Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

rus. Hagae Comitis x x. Ianuarii

EPISTOLA V.

Magnisco, Amplissmo, Clarissmo Viro

Reip. Roterodamensis Syndico.

. . t

Magnifice Amplissimeque Domine. A Dolescens, qui has tibi literas tradet, est

alumnus Illustrium D D. Ordinum in Coti legio Theologico. Is dixit mihi, se una cum ad fine suo, Ecclesiaste dioecesios Delphensis, adfuisse urbis vestrae pastoribus: his exposuisse , ut jam propemodum exspirarit sexennium studiis suis destinatum , eoque rogasse. ut quandoquidem vacaret ministerium Ecclesiasticum in Hillegonsberg, &propediem vacatum sit in Cratingen , alterutri se Ecclesiae

32쪽

commendare vellend: iIIos omnia benigne promi sisse: sed quia urbis vestrae magistratus p esset pago Hillegonsberg , eo sive ipsos sive alios auctores fuisse sibi, ut si posset, commendatitias a me literas ad R. T. impetraret. Cognovi postea esse item Brenium quendam, adolescentem egregie eruditum , & alterum mihi ignotum , Wates Irium nomine, qui eodem adspirarent: atque hos magis niti commendatione Ecclesiastarum quos hic habemus Remonstrantium partibus addictos. Praeterea in mentem venit, prope integrum

semestre superesse quo hic noster in Collegio habitare possit. Nihilominus gratificari volui, tum quia discipulus erat, tum quod & pietate

& modestia se semper mihi probasset, nec eruditione vel facundia esset adspernanda , seclialis, ut verbo dicam, quem Ecclesiae de gratum dc utilem fore speremus. Neque tamen Praetereundum arbitror, persistere me in proposito Vetere, Ut satius Putem, Iunium in pago se pri

aliquamdiu exercere, quam ut urbanam V

cationem eXspecter. Eoque Optem praeferri illum in Hillegonsberg, non tantum quia adfinis, sed etiam quia magis mhretur. Sane quotidie magna capit studiorum, facundiae & παρ- hirtas incrementa : ac populo in dies gratior fit. Quare nec defuere, qui , quandoquidem Diamantius iterum incidit in recidivum, MB a mulis

33쪽

dio EPISTOLA V.

multum medicus ejus vitam metuit, adfini ad fi nem succedere posse sperarent: praesertim quia ea tempora sunt, ut dissiculter nancisci sit pastores Ecclesiarum bonos. Sed magis Dia mantium longaevum optem. Atque ut voto hoc eXcidam, quamquam scio hac parte in B. Lydio & aliis peccatum esse, tamen magiS noS re tinentes esse velim consuetudinis antiquae, neCadolelaentes statim ex Academiis evehi ad Presbyterii urbani dignitatem. Et sane gaudeo adfinem praeter adolescentiae morem qua pestilenti ambitionis sidere adflata est, hydropis instar semper accrescentis) omnino malle in

pago pastoralis muneris ponere tyrocinia. Hesterna die ego, Patius, Corvinus & ty- Potheta collocuti. inter nos sumus de editione aureae commentationis tuae de Satisfactione Christi adversus Socinum. Placebat Corvino, ut nec ingentibus illis typis, quibus Pietas excusa est, nec minoribus illis ederetur, quibus Corvini Anti germannus excussis est: sed mediis istis, quibus Baslbnius usus est in Bar-Iaei Bogermanno ελεκηε . Sed Bassoniani typi plane sunt attriti. Patius vero demum ineunte Majo accepturus est Francolario ejus magnitudinis typos novos sane quam elegantes. Non displicebat itaque Corvino, ut tamdiu editio differreretur: idque eo magis, quia vix verissimile sibi fiat ante nundinas proximas

abis

34쪽

EPISTOLA V.

absolvi posse. Sane si vel gelare ceperit, vel

minimum quid interveneνit plane nos frustra fore: cum minimum bimestris labor sit, ut vel maxime festinent operae ,- ac tantundem, non amplius spatii sit a nundinis prodii mis. Adde quod si partem tantummodo ante mundinas proXimas absolvant, utut paucis post nundinas diebus lucem videre posset, tamen nec per Hollandiam divulgari posse ante nundinas Francolarienses, ne ante id tempus recudant Germani,qui partim,quia im munes sint a transportandi sumtibus, partim quia charta de typis deterior thus utantur, longe minori pretio vendere sua possint. Vale Amplissime Domine, & quandoquidem perturbatis hisce temporibus patriae tuu opera uti visum fuit, eam, Utut mutia praeter votum cadant, animi semper firmitatem habe, quam a morbo tuo divina te gratia habiturum posthac sperabas. Id spero tuis, nostris, tot bonorum precibus da. bit Deus, cui te, familiamque omnem commendamus. Uxori salutem Plurimam. CIDII CXvo. Pr. Kal. Febr. Tuus tuo merito G. Vos SIUS.

De Semipelagianis jam telam orsus eram : sed video subinde ha surani lectori aquam , nisi Pelagii sententiam prius intellexerit. Quare decretum prius disertatiunculam concinnare. quo Oiunes Pelagii errores complectar. Eam heri coepi.

35쪽

Syndico Roterodamen si, & Delegato in Collegium Ill. Holl. Ord. Senatum. Magnifice Clarissimeque Domιne. ABbotius in Apocalypsin nec in ossicinarum pergulis, nec in amicorum Bibliothecis comparet. Si scripsit, Anglice scripssrit credo, de quo certiora dicere posset assinis Iunius. Habeo Abbotium de Antichristo quem an volueris non sat scio : sed tamen mittere volui. De reformatione Cotoniensis Archiepiscopi saepius a me Bertius est compellatus. sed habere negat, ac vel ad Hogerbetium vel Utenbogartium remittit. quorum illum , simulac Haga redierit, compellabo. Responsum Iunii ad quaestionem, num arma ad reli gionis defensionem a subditis suscipi possint, Interea fuit, quae ex ore ex tempore dictantis domi sunt eXcepta. Habui ea prope universa , sed una cum pulvisculo omnia in Frisam abstulit assinis Casi mirus, hoc fine, uti ebat.

36쪽

ut cum suis conferret, si non inconspisum Iuniani nominis amanti us yjderet ηr, ederet in lucem. Sed antequam, tu Amplissime vir, ejus respons apud me mentionem fecisses, cQ-gnoveram ex coddaeo i hoc responsum in schedis suis h bere ila goqinyn primum cognovi. cui, ur postulatum ruum exp9sui, lubentii sin)ε se communicaturum respondit. Sed post horas duM rςdiens, inmus msse negat i κciliri ini r es artas derae aliqqas cognoscat, metuere ne j m diu sit quo A alipsi dederit leneydas, atque in iis sit hoc responsum. Cqryinu*non arbitratur exstare apud stlorum quζmquam. Ita v dies, ut non defuerit animu= --

rem ger odi tibi, sed nisil elecerim, quμ nomine doleo. Quod in Anglicanis tarde adeo procedatur, partim Bertius is sevissa fuit , qui hesterna demum die triplicis iOrdinum decreti transationem ad me tulit, partim amanuenis sis, industrius quidem adolescens, sed qui ab excipiendis Sicum schedis commilitonum con ferendis Episcopii lectionibus, quas auro con tracaras non putat, aegre avellatur. Iam tamen exemplar unum habemus. Et his feriis natalitiis totum se his describendis dabit, nihil Orsurus priusquam telam istam pertexerita Corvini librum, quia occaso erat, mitto. Scio tamen carere eo potuisse, usque dum Anglicana sintdescripta. Id inter triduum aut quatri

37쪽

αι EPISTOLA VI.

duum fore spero. Simul tunc mittam historiae nostrae Pelagianae lib. quintum, qui est de Praedestinatione. Nam penEjam descriptus est.

Sextus erit de Reprobatione: cujus appendicula est de caussa Godescalci. Eam, licet necdum resectam, ad te mitto. Spero non ingratum fore, quando hactenus recth tractata est a ne mine. Si non displicet tibi liber primus operis, qui est tiσαμγ ias, statim a Kal. Januariis poterit praelo committi. Scis lentas esse operas. Ego quia jam opus omne absolvi, minus temporis in exscribendo requiram quam illi in excudendo. De vino, si molestum non est, memor eris. Nec si carius paullo nunc sit, quam cum ipse emerem, eo intermitti velim. Quod eo dico, quia Gallicanis vinis hic Pretium auctum est. Vale Amplissime Domine. Uxori salutem maximam. XX D. Dec. cIo Io C xv II: Tuus totus G. V O s S I u S.

38쪽

EPISTOLA VII.

TEne evasisse dirum carcerem 3 Tene tot

aerumnis exant latis , Antverpiam nostram amabilem Sc amaenam urbem tenere ξ O

FELICITER, gratulor ore intimoque Corde, tibi, nobis, S: Musis sacris. Sane Clarissimo ROELANTIO Syndico, de adventu tuo & insperatissima evasione hodie diserte disserenti, fidem negassem, nisi in schedula chirographi tui signum avidis imo anhelanti. bus Oculis aspexissem. Bene est, te iterum corde amplector, & gaudeo. Debebatur tibi, iterum dico, debebatur Musarum Genio, ne squalior carceris , ne infelicitas infidae rebel lionis diutius ingenii tui elegantiam premeret. Ecce libertati & REGI redditus es; OPTIMIQUE PRINCIPIS securitas te jam comis Plexa est. Amabo te singula circumspice MPondera. Ego ante annum , honesto munere

a SERENISSIMO PRINCIPE meo honestatus, hic Bruxellis habitare coepi. Ibi te brevi spero, vel Antverpiae videbo, com Ple-B s . ctata

s Diuiti su by COOste

39쪽

i. EPISTOLA VIII.

ctarque, & suavitate ingenii tui fruar. Macte virtute ista. Pulchrum es benedicere, etiam benefacere haud absurdum. Salve mi Ggo x x & redama , etiam rescribe. Bruxell. ess IIcXXI. IV. Kal. April. Ex animo deditissimus, JOANNEs Wo UERI UsAntverpiensis.

. . . .

θ' .' Lutetiam.

Amplissime Domine,

Uantum dolorem vulnus tibi inflictum

incussit. tanta insperata libertas volup-t te perfudit , & labore supervacuo levavit. gestiebat enim animus solari eum , qui de nostri ordinis hominibus privatim & publice bene esset meritus. Cogitabam tamen frustra ad patientiam hortari eum, qui certamen

40쪽

EPISTOLA VIII. et

cum ipsa fortuna ultro poposcisset. Memineram te illustre ingenium Philosophia imbuisse non quidem ut magnifico nomine cui ait ille segne otium velares, sed quo firmior adversus

fortuita vitam traduceres. Quorum sane studiorum fructum uberrimum sensisse te tot noverunt , quot nominis tui splendor perstrinis .Xit. Et quanquam vota absentium& desideria non valde juvent, minuunt tamen oςscio dolorem , se conceptam de fortunae adversitate tristitiam. Quod sane in me ipso quoad te maxime sensi, cum insperatus & gratissimus libertatis tuae nuncius , cives nostros aedibus

evocasset; jurasses illic ab omnibus agi de

imperii summa, provincia capsa, aut Annibale profligaro, adeo solicite omnes historiam narrabant. Illius diei 8c facinoris memoriam sacravimus, conscio Baccho omnium Deorum maxime populari. Ego tibi tuisque vivo, simul etiam juvenem istum tibi commendo: cujus maximum votum est te videre & alloqui. Vale Vir Amplissime , Prid. Nonas Maj. Lugd. Batav.

SEARCH

MENU NAVIGATION