장음표시 사용
51쪽
s Da RῖΡvALICA Ariopagitis addebantur ex caeteris magistratibus non pauci v eluti subadiuvae, quemadmodum in delegatis a supremo senatu causis hodie fieri est in usu. Si magistratus novi eligerentur aut instituerentur, si reip .gratia aliquid quod ad omnes aeque pertineret , in delibe- Tationem proponeretur , si lis tapius ob ambiguitatem dilata se osterret , cogebatur illa iudicum multitudo , ex qua
quaeri non liceret : vocabulo vero Attico coetus ille ηβουλη , aut id est, congregatio universΟ-rum dicebatur. Porro Ariopagitarum magistratum dicere Graeci consueverant λία,εκῆ &ν , id est, perennem, δύvicissitudinis expertem , ad c terarum scilicet dignitatum discrimen , quod illae certis tem
52쪽
ATHENIENSIUM. 'solerent, is nunquam. QBan vis autem sine ullo discrimine omnia nefaria publice vindicarent, tamen peculiaris erat illorum cognitio de veneficiis, incendio , caede, & vulneribus consulto atque extra primum
animi motum illatis, deque insidiarum aut proditionis in patriam molitione quae res in populari statu , par est laese male stati in monarchia) & plurimis aliis. Mos vero iudicandi illorum, quantum litterarum monumentis est proditum , talis fuit. Statuto reo, aut accusato pro reo , post primam quaestionem testibus & coniecturis atque probationibus adornatam nam alioqui accusare non licebat nisi talionis poena stati rasententia ferebatur, nec in multum tempus differri solebat : ut fere solet Veneta is fieri apud de cemviros : ubi tamen prius ab D ad O-
53쪽
ηo DE REPVBLICA advocatoribus & quadraginta viris criminalibus accusationes sivit prolatae. Nolo multorum iudicum criminalium negligentiam hic saepius expertam attingere, quum ipsa se satis aperiar. Non licebat Ariopagitis ad misericordiam flecti. In hoc enim
cum severitate conveniebant, quod pari poena par delictum mulctabatur. Id vero sacrosanctum veluti ac summum in ipsis laudat Aristoteles principio rethorices, dum ait , o Alcim ς
Ium sententiam paucis admodu& elegantissime Quintilianus6. institu. orat. appendit. Athenis, inquit quo nomine Ariopagum intelligebat ) affectus mo-Fere, etiam Per pr.econem prohibe-
54쪽
AT AENIENs Iu M. SI hibebatur orator. Hoc etiam illis fuit cum Decemviris Venetis commune: nunc etiam incipit &in nostris summis curiis esse familiare. Noverunt enim senatores clarissimi longo rerum usu edocti, nil esse quod rhetorum Sccausidi corum eloquentia versutiave non possit everti, inque diversum trahi , ita ut ex summa aequitate summam iniuriam , Sce diverso, procreare videantur, si semel auditorum , aut iudicum animos in suam sententiam traduxerint. qua peste etsi hodie careant curiae nostrae, tamen longe crudelius monstrum domi alebant causidici quidam opiniones doctorum opinionibus addendo , diversasque iuris scripti in aequi bonique eversionem allegando , &, si nihil aliud, curiam apsam occupando ne adversarii causa intelligat: donec tu Poy et te Cancellarie aequissime .illis ne-
55쪽
sΣ DE REPvBLI CAbulonibus praescribendum regia sanctione curasti : ne quid adserrent allegationis in simplici rerum narratione, pariter in quaestionibus & probationibus , Vetuisti. Verum ad institutum redeo. Tanta erat Ariopagitis in iudicando fides & integritas, ut si quis etiam scelestus admodum creditus , post causam apud illos dictam evaderet impune , nulla eum vis , nulla authoritas posset de ea causa appellare. Nulla illic erroris propositio, nulla secunda senatus occupatio locum habebat. Forma iudicii talis fuit. Coniecto in vincula reo fino e de caede agi j per praecones & apparitores Vocabantur interfecti hominis necessarii, domestici, parentes, amici: quorum arbitrio quod
hodie iudicii aequitate sit) de poena statuebatur, terebaturque sententia secundum accepti ratio
56쪽
plius potest. Cadhi, quod nomen apud Arabes iudicem significat, comprehensoreo homicida, curat statim sisti parentes perempti:& 1i illi desint, necessarios, aut illos ad quos ex illius vita utilitas pervenire poterat. Alioqui si desint illi , nomine principis & legum , more procuratoris aut advocati regii, iuris scripti & talionis poena punit. Rogat praestentes utrum malint hominem talione an mu leta puniri, ferturque pro illorum voto , si tamen modum non excedat, sententia. AEstimant homine solidum sexaginta asprorum millibus : quae summa ad nostram pecuniam auli mala mille & ducentos aureoS nummos reddit. Nam asprum genus argenteae monetae est nostro Caroleo nummo pene par. Id aeris co- pensat mortis damnum. Dimi-
diu , homiliis dimidii loco adiu-D 3 catur.
57쪽
catur. Dimidius homo est, crupeS,manu S, Oculus, aut praecipuae partis corporis usus deest. Paris proportionis ratio in corporibus aut inutilioribus partibus observatur. Verum ista compensatio
ideo rarius fit, quod non statim, flagrantique ut aiunt delicto possunt una sisti reus & amnes. Pupillis, mutis, linguaque impedita hominibus succurrit praetor ita
rebus pro conditione aestimandis. morte itaq; aut mulcta reum illorum nomine mulctat. Ariopagitarum ut erat maxima in iudicando diligentia Sc sedulitas,
ita rarius id muneris infrequentiusque subibant. Singulis enim mensibus tribus tantum diebus iudicabant, quinto, quarto, tertio Cal. cuiuslibet: qui dies ita Graece dicti sunt, τεταρτη φοινον νον ν , id est, quarta, tertia , secunda decrescentis &iam Suien-
58쪽
Α T M E NI E N SI VII. tis mensis .nam Graecos Calendis carere vel par Cemia docet .Praeterea non coibant , nisi ob rerum
necessitatem fieret ἡ σύνκληρουλή , id est , indictivum consilium : cuius conditio quod ad
est absimilis magnis Venetorum
comitiis , singulis octonis diebus semel ad magistratus deligendos tantum cogi litis. De hoc senatu, multisque aliis cum Romanis& Gallis tum Atticis scripsit
utriusque linguae instauratae lumen G. Budae iis in anno t. primis in Pandect. l. ultima de senat . cuius sententiarn etsi ex ipsis unde illa desumpsit authoribus possem adscribere, ne quid praetermisisse videar, paucis adferam. Ait ita , ex Luciani verbis , iudicia nocta& silentio in Ariopaga tractari solita: primum, ne dicentis rationem ullam apud se haberent, qui rem nudam sineque prooemio &D pers -
59쪽
DA RIPVBLICA personarum ratione audire vellent : alterum, ne interruptionibus inter disputandum fieri solitis, se interpellarent, atque sententia dimoverent. Inde nata est Paroem Ia ,- -
Ariopagita sublicentior, dici 1olita de prudentibus & taciturnis viris. Nec vero una tantum fuit taciturnitatis ratio. nam δίTc una praeterea attentius respondentem audiebant , & iudiciores m secreta nunquam evulgare Iolebant tabellaresque qdebant sententias , ne ex maioribus au thoritatis aetatis aut eruditionis
viri , qui prior sententiam dixis.set , prata udicio ab opinione sua discederent, aut quod multi Q lent hodie) ad idem , responderent. Cum illis in tabellari sententia convenit fere omnibus enetis magis ratibus, ea de causa quam supra attuli: cum X. viris autem capitalibus , ne prodeant in
60쪽
ATHEN IENs Iu M. s in vulgum aut sententiae , aut secreta iudiciorum : utrisque optimo iure sane. Illorum authoritas enim nunquam potest imminui, dum aresta illorum nunquam rescindi aut calumniari, contem nive ab caeteris magistratibus, aut etiam a plebeiis possunt, qua Ie quae in re p. pestis oriri deterior pomi , non video: omnia enim
pessum eunt , quum semel aut negligi legum dc magistratuum vis coeperit , sensimque iugum infringi coeptum excutitur. Itaque meo iudicio non deberent illi magistratus a quibus non est
provocatio, tam temere e vulgare sententias, ne arbitrio vitiligatorum illic antinomiae pleraque reperiantur. Post Graecorum sententias videndum quid Latini de Ariopagitis scripserint. Valerius Maximus de illis ita scriptum reliquit. Eiusdem urbis de Atheniensibus proximo capite
