Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

III symptomatum iisdem adhuc insistendum est remediis. Si vero cune a laudata remedia nullam' opem ferre, sed morbus una cum symptomatibus in pejus ruere videatur, eadem succurrendum erit methodo , ut antea in febrium acutarum historia de cephalalgia aut retrogressis ad caput eXanthematibus repulsaque materie morbosa dictum fuit. Haemorrhagia narium, haemorrhoidum, ve saepenumero hunc morbum plurimum

levat.

Si autem inflammatio in suppurationem abeat, febris quidem remittit, deliriumque minuitur, Verum plerumque hujus suppurationis sequelae funestae sunt, materia enim Purulenta cranio inclusa mora & calore acris redditur, partes adjacentes rodendo continuam & intollerabilem causat cephalal-giam, vigilias, non intermittentem vertiginem, anXietates & nonnunquam apoplexiam pluriumque partium paralysim, nee non aliquando epilepsiam insanabilem aut denique Permanentem in omnem vitam stupidi

tatem.

122쪽

II 8

Nonnunquam interim pus sibimet ipsi

viam quaerit, & Per aureS, nares, canthos oculorum emuit aut tumores & ulcera colli producit; frequentissime tamen per aures nareS eXitum tentat & emuit. Si per aures eXitum molitur, aeger, siquidem mente constet, de ingrato aurium susurru & dolore conqueritur aut Plane surdus evadit.

Simile quid nil mali portendit, sed illi

co cataplasmata emollientia. & discutientia ad aures parteSque vicinaS continuo applicare Oportet; horum Ope efficitur non raro, Ut tandem per unam Vel utramque aurem materieS purulenta aut etiam aquosa essiuar, atque tali ratione auditus simul recuperetur& sanita S.

Quamdiu vel minimus susurrus vel molesti quidpiam in auribus aut circa eaS adhucdum superest, tamdiu cataplasmata &levistime irritantes injestiones intermitti non

debent, ut sic omnis omnino materieS eVOri

cetur.

Si vero talis materies ad oculos deponatur, Oritur ut plurimum medelam non agnoscens caecisaS. Verum

123쪽

Verum pro bono merito omine cense. tur, si tales aegri de artuum aliarumque corporis partium doloribus lamententur, indicant enim hi non raro materiem morbi versus has partes depositionem moliri, quae ut eo citius huc alliciatur & derivetur, necessum est his partibus fermentum Panis aut sinapismum sub Mo. g. constanter admo-

Si igitur talis depositio cum notabili

aegrotantis levamine & imminutione morbi obveniat, haec, ut antea in febribus acutis dictum erat, tractatur. Interim metastasses ad parotides in hoc morbo rarissime firmum levamen largiuntur. Saepius subitaneo materies morbi deponitur ad pulmones: si brevi post tussis succedat & sputum levans, boni quid spera elicet reliquis simul symptomatibus notabiliter emendatis. Verum talis metastasis raro

felle em agnoscit eventum, siquidem mors ut plurimum brevi vitae finem imponat Inter signa bona haud immerito resertur , si tales aegri multam crassam & turbidam mingant urinam, quae brevi copiosum sedimentum puriforme ad fundum deponit,

124쪽

aut si diarrhaea accedente caput per has evacuationes liberum magiS reddatur. In majori longe periculo e contra Versatur aeger, dum ischuria adest, vel urina tenuis & aquosa excernitur, aut dysenteria obvenit, si a continuo eoque dolente singultu torquetur, aut si mucum nigrum & pu tridum aut bilem vomit aeruginosam. Remedia optata hoc in morbo maXima cum cautela exhibenda veniunt; quamdiu enim febris i inflammatio durat, tamdiu Optata nocent. Si autem adhibita cura &febris & inflammatio fugatae sunt, atque aeger integre mente constet, interim dormire non possit, opus erit vesperi e mulsum sub Mo. 6. exhibere & pro ratione vigilia

rum continuare.

Nonnullis aegris debellata feliciter inflammatione & febre tanta saepe debilitas

capitis tantaque partium antea inflammatarum remanet irritabilitas, ut posthac etiam, dum corPus rotum per cibos eupe'tos VireSjam sufficientes recuperavit, saepiuS absque

omni causa cognita delirent, his salutaris erit emulsio sub Mo. r. quam per aliquot dies in usum trahere oportebit; si nec haec

125쪽

optatum praestiterit effectum, corte X peruvianus sub Mo. I. exhibendus superest. Reconvalescentes ex hoc morbo longo tempore ab omni studio intensiori, longiori lectione, meditatione profundiore sibi ca- Vere debent, secus memoriam suam mul tum debilitant & hebetis ingenii evadunt.

. m.

126쪽

i farin. sem. sinapi aa Unc. Jβ aceti q. s. ut L pasta detur usui. Nro. 6.

127쪽

Usus ut prioris.

128쪽

Inflammatio oculi cognoscitur ex ardente oculi calore, nimia siccitate, dolore pungente, rubedine pulsuque celeriori, hac. Ehi omnem fugientes lucem tenebraSquaerunt.

Oritur haec inflammatio vel a causis communibus inflammationis , aut a vi eXrerna adhibita aut ex interna quadam materiae acris depositione ad oculos facta. Quare si post: phrenitidum Praegressam , diuturnam cephalalgiam aut alium morbum acutum vel malignum contingat, ophthal mia semper periculo plenissima est: omneSenim hae inflammationes metastasim materiei acris ad oculos factam pro causa agnoscunt, quae materies saepe non modo humoreS ocu

li spistas reddit & opacos, sed & partes

solidas destruendo essicit, ut tali ratione Pertinacem & non curandam caecitatem in

Non minus summe nocet merastasis materiei erysipelatos se, malignae, Variolosae, morborum curaneorum , acrimoniae Venereae, scorbuticae, podagricae, arthriticae &Q. aut

129쪽

aut ulcerum per plures annos Mentium imprudenti consilio per remedia eXterna eX- siccantia, repellentia consolidatorum aut denique fontanellae clauis. Talis igitur materies metastatica illico ab oculis revelli &de corpore expelli debet.

Pro ratione doloris, vehementiae inflammationis & virium aegri mox vena secanda & pro indicatione repetenda est, pariter frequentius Porrigere convenit remedia fortiter alvum ducentia Nro. I. u. 3. 4. S. 6. dicta. Cuncta cataplasmara emollientia externa vitari debent in hoc casu periculoso plerumque suppurationem moventia,

non minus nociva sunt remedia eXterna repellentia valideque adstringentia. Verum cataplasmata ex herbis discutientibus in dimidia Parte vini & aquae aut debili vino rubro cocta necessaria & salubria sunt; ex his herbis etiam sacculi parantur, qui in vino tepido parantur, quique in vino tepido tincti oculo cum successu applicantur.

Hi aegri magnam potulentorum attenuantium, languinemque depurantium cinpiam assumant, quibuS acrimonia diluatur, tempetetur, & suavi modo per vias urina rias

130쪽

rias eliminetur, qualia Nro. 7. 8. 9. IO. II. 12. videre est. Si ab hisce similibus remediis malum emendari videatur, usus horum continuandus est. Quod si vero quaedam mutatio brevi non contingat, tunc vel ad aures vel ad nucham vesicans ponatur tempore sat longo in fluxu conservandum. Scarificationes& cucurbitae siccae in his casibus maXimpesiepe sunt utilitatis. Ad illas autem partes, a quibus acriS materies oculos versus derivata fuit, cataplasmata irritantia, & si possibile sit, emplastrum vesieans apponendum est, ut sic

demum omnis acrimonia ad ea S revocetur.

Ulcera imprudenti methodo clausa per remedia caustica aperienda sunt, quod idem intelligendum est de fontanellis. Si hac adhibita methodo dolor & in. flammatio quidem minuantur, Oculi tamen rubri adhuc, turbidi & opacati maneant, remedia sub Nro. 13. S I . exhibeantur. Multum etiam in hoc casu prodest unguen tum sub Nro. I s. Multo facilius curatur ophthalmia, quae non a morbo Praegresso aut peculiari sanguinis

SEARCH

MENU NAVIGATION