Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

sequetur , nec ratio videtur, cur remedia mutanda forent. νSi vero tussis, postquam iam pus sussiciente quantitate ejectum est, adhuc sicca& irritans Permaneat, remedia priora sub I. II. I s. U Io. laudata aut remedia leniter balsamica sub Nro. a 'requiruntUr, quae brevi tussim jugulantia ulceris reliquias consolidabunt.

Si gutem post praegressa suppurationis indicia nullum sequatur sputum, sed febris

vespere augeatur, noctu magnOS aeger patiatur Ludores, atque prorsus non , aut saltem non sine magna dissicultate, nCn sine tussi sicca & valida in latus sanum decumbere possit , signum est pus sacco clauso contineri, continuoque sua augeri copia. Si de vomicae loco & situ certo nobis constet, plerumque aliud non superest remedium, quam ipsius vomicae inscio & apertura, siquidem locus sit, ad quςm facilis & tutus

manui chirurgicae detur accessus. Si haee operatio longo differatur tem pore, saccus PurulentuS continuo volumine auctus respirationem dissiciliorem reddit, PUS

182쪽

pus vicinas partes cum magna aegri debilitate & emaciatione arrodens tandem sanguinem ingreditur, eXcitatque febrem hecticam lentam, quae ut Plurimum medelam non agnoscit. Si autem vomica eum situm obtineret, ut chirurgus hanc commode aperire non posset, aut aeger non admitteret, huic loco aut partibus vicinis, si partium conditio non impediat, remedium causticum aPPonatur, aut his plagis seiaceum applicetur, ut tali ratione pus ad partes eXteriores alliciatur,

verum haec auXilia nec tam ruta, nec tamessicacia sunt, ac incisio, praecipue, si pus

profundiora versus cavum thoracis loca

Nonnunquam tamen in superficie corporis externa rumor aliquiS Protuberans ad- Vertitur, conrentumque pus sibimet ipsi exitum molitur, hic rumor, si nec sponte nec per cataplasmata emollientia applicata rumpatur, incidendus est, ac demum Per injectiones detergentes, decosta vulneraria asssumpta, & medicamenta leniter balsamica sub Mo. a . Vulnus consolidandum est. Quando

183쪽

Quando vomica rupta pus in cavum thoracis effunditur , hoc cognoscitur malum

eX Particulari, quam aeger percipit, sens Itone interna, cui plerumque animi deliquium sese si ungit, cessat posthac anXietaS& febris minuitur, tussis mitigatur, multumque levatus sibi videtur aeger ; Verum hoc levamen haud longo Perstat tempore, quotidie enim PuriS copia augetur, tussis, anXietas, calor, febris iterum incres eunt, aeger ob anxietatem decumbere impeditur; hinc ut plurimum eXtra lectum sedere & sedens somnum capere cogitur, quibuscunque alimentis & potulentis assumptis angitur &rorquetur, ut eXinde in facie, capite, pectore copiosus sudor prodeat, noctem inquietam transigat & insomnem, ad vesperas frigus & horrorem eXPeriatur, quem Calor magnus & ardens in toto corpore, siccitas

Praesertim in vota manuum Pedumque eXcipit , circa mediam noctem calore remittente aeger debilitatus multum sudat, qui, sit lis symptomatibus non cita medela adhibetur, sensim consumitur; pedes tandem totumque corpus intumescit, denique diarrhaea accedens tragoediam claudit.

184쪽

Ut primum ex signis certum est vomicam in cavum thoraciS ruptam esse, sine mora incisio in cavum thoracis usque facienda est, ut sic puri eXitus concilietur.

Accidit quandoque, ut in pleuritide Omnia quidem signa adsint incipientis suppurationis , sed aegri simul de pectoris anxietate singulari & Oppressione conqueruntur , unde respiratio notabiliter difficilis redditur , urinam mingunt crudam, copioso circa caput & collum sudore & tussicula quapiam peculiari VeXantur , atque brevi post in toto corpore miliaria se ostendunt, eodem tempore cundia mala symptomata Praegressa minuuntur, aut prorsus disparent,

quare nunquam moX a Principio etiam cunctis signis suppurationis praesentibu S, ea certo futura praedici potest. Talia miliaria sepissime tum obveniunt, cum pleuritis febri rheumaticae aut arthritidi jungitur. Attamen si cum his exanthematibus sputa quoque procedant, sanitas longe citius restituitur, meliusque terminatur. Neque vel minimum in curandi methodo per eruptionem miliarium mutatur, sed alacriter

pergendum est cum iisdem remediis, quae

185쪽

hucUsque profuere, quod si vero aeger sussicientibus ad expellenda haec manthemata viribus destitueretur, praeter priora remedia etiam lenia roborantia,uti in febribus continuis& putridis, locum haberent. Interim miliaria absque symptomatum

imminutione erumpentia malam formant

Progno sim, si Praesertim aegri multum sudent, debiles sint, aut plane in delirium incidant. His praesentibus non raro gangraena subsequitur & tandem morS. Talia mali moris exanthemata saepissime obveniunt , dum morbus in pri9cipio neglectus aut aeger remediis calidis calidoque

regimine tractaruS erat.

Gangraena autem fere semper in pleuritide metuenda est, quando vehemens Valde adest inflammatio, nec ullum essicacissimis remediis adhibitis levamen sequitur, praesertim vero , si sanguis acrimonia imbutus sit quapiam. Dum instat gangraena , eadem agenda sunt, quae antea in angina gan-grtenosa dic ta sunt. Verum in hoc casu plerumque remedia cunffa sine effectu e Xperiuntur, & mors non evitabilis sequitur.

186쪽

K. Nitr. Pur. gr. X. Lapid. cancror. gr. XX. m. f. PulVis P. dosi.

189쪽

Sumat omni hora vel biliorio vasculum.

SEARCH

MENU NAVIGATION