장음표시 사용
211쪽
mento solvere , vel pro principatu cum ipso decertare tentarent: sed asperrimas atque di cillimas persecutiones per annos ducentos &septuaginta , magis fide in Deum firma , ardenti invocatione , ac gloriosa constantia, quam frendente. impatientia ac violenta propulsatione superandas esse existimarent: idque non sine ecclesiae christi incremento ac propagatione. Quando etenim pulchrior, ac suo
capiti Christo Amilior Ecclesiae facies fuit, quam cum post Christi ascensionem discipuli mandata ejus adimplentes, & successores ipsorum vestigiis insistentes, primum per Iudaeam , Samariam & Ρalaestinam Evangelium fideliter aepure praedicarunt: deinde cum suis synersis ad
alias gentes, maxime vero Romam, orbis terrarum caput, atque in finitimas regiones properantes , in vinea Domini excolenda , a Lino
usque ad Sylvestrum & Caesarem Constantinum Magnum, in atrocissimis persecutionum procellis, per ducentos & quinquaginta annos cum vitae ac sanguinis effusione, plantando &rigando fideliter elaboraverunt tAt cum divina misericordia a Constantino Magno Christianorum ecclesiis pace data, Episcopi ex latibulis , cryptis ac specubus, in quibus tempore persecutionum latuerant, educti, mundi deliciis ac inutili otio frui, vitam amoenam ducere , a via praedecessorum deflefiere, ac per verbi divini neglectionem & terrenas a Nnctiones Christi ac Apostolorum doctrinam
canonibus , decretis , ac ceremoniis vestire, nova dignitatum ossicia excogitare, Ecclesiam unam aliis omnibus praeferre , discrimenque. ordi-
212쪽
ordinis ecclesiastici atque politici convellere minime erubuerunt: mox tanta doctrinae, disciplinae & ordinis confusio est nata, ut non gre
gis Dominici pastores, sed lupi rapacissimi: non lacerdotes, sed blasphemi : non rectores , sed ejectores animarum a conspectu Altissimi esse
viderentur. Siquidem non tantum doctrinae Christianae sinceritatem humanis traditionibus mirum in modum obscurarunt, superstitioni-hus impiis depravarunt, ac ethnica mortuo
rum invocatione , blasphemaque idolomania impie polluerunt: & omni honestate ac disciplina conculcata , in omni seductione ac veritatis oppressione , Sodomiticis foeditatibus , lascivia , luxuria , impudicitia , scortatione, sacrilegiis, dissidiis, necromantiis, veneficiis, homicidiis , aliisque sceleribus sua tempora transegerunt: sed & diabolica dominandi cupiditate atque superbia elati, contra divinum praeceptum secularibus negotiis sese implicare, a subjectione regum sese subtrahere, aliena usur-
pare, falcem protervam in messem non suam temere porrigere, utramque personam gerere,
jurisdissionem utriusque gladii sibi arrogare,
neminem parem , nedum superiorem ferre, aliis jus atque honorem praeripere, regibus imperare atque leges praescribere, Caesares ut precario regnantes floccifacere, devovere , & capite diminuere e principes cum principibus committere, discordias seminare , factiones confirmare : subditos a fidelitatis juramento absolvere , ac ad illicitam rebellionem sua improbitate atque astutia impellere coeperunt: ita
ut post constabilitam tyrannidem suam fraudibus,
213쪽
dibus, caedibus , bellis, omnique scelerum genere Romani Imperii Majestatem majore ruina, quam ulli exteri barbarique hostes, vi atque potentia sua deformarint atque oppresserint. Nam ne commemorem Orientale imperium, Pontificum Romanorum technis ac artibus destructum, initio Graecis per Longobardos Italia pulsis : mox hisce per Francos , contra Ai-seulphum Longobardorum regem censum atque vestigal a Stephano secundo petentem , eUOcatos oppressis : Quis mediocriter in historiarum lectione versatus est, quem fugiat, Imperio Romano virtute Caroli Magni a Graecis ad Germanos translato, Imperatores nostros in auditis technis ac fraudibus, ab episcopis Romanis petitos , tristissimis bellis divexatos, tandemque scelere eorundem Imperii Vires in- . . cisas, attenuatas, fractasque esse t - Est quidem hujus rei commemoratio ita in- ' jucunda ac tristis, ut lachrymis potius quam oratione prosequenda esse videatur : tamen cum in ejus mentionem noster sermo sit delatus, rem nec ab instituto, nec argumento operis praesentis alienam, facturam me credo , si quae humilitas, observantia, fides ac obedientia Romanorum pontificum erga laudatissimos Imperatores Germanicos , qui ipsos ditarunt
atque ornarunt, eXtiterit, obiter recenseam.
Ut itaque a Francis , qui primi Imperium
a Graecis ad Germanos transtulere, exordiar: quis est qui nesciat, quantis beneficiis, honoribusque hi sedem Romanam ornarint i Carolus siquidem cognomento Magnus, eam a Desiderio Longobardorum rege durissime vexa-
214쪽
tam, Longobardis deletis gloriose liberavit,
ac contra Herigisum ducem Beneventanorum ejusdem fines defendit: mox quoque Leonem tertium, factione adversariorum Roma eXulantem, sedi Barioneae restituit.
LUdovicus quoque patri Carolo suffectus,
ut libri Ρontificii memorant, summo Pontificii, ejusque succetaribus Romanam civitatem cum ducatu suo insigni liberal, late concessit: ac jura Ecclesiae di dignitatem constanter, etiam ad superstitionis usque notam , tutatus est.
Non tamen vel patris, vel filii virtutis aemeritorum recordatio tanta fuit, ut Gregorii ΙIL pontificis improbas machinationes Fontra Ludovicum reprimeret. Nam bello a filiis contra patrem moto, ipse non quod pontibeis Apostolici fuisset dissensionem amovit, sed a Ludovico in castra filiorum , pro con cordia sarcienda missus ea conditione, ut rediret : Ludovico relicto, in castris filiorum mansit, ac veri apostatici instar patricidialem dissensionem juvit ac fovit: ita ut pater comprehensus, ac arctissimae custodiae mancipatus, in monasterium Suessione una cum filio juniore sit detrusus. O insignem filiorum in optimum parentem, o detestandam Ρontificis in pientis. simum Imperatorem ingratitudinem , pari perfidia ac scelere conjunctam. Licet autem Imperium apud posteros Ludovici aliquot deinde annos manserit: minus tamen Pontificum im-
215쪽
probitas in ipsos, quam progenitorem Ludovicum , sese exeruit ; quod in hoc unicum intenti essent, ut potestate, quam Imperatores in ipsis confirmandis habebant, excussa, facilius eos demum pedibus. contererent. Atque id quidem longo tempore parturierunt, done foetum editum anno in lucem protulere. Nam eo tempore , Carolo Crasso Imperatore ex Italia discedente , ut in Normannos, quitum Gallias invaserant, moveret: Hadrianuς tertius hac opportunitate illectus, initio pontificatus sui statim ad Senatum populumque retulit, ne in creando pontifice Imperatoris autoritas expectaretur , sed Romi libera sem-ser essent cleri & populi suffragia: hoc decreto
Nperatoribus jus omne quod in pontificem atque urbem Romanam habuere, adimens, &successoribus suis majora attentandi viam commonstrans . Ac quidem exinde deficionte Caroli Magni posteritate, quae centum & aliquot annos felici lime Imperium administravit, apipsis pontificibus de cathedra pestilentiae horribili rabie inter sese decertantibus, ac se invicem caedibus, veneficiis, omniumque scelerum genere excutientibus, machinationes ipsorum in Imperatores conquievere, donec sub Othone primo rege Germaniae, improbitatis suae reiteraudae explicandaeque occationem recepere.
NAm cum Othone regnante, Ioannes XIII, nobilis quidem genere, sed moribus turispissimis, sedi Romanae praesideret, Pe-0 3 trique
216쪽
trique cathedram luxu, alea, ganeis , scorta tionibus, omnique vitiorum genere pollueret: simul quoque Berengarius Longobardorum
dux, cum alias civitates, tum quoque Romam
durissime vexaret: Cardinales Epicuream vitam Pontificis, & tyrannidem Berensarii gravissime tulere, ita ut duo ex ipsis, quibus haec vel honestatis vel sedis Romanae nomine , Vel odio pontificis prae caeteris displicerent , ab Othone , cujus tunc virtutis opinio ob Lotharingos, Gallos, Hunsaros, Danos, alios- que barbaricos populos devictos , eximia &per totum orbem illustris erat, auxilium petendum statEerent. Itaque cum aliquot aliis . communicato consilio, & per literas & legatos Othonem rogavere, uti laboranti Ecclesiae Theodem & Reipublicae auxilium ferret: Berengarii ty- de . rannidem crudeliter in Ecclesias saevientis re-o Mouia pyimgrot , di Ecclesiam a tam tetra ac impu--, ra belua liberaret. Pontifex his cognitis , ei qui literas scripserat, tres digitos, & Cancellario suo, qui in hoc consenserat, nasum ampu Luitphran. tat. Otho itaque qui minime Ecclesiam peridus Tic, esitantem projiciendam censeret, omnibus ne Neini lib. 6. cessariis ad bellum comparatis, cum quinqua
Ἀνοavi ginta millibus militum in Italiam contendit: gestariam, Berengarium atque Adelbertum filium ejus, cap. 6. Italia pellit e Romam dehinc properat. Ac sequentis. etsi ei pontificis facinora notissima essent, tamen reverentia sedis Apostolicae, initio nihil durius vel asperius in ipsum statuit: sed ipsum, omnibus quae ei adempta fuissent restitutis, ingentibus gemmarum auri & argenti muneribus honorat. Ac data opportunitate colloquendi
217쪽
cum homine, secreto atque amice , quae de ipsius flagitiis cognovisset, commemorat: admonens , ut inposterum a tam turpibus atque nefandis abstineat, frugi vitam agat, ac Ecclesiae ornamento , non dedecori ut : sanctimonia vitae non minus pontificem, quam eruditione atque scientia , commendari. Papa praesenti Imperatori .vitae melioris saniorisques em optimam facit: qua Imperator laetatus, Roma Papiam ad hybernandum concedit: jurejurando tamen prius a pontifice supra corpus Petri, se nunquam Berengario atque Adelberto auxiliaturum , accepto. ViX vero Imperator Roma discesserat, cum pontifex ac pristinum vomitum rediens, non solum luXui, ganeae, scortationibus, stupris , sacrilegiis, rapinis , homicidiis, veneficiis, aliisque turpis- 'simis flagitiis indulget: sed & juramenti Im- 'peratori praestiti oblitus, Adelbertum Fraxine to , quo ex Italia ad Saracenos profugerat, ad se eVOcat, eique contra Imperatorem Othonem omne auxilium pollicetur : legatos quoque contra Othonem Constantinopolim mittit. Imperator, cui talis perfidia in Ρontifice mira videretur, hisce intellectis, non temere fidem adhibendam censet: sed quosdam suorum Romam, qui rei veritatem inquirant, mittit. Iis itaque revertentibus, & cum haec, tum alia atrociora, verissima esse assirmantibus : Imperator justissima indignatione commotus , RO mam denuo contendit. Ac dum juxta eam castrametatur , Ioanne pontifice cum Adel-berto in Campaniam aufugiente, cum Omnibus suis a civibus in urbem honorifice recipio 4 tu
218쪽
tur , fidelitatem Imperatori promittentibus: firmiterque jurantibus , se nunquam Ρapam electuros praeter consensum Imperatoris Othonis Caesaris Augusti, filiique ipsius regis Othonis. Elapso itaque sic Ioanne , atque metu Caesaris in sylvis S locis Campaniae abditis latitante, ac post triduum tam clero Romano, quam populo rogante conventum, in quo de vita Ioannis inquireretur, fieri: Otho conci- . hum indicit, vocatis ad hoc omnibus Episcopis & abbatibus Italiae , quos integros, pios Shonos esse sciebat. Quibus die statuto venientihus, etsi scelera ipsius talia essent, ut etiam ex concilii sententia, nec Hibericos, nec Babyloni- eos, nec Indicos latere putarentur: minime tamen sententiam in ipsum praecipitandam divinae virtutis Imperator, sed moderato animo maturoque consilio procedendum censuit. Quare cum Archiepiscopis Liguriae, Tusciae, Saxoniae, Franciae , aci Ioannem literas, in quibus accusationis causae ac verba continebantur, mittit reumque hortatur, ut ad purgandum se de criminibus objectis veniret. Illo vero ita respondente, ut autoritatem concilii ab ipso negligi facillime appareret: simulque temerarie eXcom municante eos qui alium eligerent: Imperator, gravissima oratione concilio eXponit, quam perfide Ioannes secum egisset, quamque scelerate vixisset. Eo itaque audito , unanimi Concilii sententia , Joanne apostata ob impro- hos mores reprobato , Leo protos criniarius Romanae Ecclesiae pontifex electus est. Interea autem Imperatore milites plerosque, ouos secum duxerat, dimittente, ne multiiugine exercitus
219쪽
ercitus Romanis oneri esset: reprobatus ille Pontifex hoc cognito , cum non i8noraret quam facili momento Romanorum animi mutarentur , quamque fluxae ac instabilis fidei essent; nuncios suos Romam mittit, ac ut in Imperatorem ejusque comitatum irruant horistatur : inque remunerationem ipsis, beati Ρetri omniumque Ecclesiarum thesauros pollicetur. Romani paucitate exercitus Caesarei, &Iecuniae promissione animati, conspirant, acuccina concrepante in Imperatorem insurgunt. At eo super pontem Tyberis, ipsis cum milite intrepido , inque armis exercitato viriliter occurrente : Romani perfidiae suae dignas poenas retulere. Ita namque fusi fugatique sunt, ut nullum nec sacra nec prophana loca tuerentur, sed tam ab aris quam haris sordiumque receptaculis extraherentur. His itaque sic peractis, Otho Romanos tanta strage affectos, quietiores fore sperans: Spoletum , ubi Adelbertum esse audierat, festinat. At Ioannes denuo ad
solitas artes conversus, per meretrices, quibus cum ante commercium habuerat, nobiles plerosque Romanos ita concitavit: ut Ioanne in urbem recepto, Leo aegre manus ipsorum evaderet , S ad Imperatorem perveniret. Is erso Leonis Ρapae dejectione, ac Ioannis tyrannide, qua in quibusdam puniendis usus fuerat, cognita , eXercitum reparat, injuriam sibi atque Leoni pontifici a se instituto illatam ulturus. Verum dum in eo occupatur, optimi maximi Dei judicio , volentis Ioannem mundo ad eXemplum divinae vindictae proponi, fassiim est,
ut miro genere mortis interiret. Nam cum
220쪽
quadam nocte, cum cujusdam viri uxore extra urbem sese oblectaret : in temporibus adeo a
diabolo quemadmodum Luithprandus Tici nensis memoriae prodidit percussus est , ut
intra octo dierum spatium ex vulnere sit mortuus. Alii vero a marito mulieris, qua cum consueverat, vulneratum fuisse scribunt : ita ut animam impuram diabolo , cui servi verat, redderet. Elli autem hoc monstrum interiisset : non tamen seditio per ipsum mota con-
uievit. Nam Romani in ejus sublati locum,enedilhim Quintum subrogarunt : eumque ab Imperatore, qui tum Spoleti erat, confirmari contenderunt. Sed Imperator cum hanc electionem nequaquam probaret, Romanos, id minime expectantes , a se repulit : eosque flamma & ferro omnibus circa urbem vastatis, compulit, ut pulso Benedicto, vel dedito potius , Leonem susciperent, adactos sacramento, nil se earum rerum immutaturos , quas est Imperator in re pontificia constituisset. eo itaque in sedem Barioneam restitutus, Romanorum inconstantiae pertaesus, autoritatem omnem eligendi potificis a clero populoque Romano a a Imperatorem transtulit: prout habetur distinct. g. c. in Synodo. Et Otho hoc modo rebus compositis, in Germaniam
rediens , secum Benedictum duxit : qui non multo post , dolore animi Hamburgi, apud Cancellarium Othonis Adaldagum , Archiepiscopum Hamburgensem, mortuus, ibidemque in cathedrali Ecclesia sepultus est.
