장음표시 사용
21쪽
non in Africam. Hic continuo authoritate Nun steri Cosmographi nunc se defendere conabatur, qui graviter dicit errare eos, qui sedem Presbyteri Johannis in Asia collocant, ignorantes duplicem esse Indiam, Asianam&nthiopicam, fateor vere ego me AEthiopicam indiam ignorare, & addit: Regnum Praerito johannis confine Regno Soldani AEgyptii ab una plaga & ab alia regno Melindar, ab o casu vero pertingit ad Nigritas sive AEthiopes interiores , Atque hoc modo A fricae meditullium, quod nunc temporis Aby ssinorum Imperator , possederit Praetojohannes : quod
quidem concedere nequivi,neque tamen Mun-sterum scriptorem satis celebrem erroris redarguere. Saltem hoc respondi: ipsum Munstorum fateri ex scriptoribus antiquis & recentio ribus Cosmographiae suae librum sextum col legisse, M plura narrat in eodem libro nus quam gentium aut visa aut audita, ut de hominibus in pectore faciem habentibus, & si milibus , in quibus ut a vcro Historico differt, sic in sede Presbγteri Iohannis in Africa collocanda historicorum praecepta mihi non videtur assequutus. Quibus verbis visus meus adqversarius parum subirasci: sed nihil commotus, ea quae sensi libere sum eloquutus, Johannem Presbyter quem vocant, sive Prae- johannem non regnare in Africa, sed im
22쪽
perasse in Asa , antequam Tartarorum Rex Conchis illi imperium abstulit. Sic enim Paulus Venetus, cujus ego aut horitate opinionem
meam studui confirmare, Tartari, inquit, olim tributa pendebant magno cuidam Regi Uncham nomine, quem hodie vulgo Presbyte rum J ohannem vocant; hic, dum primo Tartarorum regi Conchis filiam suam in uxorem collocari nollet, praesium inter eos commissum, sicque factum est, ut Tartari Regnum
Uncham penitus sibi subjugarint. Si subjuga.
tur in Asia a Tartaris annis elapsis plusquam trecentis oportet postliminio fuerit adeptus Imperium Africanum, quod nondum constat, ergo aut nullus est Imperator Praetojohannes, aut tributarius erit quidam Tartarorum Regi in Asia. Sed argumentis hujusmodi dum nondum illi meo adversario satisfacerem, deceL simus quasi irreconciliati: Ego vero hujus rei certam definitionem scire cupiens non potui non tibi, Vir Clarissime , iterum esse molestus, uti tuam mihi hac eadem de re sentenistiam transcribas, qua instructus, tuo clypeo mihi paratur victoria. Agnosco epistolae Ordinem me transgressum, sed ignoscas istarum quaestionum ignaro di tyroni. Haec tibi naris ravi: spero posthac magis me fore exercitatum , concepi enim, quascunque possum in- Venire peregrinationes . navigationes, sive iti-
23쪽
nera, evolvere ea, loca obscuriora, sive incredula annotare, dc ipse, licet dolor me domi detineat, quasi peregrinari; nam si quicquam est, quod nostrae nos conditionis admoneat, peregrinatio certe id facit, in qua omnes rerum humanarum casus, & varia fortunae ludibria sese offerunt. Nunc tandem vale Vir Clarissime, S uXorem tuam, matronam pudiciss-mam, una cum Domino Petro Bert Zio, cujus viri candor me totum inestavit, meo nomine plurimum resaluta: raptando salutationem meam ipsemet facere pariter & navigationibus exercitatissimo, quem quoque meo nomine salutare digneris. Iterum vale Lugd. Bat. in aedibus Lochor stianis. V. non. Octob.
Prima hujus noctis vigilia ortum hic est incendium in gens & periculosum, quod penitus absumpsit suhurbium Albae portae, vulgo buten de witte Poorti & parum a fuit . quin civitas ipsa, aut saltem magna ejus pars igne rapidissimo, Ventorum vi maxima suscitato absumta fue-rn, quod tamen Deus Opt. Max. clementer avertit.
24쪽
EPISTOLA III. Clarissmo Viro Domino
Syndico o Constiario Reip. Roterodamen
REcepi ante aliquot dies literas tuas una cum formula conciliationis inter D. Tile num& Molinaeum institutae, arbitrum hujus conciliationis D. Plesilaum jam extremum diem obiisse, apud nos rumor est: utinam vero Deus animos eorum, qui Reipublicae praesunt, ita moveat, ut vera via aliquando ineatur, qua& nostra ecclesiarum dissidia tandem comminnantur : Nullum aut patriae aut ecclesiae hoc quidem tempore majus beneficium praestari posse judicant omnes, qui&patriae & ecclesiae bene volunt. Cui rei cum te plurimum conserte posse mihi persuasissimum sit, spero Cl. Vir, te hoc ossicio genus & patriae & e clesiae non negaturum, quod D. Plessaeus Patriae suae tam feliciter exhibuit, ut & nos tandem arma ac vires nostras a nobis mutuo contra communes ecclesae bostes possimus
25쪽
convertere. Audio ad vos utrinque accersitos, qui de sedandis apud vos turbis consilia conserant ; faXis Deus ut continuato studiores ad exitum optatum perducatur. Mitto tibi
exemplar libelli a me editi, in quo perspicuitati Sc brevitati, quantum postlim, studui ,
rationum momenta ut serio examinentur, non
refugio, meliora monenti libenter cedam, quemadmodum & tibi hunc esse animum satissum certus : ecclesiae Christi res agitur, non nostra, ego magistratui honorem omnem deferre didici, qui ipsi debetur, interim tamen ministris Christi non est adimendum , quod Dei verbum. 6ζ ecclesiae consensus eis semper tribuit : ex uticumque recta ουζυγία pendet ecclesiae firmitas , etsi sine illis ecclesia esse potest, sine hi sce nunquam. Si veritatis causa etiam propria placita sunt rescindenda. multo magis Christi, qui solus est ecclesiae suae caput , utinam vero id genus scripta quotidie non prodeant, in quibus convitiis potius ceriaratur quam argumentis, quae & charitati Christianae δc ecclesiarum paci non parum Om-ciunt, opto aut horibus eorum meliorem mentem, & Deum rogo Cl. Vir, ut spiritu veritatis & prudentiae tibi semper adsistat. Vale, dat. Middelb. 29. Novembris i 6 Is.
26쪽
Amplissimo se Incomparabili Viro
Andem aliquando homo noster h Gallia reversus est , qui Illustr. D. Legato eo eXcurrendi veniam a Rege attulit, sed ob in. gruentia indies hie negotia certum profectionis suae diem necdum constituit, quod ubi fecerit, quam primum se tibi significaturum dixit, nihilque sibi gratius fore , quam si frater tuus se ei comitem adiungat. Remitto ecce PAPIN IUM manu tua notatum, quo jam non usus cannus enim jam est ex quo accepiJ sed pene abusus sum. Et
Vereor sane, ne parvam dignitatis tuae rati nem habuisse videar, qui tam diu illum apud me detinuerim. Sed adeo multis locis mihi ad eum recurrendum fuit, totiesque in denso illo SYLVARUM luco facem praetulit, ut aegre illum a me dimiserim. Noveram etiam
Urbis Roterodamensis Syndico sec.
Vir Clarissime o Inc arabilis.
27쪽
te modo gravioribus studiis occupatum, ideoque eo exemplari non admodum egere credidi. Spero itaque si quid in mora peccatum est, facile veniam te daturum. Dici profecto non potest quoties divinar iliae conjecturae tuae margini asscriptae omnem mihi dissicultatem exemerint, ita ut non conjecturas, sed ORACULA, ab A POL LINE DELPHIO vere effata existi
Equidem bona sui spero venia tua , illas notulis meis Statianis , ceu purpuram panno meo interseram. Sed non parum vereor, ne, quemadmodum Physici unt, aquilarum pennas , si aliarum avium pennis adjiciantur, omnes illas putrefacere, ita etiam notae tuae, meas penitus extinguant, & nullius notae reddant. ' Tu enim vere Europae/nostrae aquila es, qui adeo alte caput inter nubila condis , ut nemo ad te aspirare au-- deat. Caeterum Lib. VII. Theb. locum a te notatum reperi, quae res mihi majorem inquirendi causam dedit. pag. ecce et O. ubi Lactantius vetus interpres illum locum explicat
-- gelidae de colle Tanagrae ita legitur: I A NA G RE Civitas Euboeae, quae nunc Penanoria vocatur. Non dubito quin
28쪽
quin locum illum notandum duxeris ob monis strum illud vocabuli Penanoria, quod nusquam apud Geographos extat. Equidem exigua mutatione legendum putabam Poemam drιa. Stephantis enim in urbibus testatur Tanagram , prius Ποιμανδώαν dictam fuisse. Hunc ergo locum facio judicii tui. Sed & alter dissicilis locus exstat XLI. Theb. pag. Io. versu 38 I. in oratione Argivarum mulierum ad Theseum, quem ita affantur :
Si patriam Marathona metu , si tecta k- vasti, Cresa, nec fudit vanos anus hospita fletus.
Quamnam ibi anum hospitam intelligite Nam interpretes ibi omnes Harpocratem agunt. Video te dubitasse an de Pasiphae intelligendum sit, & vellem certe ejus interpretationis rationem addidisses. Ego aliquando suspicatus sum de Hecale recte intelligi posse. Refert enim Plutarchus in Theseo Hecalen anum solitam fuisse Theseum hospitio exciPere, Proque illius ad pugnam profecturi felici reditu multis cum lachrymis vota Diis nuncupasse. In cujus beneficii memoriam instituit podia Theseus Hecalesion festum. Et de hac eadem Petronius in Satyrico:
29쪽
EPISTOLA IV. Mualis in AElaea quondam fuit hospita terra
Digna sacris Hecale , quam Musa loquentibus annis Buttiadae veteris mirando tradidit aevo. Ita enim apud Petron. legendum, non He eate, quod in Vulgat. Editionibus , ubi interpretes multa de Hecates caena frustra nugantur.
Quin & Apule jus I. Metam. Thesei illius,
inquit, virtutes aemulaveris , qui non es aspernatus Hecales anus hospitium tenue. De hac eadem Hecalejustum Poema scripssse Callimachum, Batti fit. testis est Suidas,& Petronius supra indicavit. Citant autem veteres Grammatici hunc Callimachi versum :Mελπω δε, φιλοξ in τρι-ουρ
Itaque quando Poeta noster ait : non vanos
seius fuisse anum , crediderim ipsum indi
care Hecaten non frustra pro sospite Thesei hPugna reditu vota fecisse, quandoquidem victor inde reversus est. Haec latius ad Te scribo Uir Amplissi non ut te docerem, quid enim sus Minervam', sed ut vel me errantem corrigeres, Vel sententiam tuam , quam unico ibi verbo indicasti, latius explicares.
30쪽
Poemata Tua omnia ego jam pridem solus, & nuper maXimam eorum partem cum
D. Legato percurri. Deus bonet quoties ad igneos illos impetus exclamabat , nihilque divinius dici praedicabat i equidem quamvis Captum illa meum superent, nec nostrum sit de illis ferre judicium, illud tamen ausim dicere , post Claudianum neminem talia ediis
disse poemata, seu verba quis , seu mateririem spectent. Vivent, vivent illa: εζ cum aliorum Poemata , quae quotidie proserun-rur in lucem , solam voluptatem habeant , Tu ratione materiae, qua Pleraque immortalia Patriae gesta complexus es, etiam utili-
ratem conjunxisti , quemadmodum Claudianus, quam adeo feliciter expressisti , etiam totam saeculi sui historiam ver libus celebravit. Sed desino scripta tua laudare , qui illa potius, ut de diviniis ait Aristoteles veneratione debeam , quam laudatione prosequi. Vale Vir omnium maXime . quo. uno Batavia , ut caeteras gentes armorum , ita etiam styli. & eruditionis gloria vincit, me que perpetuum clarissimarum virtutum tua rum praeconem ac cultorem fore Tibi persuade. Mitto hic etiam litteras Rigallii, quas homo noster e Galliis secum attulit. D. Legatus ossiciosissime Te salutat, Mscire avet , an & quando huc sis excursu-