Commentarius de nervis lumbalibus eorumque plexu anatomico-pathologicus : adjecta est duorum, qui in plexu brachiali majori continentur, nuperque inveniebantur, plexuum minorum descriptio & adumbratio. ...

발행: 1794년

분량: 146페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

inae

vorum lumbalium cL SABATI ERI sententias potissimum amplectitur , hic autem WINSLO VII, HALLERI , & sui quondam Magistri Ant. PETIT 1 doctrinam sequi videtur, facile inde colligitur, utrumque placitis antecessorum haud refragari. - CL STYXIUS Ia nervum cruralem anteriorem, & ortum e nerVi S lumba. libus nervum culaneum exteriorem describit, ipso S autem nervo S lumbates non uIterius prosequitur. - CL FROT SCHER 13) nervos lumbates brevissime pertractat, et cL GUNT HERI 14), ut ipsemet fatetur, expositionem amplectitur. - CL CooΡMANNS 1 1 Neurologiam, cum apud Bibliopolas nostrates tum

temporis non prostaret, milii comparare non licuit. Celeb. SO EM MERRINGIUS 14 d. EUSTACHII, CAMPERI , WALTERI , DRIE SENII, COOPMANNSII,

STYXII, & GUNT HERI doctrinam sequutus est. - Nuperrime tandem splendidissimam amplumque opus cL FISCHER 1 14sI. prodiit; quod tamen, ni Vehementer fallor, meum de nervis lumbalibus commentarium haud superfluum reddit. Clarissimus auctor enim lubentiu S, quam ego, aliorum doctrinam amplecti videtur, etsi, ut verum fatear, an atomicorum sententia S summa cum cura collegerit, atque inter se comparaverit. - Quum itaque breVem nervorum lumbalium historiam hucusque exposui, demum non fateri non possum, me , licet in diversa discedentem, tamen tot tantorum naturae curiosorum effata minime eludere, eorum me potius grato animo recordari. Cum in physicis

autem nulla Valeat auctoritas, naturam ipsam interrogare, mei muneris esse cen-

sui: ab ea ipsa repetitis dissectionibus, S disquisitionibus nunc edoctu S, utique de origine , formatione, anastomosi, decursu atque distributione istius vel illius

nervi hinc inde aliter sentio, quin tamen antecessorum merita silentio praeteream, quin meo S labore S major cui laudem promereri lectoribu S persuadeam.

22쪽

M. V. Commentarii diagramma,

Ut autem breviori sermone hanc doctrinam complecti , et repetitioneS simul evitare liceat, id mihi proposui, ut prius ea, quae omnibuS erVorum lumbalium paribu communia, exponerem, deinde autem ad ea, quae singulis propria sunt , descenderem. Naturae ductum , neque ullam ab a natomici S hucu Sque receptam docendi methodum, sequor. Exposita itaque Primum constanti lege, quam natura in statii endo nervorum numero Ob Servat, singulorum parium e medulla spinali originem, modum origini S, et gangliorum lumbalium indolem describam ; singulos denique truncos ranao Sque F inci' PaleS, qui eX quinque nervorum lumbalium paribus constanti ratione, et juXta commune quoddam naturae institutum oriuntur, adumbrabo. Huc pertinent Ι

Trunci neri ei lumbates potici. ab Nervi lumbates ad neruum es inpathicum mag-Πum accessorii. 3b Trunci ners ei lumbates antici, seu ansae communicationiS ΠCV- 'ece a me dictae. Cum ex descriptione mea, quam hucusque dedero, clarum fuerit, eam esse naturae legem, ut ex quinque paribus nervorum lumbalium quatuor paria constituendo plexui inserviant, eX quo HerνRS Cruralis ani te ior, & nemus cruralis interior, seu obturatorius oriuntur: in hoc loco, ubi plexus formari incipit, consistam , expositis utpote , qtLE singulis nerVOerum lumbalium paribus communia sunt. Facto deinde transitu ad reliquosner Vorum ramo S, qui ex quinque nervorum lumbalium paribus oriuntur , illorum Originem et decursum singulatina et perfecte describam , at Que in hunctine iii ea, quae singulis nervorum lumbalium paribu S propria sunt, eXponenda Veniunt. Ad hosce ramos laterales seu secundarios pertinent: I) Ner-νus ilio - h prestrictis. ab Nervus ilio - inguinalis. 3b Nadix prima nervi Dermatici externi a primo lumbalium. 4b Radix altera nervi Dermatici externi a secundo pari lumbalium. 5b Nervus lumbo - inguinalis. 6

libus seu secundariis, finem primarium, quem natura in eficiendi S nervis lumbalibus intendit, contemplabor, atque eXtra Omne dubium ponam, nervos lumbates a natura ad constituendum plexum natos esse, qui dein trunco

nervi

23쪽

nervi cruralis anterioris, et partim etiam trunco nervi cruralis interioris, seu obturatorii genesin largiatur. Flexus iste, atque Orti inde duo nervorum

trunci, ramique etiam quidam minore3 hoc commentario eli ponuntur. Quum autem cl: STYX nec non cl: FISCI ERUS tam nerVi crurali S anteri Cris, quam

nervi etiam obturatorii ramificatione S nuper diductiuS demonstraVerint, parti hujus commentarii anatomicae finem hic imponam. f. VI.

Disquisitio vel circa constantem, Vel Variantem nervorum lumbalium

numerum.

Varietas, quam in vertebrarum numero natura subinde ludit, et veteribus iam cognita , mihi videtur ratio esse, cur in statuendo nervorum medullae spinalis numero antiqui incisores diVersit in di VerSas sententias abierint. Quando enim numeruS Vertebrarum Variat, Unam Vertebram accedere is pius, quam unam deesse, asserit II UBERUS Ι5b; atque tunc numerum quoque nervorum medullae spinaliS pro Vario numero Vertebrarum augeri, aut minui oportet. Attamen apud veteres illos anatomico S non constat, in quanam vertebrarum classe hic lusu S naturae plerumque soleat reperiri. EUSTA CHIUS adfirmat, se quandoque octo vertebras colli observasse; sex vero vertebras colli vidisse C OLUMBUS contendit; at hic et ille alibi, GALENI, VES ALII , et v IDI VIDII auctoritate muniti, asserunt, subinde undecim, aut tredecim vertebras dorsi repertas fuisse. Quum haec viguerit doctrina, soluS FALLOp1us 16 omnibus contradicere ausu S est, firmiter negan S, Unquam Vertebrarum numerum augeri, minuive; atque si forte contingat, ut numerus unius clas sis eXsuperet, in astera certe quadam classe defectum reperiri, atque hinc etiam varium nervorum medullae spinalis numerum deri Vandum e ste; se nunquam undecim vertebras dorsi, bi S Vero tredecim , et totidem costas obser-Vasse, atque tunc quatuor tantum Vertebras lumborum adfuisse, ut itaque hac

24쪽

ratione constans etiam observata fuerit naturae lex. - RIOLANUs i 7 postmodum FALLOΡ1Ι doctrinam confirmavit. - Η UBER Us Vero opponit, se aliquando in sceleto, quod praeceptor suuS KONI G Basileae asservabat, tredecim costas et tredecim vertebras dorsi , praesentibu S tamen quinque vertebris lumborum , vidisse 18 . In nostro acadenniae nauseo sceleton cum tredecim costiS, tre- decim vertebris dorsi , et omnibus quinque vertebri S lumborum quoque Uidendum est ; atque ego ipse, cum nec parce cadavera cultro anatomico subjecerim , ejusmodi specimen reperi , eo tamen di Scrimine, quod ultima costa processum trans Uersum primae vertebrae lumborum haud duabus lineis excederet, propriam tamen foveam articularem, propriaque ligamentula haberet. Idem animadvertit cel. SogMMERR1NG I9 : si reperitur subinde, ait, sub duo decima vertebra dorsi os oblongo-rotundum, quod medium quoddam inter

sedecimam tertiam quandam costam , et processum tranSVersum primae vertebrae Alumborum, aut transilium costae in processum tranSUersum tenere Videtur. , , Idem sagacissimus incisor numerum Vertebrarum variare quoque adnotat. Atque tunc, si haec varietas obtinet, probabilius semper tredecim paria nervorum dorsalium adsunt; nam in cadavere supra memorato non tantum nervi sympathici magni decursum, sed etiam quinque paria nerVorum lumbalium ne minimum mutata , iisque, quae in aliis cadaveribu S reperiuntur, adeo simillima deprehendi , ut nervos lumbates juxta liOcce pr paratum in utraque tabula delineare potuissem. - Neque mirum est, in tanto auctorum dissenatu , Eartholinum Fallopii auctoritate seductum non aus una fuisse/ quinque paria nervorum lumbalium tanquam constantem naturae legem admittere, sed in genere tantum asserere, aliquando quatuor, aliquando autem quinque paria nervorum reperiri ao . Id autem prorsus singulare test, H UBERUM , licet omnium

in lumborum vertebris est, oriuntur paria nervorum aliquando quinque , aliquando quatuor.

25쪽

ni una an atomicorum obserVata repugnent, FALLO PIO et RIOLANO, Ut videtur , assentiri, praesentibus nempe tredecim vertebris dor si et totidem coitis quatuor tantum paria nervorum lumbalium posse existere, etsi cetero proclivior sit, quinque paria pro constanti lege habere. Dissicile autem captu esset, quomodo magnus quondam HALLERUS a I ad alterum extremum delapsus sit , atque seX paria nervorum lumbalium , undecim autem dor sali uni paria esse statuerit, nisi H UBERI doctrina fuisset seductus. Hic enim asser it . , Primum Par nerVorum lumbalium inter in imam vertebram thoracis, , rimamque lumboTum exi e ultimum par ultimae vertebrae ejusdem nominis subjacere, et Gys sacro impostum sise .se Quum igitur HALLE RUS eXitum

'nervorum lumbalium codem modo, ac HUBERUS numerat, illumque auctorem allegat , attendisse non Videtur, H UBERUM 11a hoc casu tantum id asserere, quando quatuor Vertebrae lumbates adsunt aa . Nihilominus 11 ALLARI doctrina inter neotericos qUOSdam Obtinuit asseclas. Cel. enim SCARPA

in opere suo De plex : et gangl. nerv. Lib. L Cap. III S. XIII.), quum

de orgine nervi magni cruralis posterioris agit, sexti cuiusdam paris nervorum mentior em facit; et cel: MARTINUS, etiam si quinque dii ii taXat paria nervorum lumbalium admittat , quintum tamen par nervorum lumbalium ad effngendum nervum cruralem anteriorem utique concurrere docet. Quum autem, si quinque paria nervorum admittimus, quintum par ad nervi hujus formationem prorsus nihil contribuit: facile patet, cel: MARTINUM aut erroneam nobis hujus nervi descriptionem tradidisse, aut sex paria nervorum lumbalium tacite statuisse. In eo autem nunc pene omnes anatomici consentiunt, constanti naturae lege quinque vertebras lumborum, et totidem paria nervorum lumbalium progigni. Quodsi vero natura quandoque ludat, numerum vertebrarum et dorsi, et costarum, et nervorum dorsalium augeri reor ior C. L. c. Sect. VI. cerebr. & nervi S. XXXVIII.

caab. Huber L c. Iam monuimus interdum, quando scilicet tredeeim eostae repera. untur, quatuor solumodo vertebras lumbates, quatuorque nervos numerari, dicto modo egredientes; nempe primum par anter infimam vertebram thoracis, primat ique lumborum exit; ultimum phr ultimae ejusdem notanis subjacet, & ossi sacro impositum est,

26쪽

quin ideo numerus vertebrarum lumborum, nervorumque lumbalium minuatur. Qui meam hanc opinionem evidenter Velit refellere , huic incumbit, ut non solunt omnes vertebras totius columnae vertebralis, Una cum osse sacro , sed etiam omneS classes nervorum parium e specu vertebrali progredientium exacte numeret, & quidem mutuam ad se invicem rationem determinando ; praecipueque autem adhuc animadVertere oportet, quomodo rami nervorum lumbalium, si quatuor tantum paria adsunt , a perpetua naturae lege deflectant, & qua ratione non solum nerUus cruralis anterior, nerVusque obtura torius , sed di omnes reliqui rami enascantur. Hunc casum mihi nunquam videre contigit; illi autem, qui cuin FALLopio & R1OLANO id observasse contendunt, hoc criterio, unico refellendae meae sententiae idoneo, non usi

sunt.

I. VII. Ratio originis nervorum lumbalium. Instituti mei ratio haud poscit, ut de medulla spinali, illiusque gangliis

fusius agam. Atque in hoc tam multos, eoSque praeclarΟS, antecessore S nactus sum, ut nervorum lumbalium originem paucis omnino possim expromere. Repetitis enim, iisque exactis , medullae spinalis , S gangliorum dissectionibus , nil tamen reperi. quod non I UBERI, HALLERI, PROCHASKIE, SCAR PAR & MONRo Ilaboribus nostro aevo esset dirimatum. Par primum nervorum lumbalium evidenter sub apice medullae spinalis oritur, & radices illius numero longe superant radices ultimi paris nervorum dorsalium. Radices autem secundi paris in fine omnino apicis medullae spinalis proveniunt, ita quidem, ut aliquoties mihi visum fuerit, exacte sub ultima radice secundi paris caudam equinam exire. Η UBERUS hosce limites in sua delineatione nitide & adamus sim exhibuit a 3 . Ea, quam MoNRo dedit delineationem, quod saltem hanc medullae spinalis partem attinet, ab illa H UBERI, ni fallor, plurimum superatur ca3b Op. cat. Ig. a d, n. P.

27쪽

tur; inde multo minus recentiorum quorundam delineationes quo etiam recusae Η UBERIANAE tabulae pertinent), illi aequiparandae sunt. Numerus radi-' cum secundi paris numerum radicum primi paris iterum excedit. - Reliqua tria paria a conjuncti S tantum caudae equinae chordis formantur: quo proclivius enim nervi lumbates per paria egrediuntur, eo plures mox chordae ad illos effciendos confluunt, adeo ut tertium par pluribu S chordis, ac secundum S tertium, constet, quintum autem par ex plurimis ejusmodi chordis compositum sit. Hae chordae, aut radices, peculiari vagina investiuntur: externum nempe involucrum hujus vaginae eX dura, internum autem eX pia matre constat. Error est, si quis tum anticas, tum postica S radiceS communi vagina includi autumat; quaelibet enim seorsim propriam vaginam nactae sunt, uti cel SCARPA 24 omnium primus, quod sciam, & soluS docuit, atque, ut in natura ipsa reperitur, e Xacte delineavit. Ceterum extra dubium nunc politum est, postica S tantum radice S. quae secundum cel. PROCHASΚΑΜ formam potius cylindricam in origine exhibent, in Vaginis su is in ganglion intumescere, antica S autem, in origine magi S ramo Sa S, supra ganglion propria vagina involutas , & ope telae tantum cellulosae ganglio quasi alligatas , decurrere. Ganglia nervorum lumbalium, ut omnia ganglia nervorum medullae spinalis, ex genere gangliorum P licium sunt, cum et origo et fabrica illorum implex sit. Quod si enim ganglia nervorum lumbalium, prope illorum originem resecta, per OctodieS aqua macerarem, non raro radices anticas sponte a ganglio decidisse observavi In fine gangliorum fibrae radicum anteriorum posteriorumque parallelae se conjungere, & juXta se invicem via sat longa in fasciculos conjunctos incedere videntur as . Leni autem maceratione, & solerti dein telae cellulosae separatione demonstrare possumus, omnes fibras, seu ex ipso ganglio, seu eX radicibus anterioribus enatas, etsi ope telae cellulosae in fasciculos distinctos collectae sint 26 , si B a binde

28쪽

binde tamen propriis fibris sibi invicem iterum conjungi sa7 . Intimior tamen utriusque generis radicum copula & permiXtio non in hoc loco. sed longe inferius reperitur, ramis nempe ad nerVum sympathicum magnum acces

soriis jam distributis. Sed de his adhuc f. X tu dicendi occasio erit caro.

RAMI NERVORUM LUMBALIUM PRINCIpEs.f. VIII. I. Truncus nerveus lumbalis posterior.

Solebant hucusque anatomici singulos, e nervis lumbalibus progredie tes , ramos arbitraria prorsu S methodo describere. At vereor, ne ordinem , quem ipsa natura in nervorum lumbalium distributione observat, iti studii anatomes detrimentum invertamus. Quamprimum quodvis nervorum lumbalium par sub ganglio suo e specu vertebrarum exit, si vertebrae solerter depuratae sunt, penes foramina intervertebralia comparet 29 . Primum a quovis pari mox sub ganglio prodeuntem nervum appello truncum lumbalem Pqsteriorem, partim eam ob causam , ut ab illis, quos nervi dorsales ad partem posticam dorsi distribu init, nervis distinctus sit, partim ut truncum lumbalem anteriorem a ) Tab. I. fig. I. β. t. a. V a. a. ca8 Ganglia nervorum medullae spinalis ex radisibus posterioribus componi, duo praeclari an atoudia, eodem anno IZ79 , eeL SCARPA MUTINM, dc ceL PRO HAsKA Viennae, quin unus de alterius observatis aliquid res civerit , erudi tit communicarunt. Cel. MONRo nullam horum anatomicorum mentionem facit ac anno 3783. ita de hae re agit, ac si omnium primus talia proferret. Cel. SoΕΜ- MERR1NG non equidem asserit, MONROUΜ notitiam habuisse operis SCAR PIQ. Quum autem eodem tempore , quo SoEΜΜERRiNG Edinburgi degebat eL Duncatius Proebas opus obtinuerit , vero alle ipsi Videtur , Μ0NRoum, qui opus suum anno I 783. edidit, PROCHAsRIR Opus, quod jam anno IZZ9. pr

dierat , saltem vidisse. 29 WALTER l. e. T. I. & nostra Tab. IL

29쪽

rem , qui mihi dein sub nomine ansa communicationis nervere venit, seorsm

possim eX ponere. - Truncu3 lumbalis Eoiserior certe pluribus conjunctis radicibus ex solo ganglio oritur. Inter Omnes peculiare S C nesVorum lumbalium paribus egredientes ramos robustissimus est; at non semper illius crassities eandem ad caetera paria rationem habet; saepius enim truncum secundi paris trunco quinti pari S crassa orem Vidi, atque ita trunci lumbates postici quoad robur, diversimode variant sic, ut natura constantem haud teneat legem 3 ob, sed variam in variis corporibus rationem sequatur. Trunci lumbates

posteriores omnium quinque parium recta retrorsum intra processus transversos vertebrarum lumbalium ad dorsiuna pergunt: perforando enim fibras mus. culi Quadrati lumborum atque transversi abdominis , intra processus transversos sitas , in duos demum ramo S, crassiorem alterum , alterum tenuiorem, abeunti Inde uterque ramus dispertitur in ramificationes Varias vario modo decurrentes. Quidam nempe majoreS rami prope columnam Vertebrarum recta extrorsum musculum longissimum dorsi , & sacro-lumbalem perfodiunt: parvis dein iahoc itinere filamentis musculo multifido spinae, musculis intertransversariis & interspinalibus lumborum transmissis , ipsas tendineas expansiones musculi latissimi dorsi superscandunt, & tenuissimis surculis in cutem dehiscunt; alii vero intra

musculum transversum Sc obliquum minorem abdominis antrorsum repunt , in margine externo musculi sacrolumbaliis prodeunt, & in membrana adi post secundum longitudinem coxae evanescunt; alii tandem ramuli intra musculos abdominis serpentinis ducribus obrepunt, hunc Vel illum transforant, donec ad anteriorem abdominis regionem adveniunt, & in membrana adiposse pari

modo evanescunt. EUSTA CHIUS horum truncorum distributionem sat accurate exhibuit 3IJ. PETRUS DE CORTONA 3 ab non autem ea, qua EUSTACHI Us,

industria horum truncorum supra musculum longissimum dorsi, et sacrolumbalam

30쪽

leni ramificationes adumbravit. w1NsLovIUS & SABATIER in expositione singulorum parium hujus quoque trunci descriptionem una repetunt; id quod etiam in quorundam recentiorum ne urologiis factum esse video. Attamen, mea quidem opinione, hac repetitione tuto carere possumus; sat perpetua enim lege hi trunci decurrunt sic, ut generali quadam descriptione optime possint comprehendi.

S. IX. II. Nervi a lumbalibus ad sympathicum magnum accessorii.

Si anatomicorum , qui olim & nunc inclaruerunt, de nervis spinalibus ad sympathicum magnum accessoriis sententias colligimus , eaS, praeter opinionem , plurimum inter se discrepantes obsiervamus. Atque id nunc exemplo illorum tantum ramorum accessoriorum, quos nervuS sympathicus magnus a quinque nervorum lumbalium paribus nanciscitur , demonstrabo,

Sententiae Veterum.

VESALIUS tria priora tantum paria nerVorum lumbalium ad nervum sympathicum surculos accessorio S ablegare 33 docuit; in ea autem, quam nobis reliquit delineationem, nulli ejuS modi surculi apparent. EUsTACHIUS 34 contra credidit a quo Vis pari ramum quemdam diffundi, quem etiam in ejus tabulis delineatum videmus. Verum, a quo vi S pari nervorum spinalium hinc etiam a nervis lumbalibu S) ramum Quemdam ad nerVum sympathicum magnum, di ab illo iterum alium ramum ad tingulum quod Vis nerVOrum par, modo quasi

33b HUM. COR P. FABR. Libr. sept. Cap. XV. P. 349. Quin etiam ab anterioribus ramia trium priorum parium ex lumborum Vertebris prosilientium surculi etiam diffunduntur , qui nuper dictos sexti paris ramos costarum radicibus exporrectos accedunt, illosque adaugent.

SEARCH

MENU NAVIGATION