장음표시 사용
41쪽
ὁ XXXIV. inserere , sacrum Genio insantis , aut adolescentis, illumque diligenter enutrire , & fovere , veluti se
dem ipsius Genii, ut si stirps ista
viridis cresceret , spem optimam de filio conciperent. Huius instituti frequentiam testantur e Xθmpla obvia in nostris picturis ; confirmat vero Donatus in vita Virgilii, referens in illius Vatis nativitate morem hunc fa iste serva.
tum Siquidem virga populea more Regi nis in puerperiis eodem statim loco depacta , ita brevi coaluit, ut multo ante satas populos adaequaris 2 quae arbor Virgilia ex eo diacta, atque consecrata est , summa gravidarum ω foetarum, religione.suscipientium ibi, oesolventium vota. Nec miram, cum
42쪽
m XXXV. si globus cernitur, nempe praetexta Diis domesticis dedicata , mulier vero administra arculam sustinet, unde vel nova Toga detracta est , vel in qua praetexta est recondenda . Loculi vero , ubi Dii familiares servabantur, plerumque rotundi erant in pariete , ut circularis sgura coelum imitare. tur . In adversa parte huius Picturae , caeremonia iam exacta , Paterfamilias Tyronem suum ante aram Deorum familiarium allo
quitur , & praeceptis civilis vitae sedulo informat, ut frequenter alibi
cernitur . Idem parens de more
baculo innititur, ut fere semper observatur , nam in Saturnalibus ex vetere instituto id gestamen de
43쪽
Br XXXVI.) αbius ; nec dubito quin id etiam usurpatum fuerit in festis Bacchi, nam saepe animadverti virgas hasce
frondentes apparere , ut e X recenti; vite rescissae videantur .
Ad idem fac rum pertinet Ρictura Vasis tertii , nec a prior admodum differt. In prima fronte Materfamilias circa cultum alterius arbusculae versatur, & libamina quaedam in illius verticem spargit, & quodammodo consecrar, sive dedicat Genio Tyronis sui. Notandum in hoc etiam schemate Matremfamilias libare nuda manu, absque Patera , nam tribus tantum digitis thura infundebantur ,
sive id fieret in soco , sive ubivis
48쪽
oporteret. Ovid. Fastor. a. Et digitis tria tiara tribus sub limine ponit.
H c pariter suspensus conspicitur globus praetextae . Rosa insuper , & geminae vittae , quarum usus maximus fuit in sacris arboribus,
quae Vittatae fere semper nuncupantur . Symmachus :Et quae fumifera arbor vittata lucernas Suffiinuit, eadit ultrici recisa securi.
Loquitur enim de Lucis sacris , in quibus arbores universae religiosae erant . Alterum vero Vasis latus mysticum aliquid spirat, Genio ipso tamquam huic operi intersit palam inducto , quod solemne erat Etrulcis Pictoribus , qui actibus humanis divina saepe intermiscebant. Stat Mater inni Xa crateri , quo in balneo usa est ad filium
49쪽
s XXXVIII. rilium abluendum , cuiusmodi plura vidimus inter Picturas hasce Lib. I. & a. Nec temere suspicor Matrem in hac Pictura ostentare ipsi Genio praesenti labrum , eX quo lotus filius , veluti novus homo prosilierat . Illa etiam tamquam praesente Numine flabellum faciei
anteponit ex quodam veluti obsequio; timor enim invaluerat mortem illi imminere , qui oculos in Deos intenderet. Formam eandem sacpe videas in nostra Collcctione . Arborem quoque sinistra manu constringit, illam sortasse usque a pueri nativitate constam , eidem que Genio sacram , & annuo cultu prosequutam , quae deinde instaurata solemnitate praetermitti non poterat. Interim Genius ipse
50쪽
IS XXXIX. Neonspicuus , & aliger peplo suo insidens , & pateram ultro porrigens sacra sibi oblatae excipere , &rata habere confirmat . Sub latere ipsius cymbalum conspicitur laetitiae instrumentum , &. Baccho gratissimum , non dissimulans quo se-sto , quove tempore solemnitas illa
celebretur. Haec omnia Perusinis Proceribus eo libentius commemoranda duxi , ut post tot saecula mores suos patrios recognoscant , Videantque simul quo studio, & cura filios suos educarenῖ , quos in imperium Patriae , & in e Xem plum clarissimi Populi enutrirent