Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

DE FIDE, OBSERVANTIA, AC BENEVOLENTIA ΡONTIFICUM

Romanorum erga Imperatores Germanicos.collectum ex veris atque fidelibus historiarum monumentis,

a S. S. S.

Epistolarum, Epist. XXXI. Revera Imperialis felicitas, papali semper

impugnatur invidia.

203쪽

ILLUSTRISSIMO ΡRINCIPI

ac Domino, D. GEORGIO Comiti

Palatino Rheni, Duci Bavariae, &c. Domino suo clementi,

S. P.

M ini, Mori me Princeps, mea

se biennium ad Celsitudinem tuam , ab Illorissimo Principe D. MOLGGΛNGO . Comite Palatino Meni. agnato Celf T. ac Dominonaeo gratiosissimo , Triun de aliurebus quamplurimis mecum beneu me coloque . in hunc quoque sermonem venire, ut dic ret , optandum esse, Hinc laborem a quopiam suscipi, ut ex veris atque Melibus bisoriis sem, quam perfide, inique , superbe atque Urannice Pontimes semani cum Imperator in Gemmanicis egissent. Hoc etenim , non saltem ius rioris fortunae homines, a io im perditionis alis nari ; sed V viros principes, his salubribus exinemplis ad dissidendum homini peccati commoveri. Ia quo non potui non Celsitudinis tua prudentiam, cum fingulari pietate conjunctam, probare. Quis etenim , variis praestantis inum Imperatorumn s msr

204쪽

noinorum casibus , quom pontificum perfidia aescelere exagitati fuere, perpensis, de bis fugiendis

cogitaturis, eosque ut teterrim, omnium mal

rum faces execraturus non esset 8 Et si vero Celmtudinis tuae oratio cum aliorum piorum sententia atque judicio congruens, tunc temporis mihi per grata esset: non tamen quicquam de ejus aram menti tractatione saluere audebam, quod eae mihi subinde occupationes objici cernerem , qua ejus perampla materia tractationem minime ferrent:

U quod pontificiam perfidiam, insolentiam atque

tyrannidem tantam esse scirem, ut neque verbisaexprimi, neque ratione ulta sendi possit. V rumentavero, dum a tua Collitudine abfui, hinc inde in variis locis multorum bonorum judicia in eadem sententia cum Celsitudine tua esse cognovi , ita mens mea confirmata est, ut pauimiam otii nactus , cum ex Celsitudinis tua , tum aliorum sententia , Η omnema de perfidia ac t rannide Pontificum Romanorum erga Imperatores Germanicos , quam succinctili e pertexere adigrederer : hoc observato , ut Lectorem ad aut res , unde uberior rerum commemoratio petenda

es, quasi manu deducerem: nec jussi o dolori,

qui ex isdsignitate tantorum scelerum nasceretur, nimium indulgerem. Quis etenim, nisi natis sit. scopulis, ac nutritus lacte ferino , non doleat, imo toto pectore cohorrescat, legens, pontifices, δωδato Imperatorum ex latibulis, cr tis , ac socia , in quibus persecutionum tempore latus rum , eductos , ac liberalitate eomadem ditatos.

205쪽

Christi ae Apsolorum doctrina neglecta , est v cordiae , in olentia, perfidia, impietatis atque tyrannidis progredi potuisse , ut Imperatores ac Reges , suos dominos, patronos , ac magiDratus pos Deum in terris maxi e bonorandos, concitiis nefandis proscindere, bellis plusquam parricidialia in prosequi, eos omni scelerum genere, insidiis. veneno , V proditionibus impugnare , omnibus diris devotos Imperio privare, denique ipsis iutrisissimam servitutem lecticariorum atque mulionum redactis, JurcissHos pedes osculandos porria

gere , rerumque venerandat certaces ungulis ummis superbissime conculcare atque obterere minia me Ierubuerint. Sane cum neminem ita crudelem, ita ab omni in patriam amore alienum, vel a m disratus debita reverentia aversum esse censerem,

qui lectione talium vel paulisser ad succurrendum ictis rebus Ecclesiae U Reipublicae extimulari non posset: 'pomnematis hujus de perfidia atque tyrannide Pontifcum in Imperatores Germanicos concinnandi laborem alacriter suscepi. In quo si quibusdam justo vehementior atqua asserior fuisse videbor, hi sciant, non id lingua petulantia,

aut natu a morbo , sed rerum ipsarum rasione factum. Nam cum hae mala fuerint, quomodo oratio qua ex rebus nascitur, naturam earum

mutare poteris P Quod apud gentes valuit, hic quoque valere necesse es: nimirum quod

De perversis factis oratio bona esse non possit,

iuxta

206쪽

iuxta Sophoclem. Deinde hoc ingenue fateri non erubesco , me in ea gente natum , quae veritatiae simplicitati assueta , nom auribin hominum , maxime Pontificiorum , semire, vitia eorum fovere , vel mo itis verborum palsare consumeris :sed quae suis quamque rem terminis circumscriabens , scapiam scapham, sicum ficum c ut rex Macedoniae Philippus dixit appellet. Ac si boad veritatis scriptionem mihi non sufficiunt, cognsent , Italicis scriptoribus nullam irreυerentiam contra optimos Imperatores V Caesares nosros ris esse potuisse. Si itaque propudium ac dedecus deae Italorum magnae, rursus ab Imperii regnique Chrsi sudiosis, ipsis ostendatur , neutiquam eis injuriam factam posse viderit maxime cum scria Esaiae εἶ. ptum fit, Deum revelaturum propudium ac de decus est ramis sius mulieris, V sensurum gemtibus nuditatem , ac regnis ignominiam Wis: Nabum 3. Et princeperit ad haec , reddi ei,seuri es ipsi reddidit aliis et Apocalypsis IT.

Hoc vero qualecunque H omnema , usis sine Princeps, Cessitudinis tua inscribere υolui, quod argumentum ejus , oratione Celsitudinis mae mihist quasi subministratum : V quod eam Ecclesiae

ac Reipublicae calamitatibus , tyrannnide ponti eis inυectis, ita affici sciam , ut quidquid in iis fanandis υel amertendis praevsare poYD , ira eo nec pietatem , nec voluntatem eximiam requiri pati tur. Ac , etsi hanc meam compellationem Cel rudini tuae minime contrariam fore serem : ta vim ut eam , tanquam meae in ipsam submi i obser

207쪽

observantiae testem benigne admittere atque proba re dignetur, etiam atque etiam rogo. Chrisis Iesus , aterni patris Flius . Celsitudinem tuam ad gloriam ditani nominis sui, cum in prosera letudine, tum vera agnitione voluntatis sua, ac detesatione idolomania pontificia, diu salvam, incolumem , forentemque conse et ac tueatur. Data Basilea , M. Martii, Anuo M. D. LXVI. Tuae Celsitudinis observantiss.

Simon Schardius, D.

208쪽

DE FIDE, AMICITIA AC

Observantia Pontificum Romanorum

erga Imperatores Germanicos

CVM MVix v xiaque sint, quae Deum

ordinis amantem esse testantur atque ostendunt: tum vero illud evidens atque illustre testimonium suppeditat, quod, quo ea quibus religio , Veraque animi in ipsum pietas , vitaeque hujus ac civilis societatis conservatio continentur, debito ac legitimo ordine peraserentur , Religioni sacerdotes , Imperio principes ac reges mirabili sapientia inde ab initio multiplicati generis humani praefecit, per proprios actus ac dignitates distinctas, ossiciis utriusque potestatis discretis. Etsi enim, qui legis divinae promulgationem in veteri Testamento antecessere patres, Abel, Seth, Nolia, Abraham, Isaac& Iacob , tam sacra quam Imperium administrasse leguntur: & subsequentibus temporibus apud AEgyptios & alias nonnullas gentes haud dubie a patribus memoratis exemplo sumpto non nisi sacris initiati. reges electi a Platone. referuntur: tamen Deus lege per Moysen lata, ossicia ordinis utriusque distincta esse voluit: ac sacerdotes docere, sacrificare & orare : dinees cum populo regere, ac custodes disciplinaedi pacis juxta leges congruentes esse jussit: &

209쪽

novo sacerdotio in Testamento novo, per Chrustum filium Dei, redemptorem generis humani instituto, & ipse quantumvis Rex & facem

dos aeternus a patre omnipotente constitutus

esset, temporalium administratione a se abdicata , sola spiritualia curanda suscepit: quod

regnum suum aeternum ac coeleste, non temporale , mundanum vel politicum esset: inque eo non corporalia, caduca, fluxa atque fugacia , sed aeterna atque coelestia beneficia distribuenda esse sciret. Itaque & regnum suum non esse de hoc mundo, Ρilato de regno ipsius sciscitanti mansuete respondit : nec se venisse ut sibi ministraretur, sed ut ministraret, animamque suam daret redemptionem pro multis, di xit. Ac quando turbae regem temporalem ipsum facere voluerunt, fugit: petitae haereditatis indicium vel divisionem recusavit. Ac non solum Caesari quae ipsius essent, danda praecepit i sed & cum didrachma ab ipso peteretur, ne offendiculo esset aliis, staterem ex ore piscis exemptum exigentibus solvit. Adhaec, cum discipulos suos ambitione dominandi suffusos de primatu contendere cognovisset, non ipsos, sed reges gentium dominaturos asseveravit: eo ipsos ossicii admonens , idque a politia ac

mundana gubernatione secernens. Ac tamdem , post gloriosam e mortuis resurrectionem , eos ad sacrosanctum Evangelium praedicandum per totum terrarum orbem dimissurus, non alia quam qua ipse a patre missus erat, ratione misit: mandato noc innuens, non ad dominandum eos vocatos , sed ut Evangelii annunciatione, ac legis praedicatione aeternam Eccle-Bh-. s.

210쪽

Ecclesiam patri colligerent. eum toto corde diligerent, timerent, invocarent, ac nullis terroribus, odiis vel suppliciis deterriti confiterentur : in invocatione sedulo , fideliter , constanter, modeste, sobrie ac caste versarentur: mansuetudinem in offensione: misericordiam in calamitate bonorum , patientiam in amictione colerent, unitatem Spiritus per Vi culum pacis conservarent: denique sollicitud, ne rerum corporalium abjecta , paupertatem aliaque vitae incommoda placide ferrent: ita, ut ex ipsorum doctrina & vita Christus glorificetur, Ecclesia crescat, ministeriumque com

mendetur.

Et sane Apostoli, eorumque successores, ex

mandato praeceptoris orbem terrarum Obeum tes, cum in aliis, tum in observantia discriminis ordinis politici ac sacerdotalis sese ita gessere, ut verissimi Christi discipuli ae imitatores

esse agnoscerentur. Siquidem non solum aeterram optimi maximi Dei voluntatem sine figmentis hominum pure annunciaverunt: sed SCaesares in terris a Deo secundos , anteque omnes mortales primos venerari, dominosque suos vocare, elidem tributum pendere, pro eorum salute preces ad Deum fundere, imperata magistratus detrectantibus divinam vindictam minitari sunt soliti: cum omnibus negOtiis secularibus, tum maxime usurpatione armorum abstinentes : ensem duplicem Ecclesiae datum ad servandum vivificandumque , non ad occidendum , scientes : tantum abest, ut

vel regum vel principum quenquam , licet impiissimum, regno pellere, populum ejus sacramento

SEARCH

MENU NAVIGATION