Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Ιnterim.negari non potest etiam arte productas Variolas malignas & confluentes evadere posse; mala quoque, summe Periculosa etiam lethalia accidere sympto mala; sed tale quidquam rarissime videre est. Inoculati copiosis obsiti variolis in suppurationis stadio facie & artubus , ut in naturalibus obvenire solet, intumescunt. Artificiales seque ac naturales Variolae semel affeetum non amplius invadunt, aliqui enim , qui copiosas, alii qui paucas,

alii qui nullas, praesente quamvis febre Variolosa, variolas habebant, bis terve inoculati fuere, sed nunquam in his variolae prodiere; cogebantur accedere & conversari cum variolis naturalibus ac fu decumbentibus, &quidem in suppurationis & exsiccationis stadio, ubi male olentem spargunt odorem, cum iis in cubiculis parvis non altis una dormire jubebantur , semper tamen sani

Permansere nec quidquam Variolis tentati.

Ergo in oculati sive variolis, sive tantum febre laboraverint variolosa sine eruptione seque tuti sunt se non amplius per totam vitam reliquam variolas aceepturos esse non

492쪽

88 secus ac ii, qui variolas jam perpelli sunt

naturaleS. Verum artificiales non minUS AC naturales contagiosae sunt, falsissimum tamen est artificialium contagium longe semper quam naturalium Periculosius esse aut plane te thale. Pari ratione falluntur, qui ab aere libero variolarum eruptionem impediri credunt , atque sic retineri acrimoniam, quae

Primo post tempus aliquod elapsum malas post se trahit sequelas Nam dum aeger ingere libero corpus suum multum moVet, transpiratio in aere quam in lecto promo- Vetur magis. & aer cuncta in se rapiens mala eX Corpore aegri exhalantia auffert, unde purum aeger continuo hauriens statum suum in melius mutatum sentiet. Si aeger autem cubili inclusus, obrutus

stragulis cogatur ad sudores, suas perdit

vires, aer impurior redditur & foetens, mi asma exhalans cubiculo inclusum manet, talis aer in Etus totum allambit undique aegri corpus, qui eundem continuo inspirare cogitur non sine molestia, & natura tantae hujus acrimoniae accumulationi resiste

493쪽

489re amplius non potens succumbit, aut si mortem effugere detur, in miserrimum per Omnem vitam statum conjicitur. Inoculatio omni anni tempore bono cum successu, vere tamen optimo insti

tuitur.

Hic descripta inoculandi methodus omnium facillima & tulistima esse videtur, &prae omnibus aliis universalis fieri potest, siquidem hominibus, quibus res est angusta

domi, minimi constat. Multiplex docuit experientia inoculatos variolas perpessos sanitate integerrima, nequaquam Valetudinarios, pallidos discessisse aut debiles, imo antea reipsa valetudinarios posthac se multo melius & alacrius habuisse,& sane imprudenter actum foret omnes in- posterum etiam post tempus sat longum

obvenientes morbos inoculationi adscribere. Cum vero nonnulla etsi raristima contingant infortunia, nemo ad inoculationem

cogi debet, sed suae cujusque voluntati aut superiorum beneplacito res reliquenda est. Pulchritudini vero inoculatio multum

multumque favet.

Hli s

494쪽

D e M orb illis. Morbilli tape valde benigni sunt, saepe

vero non secus ac variolae summe periculosi, maligni de lethales; saepissime infantes Scjuvenes, raro adultos aut senes infestant. Nonnunquam valde copiosi illo obser- 'vantur tempore, quo Variolae grassantur, saepe mox epidemiae variolosae succedunt. Morbus hic utplurimum cum frigore incipit brevi subsequente horrore dc calore , artus delassantur, caput grave habetur Scnox inquieta; altera die calor idem, pulsus exploratur febrilis, aeger de siti Sc appetitu deleto querelaS movet, caput ponderosum hebes Sc dolens sentit, linguam vero albam, mucosam ostendit, in ventriculo oppressionem dc pondus percipit, somnolentus est, dc continuo ex oculis Sc naribus materies aquosa destillans emuit, unde saepius ad sternutationem irritantur aegri aeque ac ii , qui valida coryga laborant, de compressione pectoris conqueruntur, tussi Con.

tinua molestantur, dc ardentem nonnunquam sub deglutione in collo sentiunt dolorem. Tertia die Plerumque sua vehemen

495쪽

tia haec symptomata augentur, aeger saepe cun Sha nauseat, assumpta evomit ; debilis multum & non raro impatiens tk inquietus evadit, margines palpebrarum tumentium seque ac tota facies saepe rubent, quae rubedo vehementem ardorem & pruritum generat; ad finem tertii diei, vel quod consuetum magis die quarto in fronte di facie nonnulla punctula rubra aut maculae seminum lini figuram refferentes conspiciuntur, tumor oculorum & faciei augetur, sensim harum macularum multiplicatur numeruS, punctula latescunt, ut nonnunquam sibi invicem adhaereant , & varias in tota facie

praeseferant figuras. Ad finem quarti &initium quinti diei hae maculae in peffore , brachiis ac toto tandem sese manifestant

Morbillosa febris a variolosa differt per

tussim validam concomitantem, frequentio' rem sternutationem & continuum ex oculis& naribus materi et acris aquosae effluXUm. Posteaquam morbilli erupere, PriUS re-eensita utplurimum mitigantur symptomata,

nonnulla horum penitus disparent, tussi nihilominus fere semper perstante, unde se is sepius

496쪽

saepius magnam muci quantitatem cum levamine exscreant.

Si post morbillorum eruptionem multo fortiorem & agiliorem aeger se sentiat, color exanthematiS laete rubeat, aequabiliter caleat cutis, & aliquomodo tensa sit, bonum est.

Ad finem diei sexti maculae in facie ante laete rubentes pallescere incipiunt; tumor minuitur , & septimo die fere penitus cessat febris, morbilli disparent, & octavo die toro prorsuS corpore evanescunt, nono i 4-dem, si cuncta decurrant ordine, o in iSabest febris, & aeger bene se habet. Postea plerumque secedit epidermi aut

macillae crepant, & squammarum ad instar aut furfurum decidunt. Dum morbus hic regularite' atque mite decurrit, nec febris nec pectoriS Oppresso valida sit, tota H i, e curandi ratio soli naturae linqui potest. Μodo ab aere frigido sibi caveat aeger, quietus maneat, saepiusque in die de potu theato Nro. I. 2. 3. unum aut duo vascula assumar.

Primis

497쪽

493 Primis diebus extra lectum moram agere bonum est, utprimum vero morbilli erumpunt, quietus in testo sit, & semper in aequabili & moderato calore corpus ser-Vet , O Portet , Postquam vero debito iterum ordine faEta epidermidis des quam matione evanuere, de die eXtra lectum rursus commorandi facultatem habet. Absolute autem necessie est, ut adhuc per aliquot dies aerem frigidum vitare contendat; lessissima enim in hoc casu refrigeratio transpirationem impedit, quae si supprimatur, aut re- Percutiatur, Periculosam Pectoris oppressionem aut continuantem longo tempore tusssim , saepe etiam valde periculosam & debilitantem diarrhaeam aut aquosum toto corpore tumorem generat.

Si vero mox initio febris vehementior cum siti & calore magno adfuerit, Potulenta & priora sola non sussiciunt, sed remedia simul refrigerantia Nro. q. s. 6. 7. 8. aut alia decocta sitib MO. s. I s. II. magna quantitate assumenda sunt. Si autem durus tangatur Pulsus, continua & anxia in pectore oppresso, si praesertim tussis simul valde molestet, secundum aegri VireS Venae-

sectio

498쪽

sectio instituenda & pro necessitate repetenda est ; saepe dum alvus clausa habetur,clysmata injicienda sunt, aut si in ventriculo vel intestinis aliquid indigesti haesitare aut quaedam latere saburra animadvertatur, mox in principio per lene PurganS eXpel

latur.

Tussi; saepe sicca & irritans adeo molesta est, ut aeger exinde multum inquietus reddatur & debilis; huic malo medela adfertur adhibitis Paregoricis , hinc praeter remedia & potulenta priora etiam illa, quae

diro. I 2. I 3. I 4. Is . recensentur, in usum trahere convenit.

Materies illa acris aquosa non solum ex oculis & naribus emuit, sed simul etiam a capite in collum de pluit, vomitum eXcitat, utplurimum vero caput asperae arteriae irritat, sicque perstantem continuo titillationem & tussim causat, quare tunc decocta emollientia & remedia praecipue mucilaginosa magna quantitate assumenda vidi cantur, tenuis aVense, hordei, oryzae cremor hoc in casu multum prodest. Dum simul angina inflammator a cum

degliuiendi dissicultate adesse intelligitu ,

curam

499쪽

curam antea in hoc anginae casu enarratam adhibere oportebit. Morbillis erumpentibus sollicite videndum est , an priora symptomata notabiliter& constanter remittant, praesertim an Pulsus liberior sit, & pectoris oppressio peni-IUS aut pro plurima saltem parte cessaverit gan aeger facilius ex toto pectore tussiat, &expectorare valeat &c. si talia fieri cernan- Iur, prioribus solummodo continuandum est remediis. Si vero morbillosus adhuc in hoc stadio tussi continua irritante, sicca eX cruciatus defatigaretur, remedia etiam Paregorica Nro. I 2. I 3. I 4. IS. ad tussim hanc mitigandam requiruntur.

Quod si vero facta morbillorum eruptione adverteretur non modo nullum levamen sequi, sed februm adhuc sua vehe- Νmentia increscere, aegrum laboriose respirare , & de anxia pectoriS Oppressione conqueri, tussi licet praesente dolorifica quidem& angente nil tamen expectorare, signum est acrimoniam morbillosam petiisse & in-siammasse Pulmones.

Igitur

500쪽

Igitur in hoc casu etiam probe eYstantibus morbillis sanguis Vena educendus est,& si1 non paulo post levans sequatur sputum, aut respiratio multum liberior evadat& facilior , semel ac iterum repetenda est sanguinis missio, Praeter Priora emollientia attenuantia & refrigerantia magna quantitate ingerenda sunt, & per clysmatum frequentians imminuto calore Plerumque magnum aegro eX inde levamen obvenit, si vero respiratio adhuc Visiata maneret, Caput non liberum, imo deliria observarentur, emplastrum vesicans ad suras simul ponendum est. In hisce periculo plenis cassibus citum praestandum est auxilium , ita saepe pulmonis ulcera impediuntur, aut ipsa etiam gan

graena.

Signum semper bonum habetur, si in tali casu morbilli bene perstent, colorem

laete rubentem retineant , hoc enim vires naturae bonaS esse, nec quidquam maligni in corpore latitare denotat.

Dum morbilli debito tempore pallescere'& disparere incipiunt levata eXinde re- . spiratione, & si aeger cum multa facilitates puta

SEARCH

MENU NAVIGATION