochytes si commoda norint, Ortygiam Phoebe, Tritonia linquet Hymetton. Chr. Hic specus, hic rupes, texendisque optima nassis Vimina sunt, junci, densaeque per avia myrtus: Si mihi nunc Pholoe, vel tantum Chloris adesset, gaQuam bene pugnaces possem contemnere ventost Iot. Nulla mihi sine te rident loca, displicet aequor, Sordet terra, leves odi, cum retibus hamos. ἰAt si aderis tu Nisa, placebunt omnia: laetus Tunc ego vel Libycis degiam piscator arenis. 8s r. Dat rhombos Sinuessa, Dicarchi litora pagros,
147쪽
Her leae mullum rupes, synodomas Amalphur Parthenope teneris scatet ambitiosa puellis: ' Quis mihi nunc alias scrutari suadeat algase des IM. In fluviis mugil versatur, largus in herbis, DPolypus in scopulis, mediis melanurus in undis: si Ante tuas, mea Nisa, sores ego semper oberror Quae mihi det tales jucundior insula portus e Mop. Hactenus, o Celadon, resonis sub rupibus illos
Inter se vario memini contendere cantu, 9S.Horrida ventosi ridentes murmura ponti. Qui tamen & laudes, & munera digna tulere Carminibus, sed quae nequeat contemnere Triton: Hic ,. quam Circeio nudus sub gurgite cepi, Nativis concham maculis, murice pictam: Ioci
Ille recurvato nodosa e alia trunco. i' .
REGIS F. ARAGON IO, C Ag AERIAE DUCI
148쪽
Telluris primos carae dicamus honores, Dum radiis servens' medium Sol excoquit aequor. Tu vero patriae juvenis decus, edite caelo, Spes generis tanti et seu te nimbosa Pyrene , . in Pro dulci Latio, pro nostris detinet arvis r ' Seu vagus objecto munimine claudit Iberus: Rumpe moras: nec te latis Hispania regnis
Adliciat, stirpisve tuae primordia, & ille Gentis honos: licet effusb Tagus impleat auro, Et pater Oceanus spumanti perluat unda. Nam mihi, nam tempus venihi , quum reddita sceptra Parthenopes, fractosque tua sub cuspide reges Ipse canam: nunc litoream ne despice Musam; Qtiam tibi post silvas, post horrida lustra Lycaei, Siquid id est, falsas deduxi primus ad undas, .
Ausus inexperia tentare pericitia cymba. ' . Quae vada non noriint, quis nescit Protea portus estum olim veteris pascentem ad saxa Minervae, iMulcentemque suas divino carmine phocas, E puppi sensere Melanthius, & mirasidamus, i Ut forte a Capreis obscura nocte redibant: - . iSensere & vario delphinas Iudere cursu, Tritonumque choris longe stera pulsa sonare. . Ipse autem haudquaquam mortali digna reserri Verba sono vacuas laetus cantabat ad auras: ' . Terrigena ut quondam matris de ventre Tiphoeus . t
149쪽
Exsiliens, infanda Deos ad bella vocasset: '.:i ' . : a u ' . UUt fratrum primus, Furiis, i& hiantibus hydris t . oi Instructus, densas ductaverit ipse catervas rUt nisu ingenti partes de monte revulsas .i . : Aenariam, Prochytenque altis immiserit astris; l 33 Ac totum subito caelum tremesecerit ictu :Tum Pater haud segni molitus fulmina dextra Immanes acies dejecerit, atque trophaeum Iusserit ardentes testari sulfure Bajas, , Qiiod gens victa illis lavisset vulnera lymphis. ; ηο- Hinc magni Alcidae itauros, stratumque profundum 1 . Aggeribus memorat, ductamque per oppida pompam. His veteres addit Cumas, loca cognita Phoebo, Vatis & horrendae lucos, Triviaeque recessus, : Cimmeriumque domos, & opaca in vallibus antra. . Te quoque formosae captum Nesidos amore, PausPype, irato compellat ab aequore questu . Ah miser, ah male caute, tuae quid fata puellae
Adceleras e cupit in medios evadere fluctus. i. Infelix: cupit insuetiun finire dolorem. SOAt tibi nec curae est, quod eam Neptunia monstra . Circumstent, mare nec rapido quod sorbeat a stu. . . . .'
miser, ah mese caute, ultra quid brachia tendis c. . Siste gradum. riget illa iugis adsueta nivosis ' i , - . Venatrix: quam mille serae timuere sequentem O . Ss Per saltus. vos hanc, Panope, vos, candida Drymo, i CD Duiligod by Cooste
150쪽
Cymothocque, Rhoeque, Pherusaque, Dinameneque Aecipite, & vestris sociam lustrate choreis. Tum canit antiquas sedes, opulentaque regna Auricomae Sirenis, & altum in monte sepulcrum, 6o Sacraque, Chalcidicosque Deos, magnisque per aequor Auspiciis vectas haec ipsa ad litora classes. Tum liquidos sontes subter cava moenia ducit, Adtollitque arces, & culmina montibus aequat Tectorum: vastas protendit in aequora moles, 63 Euploeamque promi trepidis dat cernere nautis, Atque Pharon jungit scopulos, praeruptaque saxa Theleboum, Sarnique amnes, & pinguia culta. Tum canit, ut Corydona sacro Melisaeus in antro Uiderit, & calamos labris admoverit audax : Formosum quibus ille olim cantarat Alexin , Dixerat & Musam Damonis, & Alphesiboei. Queis fretus, dictante Dea, tot sidera nobis Prodiderit, tantas caeli patefecerit oras. Quid reseram aut Stabias, aut quae tenuiste canoris TyVirginibus fama est abeuntes saxa carinas e Aut ut terrifici sonitus, ignemque Vesevi, Et de latas passim defleverit' urbes 'Postremo reges, regumque ex ordine pugnas Enumerat: bellique artes, & praemia narrat. 8o
Addit tristia fata, & te, quem luget ademtum Italia infelix sive id gravis ira Deorum, .
