De pontificum collegii pontificisque maximi in re publica potestate ...

발행: 1875년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

natu maximust Qui fortasse collegii consiliis praesidebat neque

tamen potentia collega antecedebat. Sane scio, apud Festum )esse: maximus pontifex clicitur, quo maximus rerum quae clsacra et religiones pertinent uile Sit Vindexque privatorum magistratuumque. Sed nemo tacite ubitabit quin haec explicatio ex ea potestate petita sit quam pontifex maximu post reges exactos clemum habuit. Quocunque autem modo haec res se habet id unum inter omnes Constat, praesidem collegii permagnis potestatibus illis, e quibus auctores vetere Verba inciunt, non Priu quam liberata re publica ornari potuiSSe. Jum Supra commemoratum Si regni temporibus a regibus pontifices lectos esse Regibus autem expulsi jus cooptandi collegas pontificibus clatum est. Quae electu rati per Complura saecula valuit. Sed postquam populus pervicit, ut pontifici maximo creando interesset v. insta p. 43 anno O9lΙ45 C. Licinius Crassus tr. l. cooptandi uri vim diminuere conatu est.' Rogationem ergo Promulgavit, qua Cautum St, ut nominatione Candidatorum aut ab uno aut a pluribus pontificibu factu quem Septendecim tribuum Comitia jussissent, is a collegio cooptaretur. Cui legi nobiles quos in re publica administranda Sacerdotum collegia magnopere adjuvabant', vehementer reluctati sunt a profecto C. Laelii auguris eloquentia periculum quod imminuit Collegii propulsatum est. Ne ver in longum tempuS, cum a. 65OlIO M Cn. Domitius Ahenobarbus legem perferret, qua omnia quae Liciniu voluerat Conse-Cutu est. Primum enim pontificum, augurum, decemvirorum collegiis imPeratum St, ut eum quem populus jussisset cooptarent, ieinde autem ei vel iis qui anili lato nominabant, praescriptum, ut in contione jurejurando obstringerent Se optima fide nominasse

habita esse Gemonius De cooptatione sacerdotum Romanorum, Berolini 87op. ii librarii alicujus errori jure tribuisse mihi videtur.' Cic. pro est. 46, 98. con p. I. 6SIIIo Veli. II. I a.' Cic. de leg. gr. II. Suet Ner a. eu. II. I 2. ' Cic. Brut. I, I, I. christ ad Her. I, II, O Cic. Phil. II, 2, 4. Duplicem nominationem, primam in collegio alteram in contione jure statuit Gemonius p. 4 docuitque ad hanc reserendam esse illam legem qua vetitum erat ne quis a pluribus quam a duobus nominaretur Cic. Phil. II, 2, 4.)Dj0jij odi MIOOQ le

12쪽

Non ita multo post Sullae lege Cornelia de sacerdotiis lex Domitia sublata est, quoad Caesar ut pontifex maximu Crearetur, a. 601l63 T. Atium Labienum adduxit ad promulgandam rogationem qua lex Domitia restitueretur. Quo facto populus Caesari gratias agens pontificem maximum eum creavit. y Quamdiu reges imperium Romae obtinuerunt, pontificibus nulla fere nisi Curandi sacra potestas fuit. Quare Livius L o eam solam his verbis exposuit se Numa ei Numae arcio pontifici omnia sacra exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, a quae templa sacra

fierent atque unde in eo sumptu pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis Citis subjecit, ut esset quo Consultum plebes veniret, ne quid clivini juris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur, ne Caelestes modo Caerimonias, sed justa quoque lanebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo ViS misSa susciperentur atque Curarentur. Quae Cicero confirmat scribens de rep. II. 4, 26): ,sa Cri e prinCipum numero pontifices quinque praefecit et alio loco de legibus II, 8, avi clivisque ollis' sacerdotes, omnibus pontifices, singulis flamines sunto: Sed a sacris astorum cura ejungi non potuit. Quin omino Cautum erat Numae institutis, ut scirent pontifices quibus iebus Sacra fierent. Quamobrem verisimile est pontifices jam regum temporibus fastos Curasse se propoSuit eo POPul reX, neque prius quam eleto regno fieri potuit, ut seriis in singulos menses in licendis pontifices in re publica multum Valerent. Jure enim fasto proponendi a collegium elato, quia anni Romani CCCLVcllex alternisque mensem intercalarem aut XXVIII aut XXVII

in Dio Cass. XXXVII, 37 τοτε με δη τόδε ἐγενετο, καὶ τα αἱρεσεις των ἱερεων γρά φαντος μεν του Λαβιήνου σπουδάσαντος δε του Καίσαρος, ἐς δνδῆμον αὐθις ὐομιλος παρὰ τὸν του Συλλου νομον ἐπακηγαγεν, ἀνανεωσάμενος τὀν του Θομιτίου ὁ γαρ Καῖσαρ του Μετελλον του ευσε υς τελευτρῆσαντος της τε ἱερωσυνης αυτο καίτοι καὶ νεος καὶ μηδέπω ἐστρατηγηπιος ἐπεθυμησε καὶ ἐν τῶ πλήθει την ἐλπίδα αυτῆς διά τε ταλλα καὶ τι τι τε Λαβιήνω κατὰ του Pαβιριου συνηγωνιστο καὶ ὁ Λεντ λον ἀποθανεῖνουκώ φηφιστο λαβων τουτο τε ἔπραξε, καὶ ἀρχιερεως των ποντιφίκων, καίπερ ἄλλων τε της τιμῆς πολλων ,αι os κατουλου μάλιστα ἀντιποιο ιενων ἀπεδείχθη.' Est in codice aliis . Multo melius quam ollis aut aliis alii ci esse mihi Videtur, quod L. Lange conjecit: divisque patriis. cf. Livii Verba supra commemorata: ne quid divini juris neglegendo patrios ritu P. a. t. Dj0jij odi MIOOQ le

13쪽

.clierum Continentis ad cursum lunae digestus orclo tam clifficilis erat perspectu, ut non omne quibus cliebus seriae essent, ante oculos habere possenti et ad ferias recte indicendas astorum Scientia opus esset accuratissima, pontifices callicli hanc scientiam occultabant' atque semper in perbreve tantum tempus populo quae scire eum portebat enuntiabant. Ineunte mense patres in montem Capitolinum ad curiam Calabram vocabant iisque proponebant,

quintanae an septimanae nonae essent futurae. Nonae autem Cum adveniSSent, rex Sacrorum qua celebrandas esse pontifices

sciebant, ferias menstruas populo edixit. Nec sine gravi causa pontifices fastorum scientiam evulgari noluerunt. Nam quia feriae paene omnes aut dies nefasti aut dies parte nefasti erant, quibus neque lege agere neque cum populo agere magistratibus licebat, si manifestum est, pontifices ferias ea quae non certo te quotannis agebantur et Conceptivae appellabantur' et praeterea ferias imperativas edicentes hoc vel illo tempore populum comitiis prohibere potuisse. Qua potestate non raro male usos Sse pontifices luce clarius est Quamquam enim tam pauca nobis tradita' s. Cic. Pro Mur as posset agi lege necne pauci quondam sciebant.' Apud Livium IV, 3 Canutrius ita ad populum: obsecro vos, Si non ad

fastos, non ad commentario pontificum admittimur ....cs H, I quae autem ad sacra pertinebant, a pontificibus maxime ut religione obstrictos haberent multitudinis animos, S PreSSa. Denique . IX, 6. ' Varro de l. l. VI, 27 Kalendae ab eo, quod his diebus calantur nonae a Pontificibus, quintanae an septimanae sint suturae, in Capitolio in curia Calabra

sic die te quinti ΜS. dictae quinque calo uno novella, septimi die te ΜS.

septem dictae calo Iuno novella. f. Plut M. R. a . sed de mens. 3 7. Seo ad Aen. 8, 54 Sed quae hi scriptores tradiderunt, non accurata Sunt. φὶ avo de l. l. VI, 3 rex cum serias menstruas nonis Februariis dicit, hunc diem Februatum appellat. VI, 28 eodem die nonis in urbem ab agris ad

regem conveniebat populus etc. Macr. Sat. I. XV, 2 post novam lunam oportebat nonarum die popularis qui in agris essent confluere in urbem accepturos causas seriarum a rege Sacrorum sciturosque quid esset eo mense faciendum. cs Seo ad Aen. 8, 54.

' De diebus fastis et nefastis . Varro de l. l. VI. 29-3o. D. I. 9. Ovid, ast I. 47 Macr. Sat. Ι. XVI. I .' Macr. Sat. I. XVI, 6 conceptivae sunt quae quotannis a magistra tibus vel sacerdotibus concipiuntur in dies vel certos vel etiam incertos, ut sunt Latinae, Sementivae Paganalia, Compitalia. cf. Paul. p. a. Varro de l. l. I. as Geli. X. XXIV. 3.

14쪽

sunt de aetate priore, ut exemplum afferre non QMimus, tamen.

illius rei testimonio sunt quae e fastis a Cn. Flavio propositis inscriptores narrant. Haec enim 'pu Ciceronem legimus: Erant in magna potenti qui consulebantur pontifices scriptor cliciti a quibus clies tamquam a Chaldaeis petebantur. Inventus est Critia quidam Cn. Flavius qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus discendis fastos populo proposuerit et ab ipsis capsis uris consultorum sapientiam compilarit. Itaque irati quo sunt veriti,

ne ierum ratione pervulgata et cognita sine sua opera lege agi Posset, Verba quaedam fmposuerunt, ut omnibus in rebus ipsi

interessent promur. , 5 '. Apparet igitur, Flavium fastos

proponentem Glum collegio nexuisse et ob id hominem e populo bene meritum habitum esse. Nec mirum quo in certamine Cum Cornelio Barbato pontifice maximo a populo magnopere adjutuSest. Adduxit autem Flavium ad ea quae fecit Appius Claudius Caecus' quippa qui censura fungens nobilium plebejorum spiritus

rurimere studeret ideoque cum nemo patriciorum honestorum Cum eo facere vellet, infimae plebi, quam o urbam forensem Livius nominat, faveret. Itaque fieri non potuit, quin collegium pontificum in odium Claudii veniret. Pontifices enim, quamvis tunC

nem eorum ex plebe rearetur, tamen non . Solum patricios, secl

totam nobilitatem adjuvabant. Fastis propositis nonarum praedicatio cum esset nullius momenti, scribae pontificis sive pontifici minori tradita esse videtur. A circiter centum et viginti annis post ea Couegii potestas, quae ad fastos pertinebat, magnopere amplificata est. Lege enim M'. Acilii habrionis consulis altero quoque anno intercalandi ratio sublata inegotiumque clatum est pontificibus, it quando vellent

' Quod factum est intra annos 4 a 3Ia quo consuram Appius Clauditis iniit et sol3oc quo aedilis curulis imius creatus sq.

15쪽

intercalarent. 3 Quo facienti non iri consilii fuisse victetur Glabrioni

ut fastos mala illa temporum computandorum ratione cujus vitia decemviri clierum mensis intercalari numerum Corrigentes, sed CCCL dierum numerum anno concedentes non omnia sustulerant, perturbatos corrigeret et emendaret, se ut nobilium potentiam rei

publicae administrandae augeret et confirmaret. Quo simulato corrigendi fastos consilio facile potuit occultare. Lege Acilia quae effecta sint quilibet animo praecipiet. Primum nova potestate illa pontifices eos qui rei publicae praeerant, adjuvantes populi consiliis obstabant, ac einde hominum privatorum rationibus prospicientes aerario clamnum inserebant.' Sic ut exemplo utar mense Decembri anni 7O3l5 I, cum tribunatum vix iniisset, C. Scribonius Curio qui Caesaris rebus clam studebat Complures promulgavit rogationes nobilibus odiosas.' orta est magna contentio Cujus ex eo pendebat exitus, utrum postridie Terminalia' aut tertio die post erminaliast pontinces intercalaturi essent necne, Cum nisi mense adjecto rogationes ante Cal. art. perferri non possent. Ac tametsi eo anno jure poterant intercalare, quod biennio ante i rictum erat, tamen nobilium partes pontifices secuturos esse Curio quippe qui ipse in collegio esset', persuasum

habuit. Quare consilium cepit palam h populi partes transeuncli; nihilominus autem hujus consilii dissimulandi causa operam edit, ut ad intercalandum collegas adduceret. yy quo nimirum stustra

3 Macr. Sat. I. XIII, 2I: uditanus refert libro tertio Magistratuum decemviros qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Fulvius autem id egisse M'. Acilium consulem dicit anno quingentesimo sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico. Censor. o delictum ut corrigeretur, pontificibus datum negotium eorumque arbitrio intercalandi ratio permissa.' Censor. O 6 sed horum plerique ob odium vel gratiam, quo quis magistratus citius abiret diutiusve fungeretur aut publici redemptor ex anni magnitudine i lucro damnove esset plus minusve ex libidine intercalando rem sibi ad

corrigendum mandatam vitro depravarunt.

' Dio Cass. XL. 62, 2 καὶ τους συνιερέας ὁσον ἀπο βοῆς ἐξεβιαζετο:

16쪽

secit. 3 Collegium enim senatui morem gessit et ut annus maneret suo statu ecrevit. Quo hau ingratum accidit Ciceroni qui jam anni 7ml5 aestate amicis Romae morantibus supplicaverat ut omnibus viribus Contenderent, ne intercalaretur.' Desiderio enim urbis flagravitδὶ Ciliciamque provinciam quam citissime relinquere voluit. Talem intercalandi rationem sequentes pontifices fasto non correxisse sed magis magisque perturbasse ) manifestum est. Itaque Caesar, cum a. 7o8 46sastorum emendandorum Causa a soli Cursum anni tempora cligereret, praeter ordinarium mensem intercalarem po tricli Terminalia adjectum duos alios menses inter Novembrem et Decembrem addere Coactus St, quo saSto Cum ero anni tempore exaequaret. β)Porro decretis illis quae cum e rebus ad sacra pertinentibus senatus ex collegi perContatus esset, qui ei placeret, ' fecerunt pontifices in civitate multum valebant. Haec enim decreta magistratus exsequi oportebat. .

Camillus ante Hos captos decimam praecla partem Apollini

voverat. Urbe autem expugnata dubium visum est senatui, utrum ex ea tantum praecla quae rerum moventium esset, decima recte designaretur, an ipsius urbi agrorumque Captorum pretium aestimandum esset. Senatus a Codegium pontificum rem ejecit et pontifices decreverunt, etiam agrorum pretii cleCimam Apollini clanclam esse. Agris igitur aestimatis cum in aerario non satis peCuniae Sset, qua decima agrorum solvi posset, matronas Omnia ornamenta uaserunt in aerarium detulisse, ut pontificum praeceptum observaretur. 93 Dio C s. l. c. Cic. ad Fam. ΙΙΙ , 5 Quod tibi supra scripsi Curionem

valde frigere jam calet, nam ferventissime concerpitur, levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transsuit ad populum etc.' ad At V. 9, 2 Illud tamen, quoniam nunc abes, cum id non agitur, aderis autem ad tempus ut mihi rescripsisti, memento curare per te et per omnes nostros, inprimis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid novi decernatur hoc tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes, ne imtercalaretur cf. V. 3, 3.

' ad Att. V. II, I non dici potest, quam flagrem desiderio urbis. - Cicero Verebatur, ne provincia e Prorogaretur. V. ad Att. V. II, 2 aliasque hujus libri epistolas.' Censor. o. s. Cla de legibus H, 2, 29. Suet. Caes. O praecipue Cic. ad An. X, 7, 3. ' Censor. O, Macr. Sat. I. XIV, Cic. ad Att. V, 3. a.' Quod a scriptoribus dicitur: rejicere ad pontifices, referre ad pontifices, oconsulere pontifices. 7 v. Lis. V. 23. s. Dj0jij odi MIOOQ le

17쪽

Neque neCeSae est ea reclamus quae de ornamentis traduntur id unum autem elucet, omni ope atque opera Romanos eo tempore enisos esse, ut quae Sacerdote jussissent, exsequerentur. Antiquo tempore, Cum sellam Curulem appetere plebej vix coepissent, ponti-tices patrum partes secutos esse per se intelligitur. Notum est,

patricios legibus Liciniis Sextiis modo perlatis a. 387l367 operam

cledisse quam maximam, ut an aut illam Causam simulantes clictatore creando consules plebejo magistratu moverent. Ac plerumque belli periculosi. Causa dictatore opus esse praetendebant ii,

se occasione clata alia quoque ictitabant. Sic anno 30il363

pestilentia gravi non remittente senatus jussit ictatorem clavi gendi causa ici. Quo factum esse sine onmiCum Consensu vix credi terim. Compluries enim legimus, quaesitum Sse ex pontificibus, qui piaculi ad prodigia procuranda aut a morbos clepellendos esset idoneum. Dictatore icto C. Genucius, qui ex plebe

Consul creatus erat, magistratu sese abdicare Coactus est. Simulasse

autem patricios clavi figendi Caerimonia opus esse, ex eo intelligitur, quo L. Manlius Imperiosus, qu*m dictatorem fecerant, ripae Hi iste ac rei publicae gerendae ac non solvendae religionis gratia Creatus esset, bellum Herni Cum adsectans cli lectu acerbo juventutem agitavit. Hoc loco adclam, etiam augures uumvirosque sacris iaciunclis plebi aliquoties clamnum intulisse. Exempli causa, cum a. 42Ιl333M. Claudius,arcellus ex plebe dictator creatus esset, auguribus Statim negotium clatum est a patribus, ut vitio creatum esse illum nuntiarent. Quo injuste eos fecisse ex iis cognosci potest, quae palam tribuni OPPOSuerunt. )

jLiv. 6 6 sq. a. 39au6 Appius Claudius dictator creatus, ut contra Hemicos bellum gereret, a. 393u6 T. Quinctius Pennus qui Gallos repelleret, a. 39έ36 Q. Servilius Ahala, ut idem bellum susciperet.' Sic ut exemplo utar, apud Livium LXXI. Ia): ac piacularia, sicut ante pontifices censuissent, fieri f. XL. 37.' Liv. H. 3. Liv. VIII. 3 nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia Vitione

creatus esset, in disquisitionem venit consulti augures vitiosum videri dictatorem PronuntiaVerunt eam rem triuiini suspectam infamemque criminando secerunt: nam neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem neque ab consule cuiquam publice privatimque de ea re scriptum eSSe nec quemquam mortalium extare, qui se vidisse aut audisse quid dicat, quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae sedentes potuisse, quid in

18쪽

I Duoviri autem a. 0396 id egisse videntur ut legem Terentiliam impedirent.'Ρostquam plebs potentiam consecuta est neque soli patres sed nobiles patricii plebejique Romae imperium obtinuerunt pontifices ad nutum patrum plebi obstare desierunt. Nec tamen desierunt potestatibus suis male uti. Nobilibus enim gratum acientes iis qui populi Causam agebant, detrimetitum afferebant.' Ac iustustra populus enisus est, ut sacerdotibus Creandis interesset.

Permulti sunt loci in Livii libris a. u. c. XXI-XLV, quibus e procliigiis agitur. y Quae partim ex decreto pontificum partim ex

haruspiCum respiacio procurabantur; partim etiam decemviros )adire libros satales, quos non facile Romani consulebant nisi taetra prodigia nuntiata erant aut pestilentia in urbem inciderat, senatus jussit. Ac plerumque decemvirorum decreto facto nil ultra requisitum est; sin res gravissima erat, praeter illud quid pontificibus placeret exquisitum esse videtur. Quod perspicies ex Livii verbis XXII : Q. Fabius Μaximus dictator iterum quo te magistratum

iniit vocato senatu ab iis orsus, Cum cloCuisset Patres, tu neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio Consule SSe, quaeque piacula irae eum essent ipsos deos Consulendos esse pervicit ut quod non ferme decernitur, nisi Cum taetra prodigia nuntiata sunt, e-cemviri libros Sibyllinos adire uberentur qui inspectis satalibus libris rettulerunt patribus quo ejus belli causa votum Marti foret, id non rite actum de integro atque amplius faciundum esse, et Jovi ludos magnos et aedes Veneri Erucinae ac menti vovendastor sit, id vitium auguribus visum Θμ haec aliaque ab tribunis nequiquam jactata tamen ad interregnum res rediit etc.' Liv. m. o. s. V. q.

' Idem augures fecisse apud Livium legimus XXII. 34 III. I. XXI, a. XXII, I. 36. 7. XXIII, 3I. 36. XXIV IO. q. XXV, 7. XXVI, 3. XXVII, 4. II. 3. 37. XXVIII, 1. XXIX, 4. XXX, 2 38. XXXI, a. XXXII, 1 9. 29. XXXIII, 6. XXXIV, 45. 5. XXXV, 9. I. XXXVI, 7. XXXVII, 3. XXXVIII, 36. XXXIX, a. 56. XL, a. 19. S. 59. XLI, 9. 3. IS). I. 28. XLII, a. O. XLIII, 3. XLIV, 8. XLV, IS

CL II, 2. II, Io IV, 2Ι. V IS. PeStilentias scriptor commemorat V, 3. VII, 7 etc.

' duoviri erant usque ad annum 386l368 Lis VI, 37), quindecimviri ab

Sullae tempore.

19쪽

esse, et supplicationem lectisterniumque habendum et ver sacrum vovendum, si bellatum prosipere esset, resque publica in eodem quo ante bellum fuisset, statu permansisset senatus quoniam Fabium belli cura occupatura esset, Μ. Aemilium praetorem ex collegii pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, Curare jubet. A

Nec mirum hoc quia facile fieri potuit, ut decemvirorum qui sacra a Graecis ascita et accepta curabant decretis patrii ritu a pontificibus custocliti attingerentur. - Qua prodigiorum cura diligentissima optime firmatur quo Gellius dicit, Romanos veteres inconstituendis religionibus atque in is immortalibus animadvertenclis castissimos cautissimosque ouisse in Quin etiam in castris

cleorum ostenta minime neglecta sunt.' Neque incerti erant im- Peratores, quomodo illa expiarent, Cum more majorum pontifex unus in exercitu esset,' qui eorum Curam SusCiperet. - Romae prodigiorum expiandorum causa plerumque seriae extra ordinem

eclictae sunt', quare pontifices prodigiis nuritiatis comitiorum proserendorum acultatem habebant. Quod exempli causa haec Livii verba docent: principio anni, quo L. Cornelius Q. Minucius

Consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur, ut non rei tantum ipsius, sed seriarum quoque ob id inclictarum homines taederet, nam neque senatus haberi neque re publica administrari poterat' sacrificando expian loque occupatis consulibus. Sed quamvis maxime homines irati essent, tamen exsurgere Contra pontificum jussum non ausi sunt. - Jam singula Sequar. .

698l56 rogationes orciae e Lentulo et emitone eo sublatae

sunt, quo Cn. Cornelius Lentulus consul seriis assensu pontificum ' II XXVIII, 2.' Lis XXI, 46 Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis ... quibus procuratis Scipio cum equitatu etc. ' V. D. VIu. , ubi legimus Livium pontificem et legatum verba praeisse sollemnia, cum P. Decius Mus pro exercitu se deVoVeret. Idem invenimus X. 28. Hoc loco non omittam esse apud Livium VIII. 9 verba: pontifex publicus populi Romani, A quare non video cur Mommsenus in rellii lectione inscr. 2I S): arca pontificum populi Romani offenderit R. S. I p. 66. a. s).3 V locos supra commemoratos, quos apud Livium inVenimus p. 4 a. 33 et Gell m. XXVIII. a. Feriae eae imperativae oppellabantur. In his sunt sacrum novemdiale, instauratio Latinarum, supplicationes in biduum, triduum etc.

20쪽

16 edictis dies comitiales exemit omnes.' Ac similia leguntur puclAppianum b. c. I, 55 Plutarchum Suna 8 Dionem XXXVIII, 6). Dio Caesaris legem agrariam a Bibulo Collega impeditam esse a. 605l50),

his verbis narrat ,,ου μέντοι καὶ ο Βίβουλος ἐνεδίδου, ἀλλα τρεις δημαρχους συναγωνιστας προςθέμενος,' ἐκώλυε το νομοθέτημα, καὶ τέλος, ἐπειδη μηκέτ αυτ μηδεμία αλλη σκῆ νις ἀναβολῆς πελείπετο, ἱερομητίαν ἐς πάσας μοίως τα λοιπὰς του ἔτους ἡμέρας, ἐν et ουν ἐς ἐκκλησίαν ο δῆμος ἐκ των νοριων συνελθεῖν δυνατο, προηγορευσε Quo sine pontificum consensu ideoque contra leges secisse Bibulum, quia ipse Caesar eo tempore pontifex maximu erat, manifestum est. Quapropter optimo jure quo edixit collega Caesar sprevit atque legem agrariam pertulit. Feriae autem lege edictae ut negligerentur nisi extremo rei publicae liberae tempore non accidisse videtur. ridie Kal. Jan. anni' 688l66, quamquam in eum diem Compitalia erant edicta, C. Μanilius tribunus concilio plebis habito legem e libertinorum suffragiis pertulit. Quod profecto frustra ausus est. Nam proximo die senatus legem illam contra jus fasque latam sustulit. β)In collegii consilio pontificis maximi sententia lege non plus

Valuit, quam ceterorum pontificum. Ac tametsi perspicuum est, pontifices praesidis auctoritatem Sempe sere secuto esse, Semel tamen legimus, eos ab illo dissensisse. ε 3 Cic. ad Q. r. II. VI, ΙΙ, IV, 4 d. ese erg): consul est egregius

Lentulus non impediente collega, sic inquam bonus, ut meliorem non viderim: dies comitiales exemit omnes, nam etiam Latinae instaurantur, nec tamen deerant supplicationes. Ita legibus emiciosissimis obsistitur, maxime Catonis etc. ' cf. Cic. pro est. 53, II 3.' Ascon. p. s. Dio Cass. XXXVI, 5. XXXVI, a d. indors . cf. Cic. pro Mur. 3, 47.' Liv. XXXI, 9 Licinius pontifex maximus . . . negavit, ex incerta Pecunia VOVere debere . . . posse rectiusque etiam esse, pontifices decreverunt. Dj0jij odi MIOOQ le

SEARCH

MENU NAVIGATION