장음표시 사용
311쪽
id est independens, esse Deum : vel nihil quod est linitum posse independens esse, mulisti non consentient. Imo nostri Geometrae putant Solem & alia ex se ipsis esse posse, licet non sint majora & persectiora quam sint: vel saltem non posse illud recipi pro
pro communi notione seu aXiomate, adeo ut aeque concipiant Solem esse talem ex natura sua, esse ab initio seu ab aeterno, ac concipimus idem de Deo. Sed & posito malo &non.ente, non intelligunt quomodo Deus esse possit. Quemadmodum enim corpus in finitum aliud omne corpus expellit, ita ens infinitum omne aliud ens, & etiam non.ens expellit: εe tamen dicimus esse mala, & entia particularia. Neque etiam recipiunt distinctiones formaliter aut eminenter, scholis
difficultatem fugientibus proprias. Sed &chm dices, Deum esse possibilem vel impos-sbilem i s possibilis, jam esse actu : Si impossibilis, ubi est implacantia respondentis
nescire an implicet necne, neque illud posse demonstrari. Qua de re monitum te velim. ne miniis utiliter labores. Ipsi tamen credunt per fidem Deum esse, sunt enim Christiani, sed ratione fatentur & affirmant se non posse persuaderi aut convinci. Pluribus
aliis, si tibi videatur, tam de hac quam de aliis rebus agemus, sive Phrsicis, sive Gem
312쪽
metricis. Si quem videris qui tibi in ratio.
nibus Muscis & Mechanicis satisfaciat, monebis, ut mihi libros illos comparare possim. Haec sunt quae in praesentia scire te volui , quo tuum opus adeo sit perfectum. ut omisnes dociles & nulli veritati repugnantes conis vincat, & Deo Opt. Max. . quem nobis in omnibus propitium imploro. Vale Idib. Tovemb. 16 . Cum scribere volueris, illustrissi Baro stri-hendi viam docebit. Amici, nobiles, juvenes,
mercatores frequenter e Polonia hac veniunt,
qui literas, vel etiam libros deserre possint,&hinc ad te similia, s cupias, referre. Transis sylvanum olim hic vidi doctissimum qui diceret auctorem Magistrum in artibus Synadiscripsisse de Providentia numinis , quam tamen impugnabat. Deinde E edmum jacta- has. Si duo isti auctores reperiri possint, velim eos videre, pro quibus tibi pretium quod jusseris refundere curabo. Iactant etiam alium aliquando Cracoviae impressum , de tribus impostoribus, si videris illum. Est quidem apud nos similis manuscriptus, sed Arabich. Nunc non est tanta , saltem doctorum, in Europa cohors quae neget Dei existentiam, ac ii qui providentiam: neque sunt tot Athei
quot Theistae, id est qui Deum solum absque alici ullo legissatore admittunt, & qui non aliam
313쪽
aliam credunt religionem , i quam a recta quam se habere putant, ratione profectam. Quis vero possit istos expugnare e quippe referunt omnia quae dicuntur de religionibus particularibus ad politiam: . quod puto fuisse libri de tribus impostoribus institutum. Sed de his fusius , si rescribere tuamque de his mentem aperire volueris. Deus Opt. Max. nos interim in vera fide servare, porroque illam adaugere velit . donec a nobis videatur Deus Deorum in aeterna Sione.
314쪽
MLutherus Carolo V. Caes. p. 1. Damasus a Blymburch B. Paludano. P. q.
D. Pareus Conrado Vorstio. p. 6o. IJoach. Camerarius Bernh. Paludano. p. 63. Joh Piscator Conr. Vorstio. p. 66. . :Willi. Zepperus Ioh. Uitenbogardo. P. 73.