Ioannis Baptistae Passeri Pisauren. nob. Eugubini De tribus vasculis Etruscis encaustice pictis a Clemente 14. P.O.M. in museum Vaticanum inlatis dissertatio

발행: 1772년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

m iam luti symbolum humanae vitae usurparunt , ut elata , & depressa utrumque statum vitae , & mortis sgnificarent, praesertim Vero , Cum non modo inclinata , sed admota cineri extinguitur. Altera etiam subest ratio cur cadaverum reliquiis Edmoveretur, ea nempe potissimum, qua cadavera rogo iniecta comburebantur ;Ρutabant enim vi ignis reliquias scelerum , immo & humanitatem nostram penitus repurgari , qua propter Virgilius inter purgationes animarum flammam etiam re censuit, ut Aeneid V L. Ver. 7 O. aliae panduntur inanes Suspensae ad ventos , aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus , aut exuritur igni. ἁκdque suos patimur Manes .

Sicut

62쪽

Sicut Hercules Oeteus se se in a dentem iniecit pyram , ut exusto eo, quod matris erat, omnino Deus prosiliret. Ovid. Metam Ix. in fio. Frequentissimus proinde fuit hic typua in gemmia praesertim sepulcralibus cum enim Collectionem illam ingentem Gem rumsectu arum iam publicae luci praeparatam. Ordinarem vidi saepius Genios adstantex Urnulae emortuali sace admota comburere defunctorum spolia derelicta, α praesertim larvax comicas scenicorum, in quibus sine dubio multum quod purgaretur remanebat : quo suspicio haec mea validissime confirma

tur . in

Ne quid autem desidera n dum

63쪽

vr Lu. Iasupersit, cum Parergon praefixum fronti huius opellae, quae iam sub praelo erat, mihi obiectum fuerit, quod ab aliquibus Sinense quoddam Idolum fuit existimatum , ut quod sentio libere proseram , A gyptium Deum in imaguncula libenter agnosco , & sortassis ex eorum numero , qui Apotropei,& Averrunci , & malorum depulsores sunt appellati . Alii genium Polymorphum vocarent ba cilla manibus tenentem . Causae us non absimilem utraque manu gladio armatum descripsit MV. Rom. sin. a. ; ita in malos Daemones, noXiosque Genios imperium, ac potestatcm indigetum Dcorum fgnificabant . Sunt & igno-

64쪽

tae , aut etiam mente conceptae litterae in hoc sigillo deline tae , seu elicalptae , quas tamen iis , qui circa haec operam , Ut arbitror , ludunt , interpretandas relinquimus . Porro quid sibi velint tam lucerna , quam framea post Idolum huiusmodi collocata , alii divinent , cum iam dicta , utcumque sint , pro huiusce signi explanatione satis. , superque iustaciant .

Caeterum tam in explicatione Pictu rarum Etruscorum Vasorum , quam in illustratione parergorum sententiam meam protuli , dubia non nisi per Coniecturas explicando, obscuriora felicioribus ingeniis reservans , meliora in omnibus , quum

65쪽

quum producamur , libentissime

suscepturus.

SEARCH

MENU NAVIGATION