Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Haec inflammatio cognoscitur, dum aeger de intolerabili, pungente , ardente, pulsante unius vel utriusque auris dolore lamentatur cum pulsu constanter febrili. Hi aegri multum inquieti sunt, somno desti ruuntur, saepe incidunt in delirium, & nonnunquam validissimis & periculosis imis lataborant symptomatibu S. Quare hic morbus non minus periculi habet ac ipsa phrenitiS, unde eadem methodo, ut phrenitis, tractari debet. De Angina. Per Anginam cuncta illa intelliguntur, quae deglutitionem dissicilem & dolorificam aut prorsus impossibilem reddunt.

Cum haec mala eorumque causae multum a se invicem discrepent, etiam angina ejusque cura Varia est.

Frequentissime faucium & ars phagi

partes internae inflammantur. Praesente tali inflammatione aegri in deglutiendo pungen-

142쪽

I33tem & ardentem dolorem una cum febre acuta continua eXperiuntur. Ρrout haec inflammatio vehementior fuerit aut mitior,

plures plusque irritabiles affecerit Partes, ita quoque & symptomata producta & febris jam mitiora sunt, jam vehementiora. Haec inflammatio fere semper oculiseonspicua est, & solummodo videri nequit, dum profunde adeo in faucibus sedem figit, ct teger os non sufficienter aperire aut lingua sine subsequo vomitu deprimi non pos-1it. Tunc igitur inflammationis & periculi magnitudo ex dolore, impetu febrili re liquis symptomatibus solum intelligenda est.

Contingit non infrequenter, ut subitam refrigerationem sequatur horror, brevique posthac per universum corpus succedat calor cum artuum omnium dedolatione, molesta & dolente deglutitione pulsuque febrim manifestante.

Si quis talia sentiat symptomata, in

principio statim quietus maneat , aerem, frigidosque Vitet Potus, partes colli eXternas foveat, multaque potulenta attenuantia& emollientia sub Mo. I. I. I. nec non mane ac vesperi pulverem sub Mo. as suis

143쪽

sare conetur; pers9rpe simplici hac methodo aeger celeriter restituitur, & non raro magnus & periculo plenus avertitur mor

In plethoricis saepe unica venae sectio sanitatem reducit in principio , antequam altioris morbus radices figat, instituta. Si autem plethoricus non sit, saepe remedium

purgans sub NG. 1. 6. r. sussiciens est morbum hunc in integrum jugulare, modo quieruS maneat aeger & ab omni frigore sibi

caveat.

Jam profunde haerente inflammatione consequenter aegro cum dissicultate & dolore deglutiente multumque vehementi comitante febre non tam cito nec tam facile curae guscultat morbuS: quare sine mora se

cundum aegri statum larga venae sectio instituenda & post duas tresve horas repetenda est tamdiu, quamdiu symptomata pulsusque& aegri vires eam eX postulant. Pari ratione, quantum possibile, deco-ela emtalientia & refrigerantia stib Mo. I. s. ingerenda sunt: praecipue vero in hoc remedia purgantia desiderantur, unde in OX prima

144쪽

prima die praemissa venae sectione recensitum sub Mo. 6. r. purgans eXhibeatur, quod sequenti taut tertio die an repeti debeat, nec ne, symptomata docebunt, aut horum loco remedia NrO. IO. II. II. & I3.

descripta propinentur, donec corpore sum- Cienter Purgato morbus levatus sit. Si vero aegri lis C remedia susscienti copia deglutire impediantur, per clysmata frequentiora alvus sollicitanda est. Externe toti collo apponuntur calida emollientia cataplasmata, & quamdiu in faucibus siccitas, dolor & tensio adsit, tam

diu aeger decocta emollientia Nro. 2. 3. enarrata sedule ore teneat, aut subinde va-Porem aquae tepidae ad partes inflammatas admittat, si vero partes inflammatae crasso

muco obductae sint, saepius fauces leni gargarismate sub Mo. depurandae sunt, aut simili decocto ope stringae facienda injectio.

Si his adhibitis inflammatio remittat, aeger facilius deglutiat, enarratis antea remediis refrigerantibus & emollientibus ad finem morbi usque continuandum est, Ve-1peri vero cataplasmatum emollientium lo-

145쪽

co emplastrum de meliloto collo apponi

tur.

Si tamen tali medendi methodo nihil essiciatur, inflammatio adhucdum valida sit 6 deglutitio etsi sanguis sussicienter missus,eXhibitaque fuerint purgantia) dolens nihilominus & molesta permanet, toti collo Caraplasmata irritantia applicanda veniunt: sapo niger suffcienti quantitate aquae in pul- iis consistentiam costiis & applicandus cito& bene operatur, quod idem de fermento Panis, tum de sinapismo Nro. 14. descripto intelligendum est. Hisce vero remediis spatio viginti qua-ruor horarum optatum non praestantibus effectum, illico totum collisim emplastro vesicante involvendum est; communiter accidit, ut aegri magnum inde levamen eXPeriantur,. ut Primum enim hoc emplastrum epidermidem in vesicam elevare incipit, facilis ut plurimum deglutitio revertitur.

Accidit nonnunquam, ut jam in princi pio non solum deglutitio dolens & molesta sit, verum simul & respirationis adsit im-Pedimentum , aeger tunc in maximo versa' rur vitae discrimine, quod non raro adhuc

146쪽

e Xasperatur, quia aegri cuncta, quae deglutire conantur, Per nares aut denuo per os ejicere coguntur; his etenim per remedia interna auxilium ferri nequit, hinc facies illorum brevi eX caeruleo rubescentem nanciscitur colorem , oculi sua protruduntur orbita, & lingua non raro extra os pendula tumida cernitur. In hoc casu subito magna sanguinis copia venae sestione eXtrahenda, quae ad minimum omni secunda hora, quamdiu vires admittunt, repetenda est; non minus frequentia injicienda sunt clysmata una cum continua cataplasmatum emollientium applicatione , nec ΠΟΠ Vaporis aquae repidae admissione, cucurbitae etiam siccae ad collum & partes vicinas applicentur: si tamen his omnibus adhibitis intra duodecim horarum spatium aeger nullum solamen perciperet, subito toti collo emplastrum vesicans applicandum est, quod toties plurimis saluti fuit. Utprimum vero aeger quidquam deglutire valet, remedia prius nominata magna quantitate ingurgitari debent.

147쪽

Si vero nec emplastrum Vebcans opem ferre videatur, merito suffocationis metus

haberi potest, in casu tam periculoso vix quidquam remedii praeter bronchotomiam superest; haec, quantum fieri possibile , citissime instituatur, ut tali ratione aegro respiratio procuretur. Inflammatio, etsi cuncta tentata fuerint , benigne non resoluta saepissime abit in suppurationem; si jam eo res devenit, nec urgens adsit necessitas, vena amplius secari non debet, ne vires ad hoc negotium perficiendum necessariae exinde debilitentur. Ita quoque hoc is pore ab omnibus aliis evacuationibus cavendum est, solumque in usum trahenda decocta emollientia, quae aeger ore tepida teneat, & externe cataplasmata emollieptia non negligat. Etenim his promovetur & ad maturitatem Perducitur suppuratio; si itaque signa ostendant sussicientem puris copiam in sacco quodam collectam esse, non tamen hic saccus sponte sua rumpatur, arte aperien diis est. Aperta vomica mox multum levaminis

aegri & saepe jam sine omni molestia deglu

tiunt.

148쪽

tiunt. Verum nunc considerare oporret, an materies haec educta boni moris aut an acris& faetida sit: materie bona vulnus facile consolidatur, decocto sub Mo. is aeger se gargaris et, aut idem sibi injici curet. Sive-TO PHS aere, mali moris aut odoris sit, si parteS antea inflammatae profunde fuscae &nigricantes aPPareant, talia ulcera illico rh- mediis detergentibus & putredini resistentibus sub Nro. iis. II. traffari debent, simulque videndum est, an non jam partes vicinae arrosae & laesae sint, aut forte acrimonia sinus & fistulas effecerit. Partibus vicinis arrosis par remedia sub Mo. II. tentari debet iterata depuratio. consolidatio, Si vero haec materies inter partes adjacentes jam sese insinuasset , multae malae sequellae metuendae sunt ; si ad eYternam colli superficiem tendens sibi aperturam Pa rasset, & exitum molita fuisset, saepius auxilium afferri & feliX cura perfici potest; si

vero ad Partes interiores Profunde haerentes ver1us Ventriculum aut in asperam arteriam in thoracem aut Pulmonem Penetrasset,

reger dissiculter admodum sanitati restitui

tur'

149쪽

14s Iur, cum remediis eXternis necessarioque manuum accessiti locus non detur, interna autem remedia ut plurimum ad curam non

sufficiunt. Injectiones tamen in hisce casibus sub Nro. tr. & sequentia remedia Nro. I 8. & I9. praestant effethum, remedium ultimum ex flammula Jovis etiam pro inje-Etione servire potest. Verse & benignae colli inflammariones, etsi validae & periculose , raro tamen ita

gangraenam abeunt.

Nihilominus persaepe fit, ut anginae

malignae obveniant , quae tamen ut plurimum sedem Lam tantum in superficie pes phagi habent, nec tam magnum tensumque, ut anginae benignae, efficiunt rumorem, dolor tum ardens magis est, quam Pungens, eolor partium inflammatarum profunde ruber aut fuscus, raro aequabiliter eXtensus, sed solummodo maculas aut strias format, deglutitio ab initio multum molesta non est, neque pulsus multum recedit a naturali,

aegri hi saepius de artuum dedolatione, cZpitis gravitate & pauca tantum siti conqueruntur. Subjecta, quae acrem, scorbuti

150쪽

146 cum & in putredinem pronum possident

1 anguinem, saepissime tali angina laborant. Si tales inflammationes admodum malignae sunt, brevi colorem suum in lividum mutant. Hinc inde apparent variae vesiculae ichore repletae, brevi in ulcera mutantur, & partes vicinas sibi accumbentes arrodunt, saepeque validum ardorem in sesophago, Ventriculo & sub osse sterni causant, unde hi aegri sinuit faetidum exspirando spargunt odorem. Nonnunquam in hisce ulceribus crusta oritur lardacea, aut eX- crescentiae fungosae profunde rubrae & nigrescentes se manifestant, taciem ejusmodi ulcera totas saepe fauces obsident, Varias linguae Partes , gingivas totumque OS arrodunt, unde plurimum molesta & ardenter dolens evadit deglutitio ; nonnunquam epidermis intra os pro tensa secedit plenaria tota in putrilaginem diffluens, cum his symptomatibus aegri vireS collabuntur, Pulsus redditur mollis & debilis , oriuntur

anXietates & non raro mors sat cita sequitur.

In hac anginae specie non secus ac in febribus putridis caute cum venae 1ectione

SEARCH

MENU NAVIGATION