장음표시 사용
181쪽
ris, clericus, fidelis noster, pro lesitimatione P. S. & M. filiorum suorum , quos ipse dudum in sacris Ordinibus constitutus , ex B. de eadem terra muliere soluta , se asserit senuisse, Majestati nostrae humiliter supplicavit : nos supplicationibus suis benignius inclinati, praedictis N. de plenitudine potestatis nostrae , eX certa scientia eos spurios esse scientes, legitimavimus, & omnia jura legitima restituimus : ut tanquam legitimi & Iὶ legitimo thoro nati, in bonis paternis & maternis , quae nudalia non existunt, suecedant, & ad omnes actus publicos & civiles honores , si casus se ingesserit, admittantur : & in omnibus aliis suam libere prosequi valeant actionem , objectione prolis illicitae in posterum quiescente , & lege aliqua non obstante, & ea praecipue quae lesi-
timari spurios nisi eX certa scientia non permi tit : ita tamen , quod vicesimam partem pro ventuum omnium bonorum , quae praedictae
legitimationis beneficio a ad legitimos eosdem provenerint, singulis annis reddant Curiae nostrae, in recognitionem gratiae, quam eis super hoc duximus indulgendam. Ad hujus modi autem rei memoriam &c.
Concedit cuidam quod posset feri miles , qua quam non sit de genere militum.
Notum facimus universis , quod A. de N. Majest. nostrae humiliter supplicavit, ut cum velit fieri miles, & pater suus miles
182쪽
non esset, sibi exinde largiri licentiam dignar mur. Nos autem , ut fidei suae meritum , &suorum per Imperialis gratiae praemium Imperialiter compensemus I), supplicationibus ipsius benignius inclinati , de potestatis nostrae plenitudine, sibi concedimus potestatem: quod juanquam pater finis miles non fuerit, & noris constitutionibus caveatur , quod milites fieri nequeant, qui de genere militum non nascuntur : ipse tamen de culminis nostri licentia decorari valeat cingulo militari, mandamus equatenus nullus est, qui a) ipsum super hoc de caetero molestare vel impediri praesumat.
Misericorditer remittit jententiam ultimi su plicii cuidam homicidae. am sit favorabilis magnificentia Caesaris,& quam sit affabilis misericordiam petem tibus ci) vultus ejus, ex praesentis nego iii serie potestis conjicere 2 aperte : in quo sic est operatus justitiam, ut per misericordiae semitas dirigat gressus suos, sic misericorditerest profectus, ut partes justitiae non excludat,
S ut consulatur animae mortui potius, quam vindictae : nec impunitum penitus dimisit no- tum , nec perdere voluit ad suae pietatis ref gium proclamantem. Tales sunt etenim magnifici principis viae suae, ut in his quis 3 reperiat ipsius participium quod formidat,
I compensemus I. compensantes. a es qui desunt. I petentibus i. patientibus. a conjicere . committere. 3J ut in his quis l. in his. participium I. principatum.
183쪽
& supplex ac humilis misericordiae fomitem ut respiret: quia nec sitit sanguinem , si s) justitiae viam non minuit miserendo, nec parcere
vult s) noxio, quem culpabilem reddit temeraria praesumptio delinquendi. Sermo hic est G. de Placentia captivo , quem propter homicidium, non ex proposito sed rixa interveniente commissum, nostra sententia ultimo suppli-eio condemnavit: qui, licet ante judicem. CXaminatorem justitiae, scripto jure inexcusabilis est repertus , tamen coram summi clementia principis factus est redivivus : sicut in authentici scripti nostri serie videritis contineri, quod latrix praesentium operosa demonstrabit.
rixatio falarii, constituti in ciuitare For linia, potesatibus tribuendi.
DEcus est principum fidelium , votis clementer annuere, ac supplicum preces misericorditer exaudire, ut sic per gratiam diligantur in populis, di per Deum tueantur in terris Ρorro I) per praesens scriptum notum facimus universis Imp. fidelibus , tam praesentibus quam futuris : quod cum Commune Fortinii , fideles nostri , misericordiae nostrae januam humili petitione pulsassent a , quod in salario suo decaetero Ρotestatibus exolvendo, cujus solutionem praeteritam suis onem rosam ς Ii l. sed. 6 miniat miserendo, nec parcere vult l. invenit miserendi ne parcat. scripes I. stricto. 1 porro deest. a) humili petitione pul- susent l. pulsatione humili tetigerunt.
184쪽
rosam facultatibus reputabant, providere misericorditer dignaremur: eorum 3 supplicationibus benignius inclinati , salarium ipsum annuum ad Io. libras providimus amodo reducendum. Quo Ρotestates eorum , qui pro tempore fuerint, volumus esse contentos, 1 cripti praesentis autoritate mandantes, quatenus nullus sit, qui Commune praedictum , fideles nostros , ad majorem exachionem salarii, temeraria decaetero coactione compellat. Quod
qui praesumpserit, &c. Cap. XX.
Recipit quendam in suam gratiam, quem necesseriti olim tenuerat in rebellione.
I Lla fruimur & i Imperii dignitate manis
suetudine, ac praerogativa virtutis, ut quia nisi culpa praecederet , locum Venia non haberet, quacunque a) hora subditus ad fidem nostram conversus fuerit, patulis brachiis recipiamus eundem , obliti praeteritae culpae suae. Cum igitur ad notitiam nostram pervenerit N. de N. quem necessitas olim in rebellione tenuerit potius quam voluntas ad fidelitatem nostram cum omni devotione fore conversum, S in gratiam nostram recipi perpensius 3) implorantem : aures nostras benignas implorationi suae duximus apponendas, & meritis suae bonae conversationis 4 inducti, eum cum Castro, eorum l. nos ipsorum. r F l. ex. a
quacunque l. sed quacunque. 3 recipi perpensus i. receperimus propitius. conversationis l. con
185쪽
Castro, terra, familia & bonis suis omnibus, tam stabilibus quam mobilibus, in nostrae gratiam recepimus Majestatis : offensas omnes &culpas, quas erga nostram Excellentiam & fideles nostros, verbo vel opere potuit hactenus commisisse, sibi & haeredibus suis misericorditer indulgentes : dummodo, quod coepit, opere fideliter prosequatur , S in nostra devotione persistentes , se nostris servitiis exhibeat gratiorem quotidie per effectum. Universitati fidelium praesenti scripto mandantes, quatenus eum decaetero tanquam fidelem teneant, re in omnibus conservent indemnem , & ut nullus sit qui ipsum aut haeredes suos in fide nostra constantes, aliquatenus in personis aut rebus . molestare praesumet. Quod qui praesumpserit, Sc.
Concessis aavocationis incit in quibindam terris.
Otum facimus fidelitati vestrae, quod nos confisi de prudentia & legalitate i) N. de N. fidelis nostri, de cujus fide & sufficientia laudabile testimonium Serenitas nostra recepit, Officium advocationis in terris ipsis a eidem duximus concedendum , ut illud ad honorem di fidelitatem nostram debeat decaetero fideliter exercere. Quapropter fidelitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus, postquam vobis constiterit per literas justitiarii regionis
ipsius 3), ipsum fidelitatis & officii praestitis
186쪽
ossicium advocationis pertinere noscuntur intendatis , & pareatis eidem tanquam advocato in terris ipsis per nostram Excellentiam constituto.
Concessis osseu Capitania V Julitiariatis. m post sedatos jam fluctus bellicae tempestatis , cujus inter nos hactenus aura contraria cultum pacis & fructum justitiae pervertebat, praecipua vos I cura sollicitat qualiter circa bonum statum regionis ipsius, sub umbra nostri dominii tranquillitatis & plenae securitatis profectura succedant bona. Ecce C. de N. dilesium familiarem nostrum & fidelem , de cujus providentia & legalitate confidimus ab experto , in Capitaniam & justitiariatum ipsarum partium duximus statuendum. Quocirca fidelitati vestrae firmiter praecipiendo mandamus : quatenus , de omnibus & sing lis, quae ad ipsius Capitaniae & justitiariatus ossicium spectare noscuntur, eidem C. decaetero ad honorem & fidelitatem nostram devote parere & intendere studeatis , tanquam Capitaneo & justitiario ipsarum partium , Per nostram Excellentiam ordinato.
Gncessis octii Judicatus ad certum tempus. ΝOtum facimus fidelitati vestrae, quod nos confisi de prudentia & legalitate A. Concivis vestri , de cujus fide di sum cientia
187쪽
Iaudabile testimonium per literas vestras recepimus , recepto ab eo in Curia juxta nostram consuetudinem fidelitatis & ossicii debito juramento , ipsum Iudicem nostrum per totam praesentem aestatem I J duximus statuendum :fidelitati vestrae mandantes , quatenus eidem fideli nostro in omnibus, quae ad ipsius ossicii judicatur a spectare noscuntur ad honorem& fidelitatem nostram , per totam proXimam praesentem duodecimam indictionem decaetero intendatis, tanquam judici 3) per nostram Excellentiam ordinato.
Concedit licentiam exercendi artem medicina, in quibusdam pretibu3.
Notum facimus fidelitati vestrae, quod fi
delis noster N. ad Curiam nostram accedens, eXaminatus, inventus fidelis & degenere fidelium ortus , S sum ciens ad artem medicinae exercendam extitit per nostram C.
riam approbatus. Propter quod de ipsius pr. dentia & legalitate confisi, recepto ab eo in Curia nostra fidelitatis sacramento, & i) de arte ipsa fideliter exercenda, juxta consuetudinem juramento a , dedimus ei licentiam exercendi artem medicinae in partibus ipsis r ut amodo artem ipsam ad honorem & fidelitatem nostram, S salutem eorum qui indigent, fideliter ibi debeat exercere. Quocirca fidelitatim s vestrae 1 salem I. duodecimam indictionem. ca i duasur l. judiciatus. tanquam iudici desunt. ci abest. a iuramento abest.
188쪽
vestrae praecipiendo mandamus, quatenus nuIlus sit, qui praedictum fidelem nostrum super arte ipsa medicinae in terris ipsis , ut dictum est , fideliter exercendi, impediat decaetero, vel perturbet.
Pr ilegium concessisnu cujusdam Castra in
ETsi munificentiae nostrae gratiam libenter extendamus cr) ad singulos , quos fideles nobis ab ca) operum experimento 3
sentimus : circa illorum tamen merita gratiosius prosequenda, libentius nostrae liberalitatis dexteram adducimus , pro quibus non solum devotionis & fidei puritas , sed servitii gratitudo multiplicis intercedunt. Eapropter per praesens privilegium notum facimus universis, tam praesentibus quam futuris , quod nos a tendentes fidem puram & devotionem sinceram , & grata servitia , quae N. fidelis noster, nostro culmini ) fideliter exhibuit hactenus, S incessanter ad praesens exhibet, & exhibere poterit devotius in futurum : castrum C. s & Iustitiariatus cum omnibus justitiis , justitiariis rationibus omnibus, & pertinentiis suis, quae de demanio in demantum , & quae de se vitio in servitium eidem & haeredibus suis provenire potuerunt 6 in perpetuum de speciali gratia,
i) extendamus i. ostendimus. a ab l. per. experimento t. experimenta. culmuui l. culis tui. s) C. l. VaZanum. 6 provenire potiareum desunt.
189쪽
gratia , & ex certa scientia nostra duximus concedendum, ita tamen, quod Castrum ipsum a nobis & haeredibus nostris in Capitaniam teneat, & immediate a nostra Curia recognoscat. Vivens jure Francorum, in eo Videlicet quod major natu exclusis minoribus fratribus ti cohaeredibus in Castro ipso succedat, inter eos nullo tempore dividendo : sal- is in omnibus mandato , ordinatione & fidelitate nostra & haeredum nostrorum , & servitiorum , quae exinde Curiae nostrae debentur.
Ad hujus rei testimonium dic. 7
Privilegium concessum duci Myiria, super promotione sua de duce in regem.
FRidericus duci Austriae & Stiriae, suo di
lecto principi S comiti Carniolae, gratiam suam & omne bonum. De fulgore
throni Caesarei, velut ex sole Radii, sic caeterae prodeunt dignitates, ut primae lucis integritas minorati luminis non sentiat detrimenta, tantoque magis Imperiale sceptrum extollitur, &tanto cura regiminis solicitudinibus relevatur, quanto tribunal ipsius digniores in circuitu Circumspicit consimiles regiones. Hac igitur Consideratione commoniti, qui coelesti providentia Romani Imperii moderamur habenas, solii nostri decus tam veterum dignitatum or natibus confovemus, quam novis honoribus
l. &c. Chorus novae Iherusalem non dignum se putet cujus praesentia putet. cap. 26. 27. 28. desunt in MS.
190쪽
ampliamus. Τuis igitur, devotissime Princeps noster , supplicationibus favorabiliter inclina- nati, nec minus ad eXaltationem honoris sacri Imperii nostri respectum habentes , de infra scriptorum principum nostrorum consilio : videlicet C. Ratisbonensis Episcopi, L. mormatiensis Episcopi, Η. Bambergensis, & O. Bri-xiensis , abbatis Campidonensis , C. abbatis Clivia censis, O. ducis Moraviae, & R. ducis Bavariae: ducatus Austriae & Stiriae cum pertinentiis suis & terminis, quos has fenus habuerunt, ad nomen & honorem regium transferentes : te hactenus praedictorum ducatuum Ducem , de potestatis nostrae plenitudine &magnificentia promovemus in regem, eisdem libertatibus, immunitatibus, & juribus praedictum regnum tuum praesentis epigrammatis autoritate dolantes, quae deceant regiam dignitatem. Ut tamen ex honore, quem tibi libenter addicimus, nihil honoris & juris nostri diadematis aut Imperii subtrahatur : qui immo sicut hactenus tanquam duX , princeps& fidelis noster extiteras , sic in posterum regio decoratus honore , tu & successores tui,
legitimi principes , fideles & devoti nobis Ssuccessoribus nostris in Imperio perpetuo persistatis. Nihilque propterea juri & honori Imperii , in praeaictis regno & terris tuis omnino depereat vel decrescat, & quae hactenus habuit
in eisdem N. eo specialiter & nominatim e presso, quod succelsores tui, non per electionem praelatorum , Ducum, Comitum , aut quorumlibet nobilium eligantur in regem , sed semper major natu seu lenior ex generatione
