Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I 6 Vero in pulmone aut partibus adjacentibus aliqua dissicultas se prodat, huic sedule invigilandum est, ut haec dissicultas, quantum possibile, quantocius austeratur, aut in suo

saltem augmento retardetur. γD e Di e ur it i d e. Inflammatio pleurae cognoscitur, si aeger tussiat & febriciter, simulque in peripheriae

thoracis Parte externa aut interna Pungen rem conqueratur dolorem, qui in singula inspiratione & per tussim augetur , in eX- spiratione autem minuitur. Hic morbus plerumque cum subito horrore incipit, succedit dein calor, sitis& vehemens cephalalgia , brevi postea aeger tussit, ex hinc inde in pectore dolo. rem Pungentem sentit, non tamen continuum , qui tandem in uno loco fixus evadit, vehementia sua increscit non sine siti& calore auctis , lingua sicca aut crusta alba obducta conspicitur: nonnunquam thinc dolor capitis remittit, plerumque autem in

172쪽

eodem perstat vigore, imo semper accede se tussi augetur. Si dolor lateris vehemens sit, aegri sibi inspirare metuunt, & quantum possibile, tussim supprimunt, unde in pulmone sanguini, circuitus impeditur, respiratio redditur laboriosa, tandemque deliria subsequuntur, acce dit non raro, quae multum sanς Periculum, adauget, PeriPneumonia. Pulmone sanguine turgente, impedita consequent*r fere in integrum circulatione, Pulsus antea plenus, durus & tensus, jam Parvus eXploratur & mollis, maximumque dest vitae discrimen. Hinc praesente vara peripneumonia aut pleuritide , ut genuine instituatur curatio, cunctandum non est, sed illico omni cona-zu, ne symptomata mala nimium increscant, diab orandum. .regri tales quieti sint, oportet, & illico secundum genium symptomatum corPorisque aegrotantis constitutionem sat magna sanguinii copia ex brachii vena mittatur;

eligitur pthrumque brachium illius lateris.

in quo dolor babetur, nihilominus & iii

173쪽

brachio lateris oppositi, aut etiam in pede venae sectio institui potest. Raro unica venae semo sufficiens est tanto malo debellando, nisi pleuritis ex sola plethora, ex suppressa narium haemorrhagia, aut fluXu menstruorum . haemorrhoidumve retardato originom trahat a Persaepe tum unica venae sectione , eaque largatum febris , quam dolor jugulatur. Si vero sanguis jam multum spissus,

inflammatio fixa, dolor vehemens & continuus adsit, pulsus durus & tensus habeatur, saepius Venae festionem celebrare necessum est , quae quidem in principio morbi, si casus urget, omni tertia, ad minimum omni quarta hora repetatur , donec pulsus mollior tangatur, & dolor re-imittar. Semper tamen attendendum est, ne subducendo nimiam sanguinis quantitatem aegro nimia inducatur debilitas, inde enim morbus in longum excurrere, imo lethalis fieri posset, si sussicientes ad materiem morbi concoqueudam eamque de corpore eliminandam vires naturae adimerentur.

174쪽

Unde antequam venae sectio instituatur, semper pulsus & symptomata, naturae vires , ne sinistri quid accidat, in considerationem & comparationem duei debent. Interne, ut in omni alia inflammatione remedia emollientia, attenuantia & refrigerantia sub MO. I. a. I. . J. 6. I. I. asb- menda sunt: eXIerne Continuo cataplasmata emollientia ad partem dolentem calide ap-Plicare , alvumque per similia clysmata

apertam servare oportet.

Si vero saburrae in ventriculo praesentis copiosae aut stagnantium in intestinis multarum sordium signa adessent, mox initio praemisia venae sectione lene purgans sub O. s. Io. II. aut simile quid per decocta sub MO. II. II. I . praestari debet. Hoc facto remediis antedictis continuandum est, donec febris dolorque remittant, aut Prorsus cessent, nisi sub hoc tempus novi quid accideret, quod alia remedia postularet. Dolor pungens ut plurimum circa quartum diem notabiliter remittit, septimo plerumque penitus cessat, raro ultra undecimum perdurat.

Febris

175쪽

rebris tamen nonnunquam ad septimum, undecimum vel decimum-quartum i ultra saepe excurrit, etsi nullus jam amplius dolor supersit. Omnes evacuationes criticae & metas a. ticae aeque in hoc morbo, ut in omnibus reliquis inflammationibus febribusque acutis ocontinuis emolumento esse Possunt. Praesertim mox primis diebus Contingens haemorrhagia narium & haemorrhoidum fluxus multum levaminiS adferunt, cael erum Propleuritidis judicio usitatissima via pulmones lunt & quidem per sputum.

Nonnunquam dolor lateris disparet, febris remittit, jamque felix speratur morbi exitus, verum 'post breve tempus denuo incenditur febris & dolor partem aliam eadem vel adhuc majori vehementia aggredi-rur, in tali casu aeger ita tractandus est, ac

si morbus nunc inchoaret, neque ulluS antea adfuisset. ιTussis quandoque in principio valde sicca, molesta est & defatigans. Verum nonnunquam jam ab initio sputa in bonum

aegrotantis signum apparent; tum morbuSenim raro septimum excurrit diem, saepe

176쪽

quarto jam die terminatur , si praesertim urina turbida fiat, & copiosum sedimentum

mucosum ad fundum Ponat. Etsi febris tam celeriter cesset, dispareatque dolor PenisuS, tamen Communiter tussis aliqua remanet, continuantque sputa, quae per remedia Nro. I. p. IS. Praescripta

cxpedienda sunt. Quod si vero tussis initio sicca multumque molesta foret, morbus in longius excurrit; quam diu tussis sicca est & aeger praeter dolorem Pungentem de ardore pectoris conqueritur, ei solum decocta emollientia sub MO. a. 7. S I 6. porrigi debent;

incipiens jam tertio aut quarto die sputum levans apparere bonam dat Progno sim, cum morbi materies coqui ct mobilis reddi in cipiat. Nil metuendum, nec pro malo reputandum est omine, dum initio sputa sanguine striata prodeunt, quod frequentisime , sed plerumque in bonam aegri partem accidere solet. Quare imprudenter agerer, qui ex hac sola neque ulla alia causa urgente venae sectionem repetendam existimaret, longe vero magis exasperaretur morbus, si b

177쪽

co strias has sanguineas remedia stiptica &adstringentia adhiberentur. Communiter omne sputum, si morbum levet, bonum est & salutare. Si ex tussi strepitante cognostantur sputa quidem sussicientia adesse, sed cum difficultate ejici, praeprimis remedia sub o. I s. S I . danda sunt: Si tamen haruminus prodessent & ob copiam materiae ejiciendae respiratio dissicilior evaderet, em plastrum simul vesicans suris applicandum est; multum praeterea conducit, si spongia Parte aequali Aiquae tepidae & aceti madida

naribus orique admoVeatur, indeque vapor hauriatur. Nonnunquam Pauca tantum in quanti-

rare prodeunt sputa , sed diarrhaea simul mitis, mucosa, biliosa & male olens supervenit, aut multa eXcernitur urina, quae copiosum sedimentum puriforme deponit, unde morbus non raro sine multis sputis perfecte sanatur. Quare persaepe contingit, ut talis mor-hus non solum per sputa, sed simul per Rrinam & alvum judicetur , facilemque sor riatur eXitum; aeger tum plerumque citius

178쪽

betur.

Si vero post venae sectiones sufficienter institutas, post remedia tam interne quam externe adhibita tussis adhuc valida, sicca dc dolens supersit, quae aegrum diu noctu que inquietum reddit & debilitat, lenia pa- regoricst tussim sedantia sub Mo. II. I s.

Io. enarratis antea remediis interponenda sunt.

Eadem medicamenta ad vesperas porri, genda sunt, etsi de die sputa copiosa pro-eedant, siquidem tempore nocturno tussis sicca evadens aegrum somno privet: saepe haec remedia nequaquam sussciunt, unde melius erit aegro una Vice vesperi lassicienatem horum quantitatem ingerere. Hac ratione plurium horarum quies conciliatur, quibus vires suas recuperat aeger, interim

sputum maturatur, & sequenti die facillime& cum levamine ejicitur. Si per factas tribus vel quatuor primis diebus Venae sectiones, per remedia reprigerantia, emollientia & resolventia exhibita febris & calor minusntur, doloris ramen vehementia nil remittat, lateri dolenti emplain

179쪽

plastriim vesicans, quod non raro maXlmum levamen adfert, apponendum est. Nonnunquam inflammatio adeo pertinaX est, ut nec Per interna, nec eXterna remedia resolvi, nec morbi materies in bo. num sputum concoqui, nec per ullam evacuationem criticam e corpore eliminari possit, quare merito metuendum est, nec in suppurationem abiens vomicam in pectore

causet.

Suppurationem obvenire intelligitur, dum remedia ante adhibita parum aut nil Profuere, dum tempus benignae resolutionis elapsum est, dolor aliquantum vehementior evadit, febrisque ad vesperas cum levi horrore recrudescit, dum de die saepius aeger horrores majoremque sitim experitur cum labiorum & genarum alternante rubore, lingua adest sicca, sitis major, tussis frequentior & somnus inquietus cum subse-ouente sudore defatigante. Ut primum haec signa adsunt, nec Venae sectionibus, nec ullis aliis evacuation,

bus debilitandus est aeger, ne exinde suppurationis negotiEm retardetur, quod potius Per

180쪽

per interna remedia emollientia, similiaque eataplasmata adjuvandum est. Tale quid saepe tam felici cum eκitueontingit, ut non solum facta statim venae sectione sputum bene coctum puriforme prodeat, sed etiam anxietas, febris, sudor, aliaque symptomata remittant, atque aeger magnum & subitum levamen sentihi; spes tunc affulget hoc ulcus Per sputa evacuatum iri, unde remediis emollientibus adhuc insistendum est. Si simul per urinam materies puriformis & copiosa excernatur, quae brevi ad

fundum secedit, aut si lenis & tussim leuans

diarrhaea ΟbVeniat , Per has evacuationes

morbum brevi eradicandum non immerito sperare licet. Ad vesperas semper opus est, praeser tim si aeger per frequentius redeuntem tussima somno arceatur, unum eX remediis litib

o. a I. 22. 23. antea dictiS porrigere

Si sputa senssim minuantur, febris &sudor dispareat, anxietas gradatim decrescat, somnuS & appetitus redeant, aegrique

vires augeantur, aeger brevi sanitatem conseque-

SEARCH

MENU NAVIGATION