Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Cap. XIX.

Eidem , ut manuteneat V defendat ins uos V quorum bona, super protectione Imperiali susceperat. VOeatus ad praesentiam nostram magister

Petrus de Uineis pro instantibus Excellen tiae nostrae servitiis, quae personam suam specialiter exigebant, domesticas & festivas primitias nuptiarum, mandatis parendo dominicis , interrupit. Cumque domum suam &consortis suae novae constantiam , cujus erat in suo pectore cura major , dum custodes incertos & incognitos hospites nollet ad hoc, vel potius dubitaret admittere, & socrui suae, de qua prae caeteris confidebat specialiter, & fiducialiter commisisset. Quae licet in totum virilem supplere non possit absentiam, nihilominus tamen, ne abinde discedat, dictus magister nostro culmini supplicavit, ut domum &filios socrus ipsius, quos ex causa praedicta deseruit, sub nostra protectione recipi mandaremus. Cujus supplicationibus inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus , quatenus domum, terram , & filios mulieris ipsius npripermittas ab aliquo molestari, sed iplos in eorum viribus, autoritate nostri culminis, ma- nuteneas & defendas.

Cap. XX.

Consiturio contra dedolantes hortos V vineas.

MUltum nostris derogatur affectibus, si

justitiae limitem, cujus nos subditos de

62쪽

bitores offerimus , transgressorum eupiditas effrenata circumstrepit, & pacis quietae temperiem aliquorum improvisa temeritas inquietet. Sed illud praecipue nostris cedit votis infestius , cum reverentia quasi vilipensa dominii tantum praeceps & incauta divitum majorumque praesumit audacia , ut impudenter in pauperes saeviat, & crudeliter exardeat in minores. Hoc siquidem in civitate N. sicut ex hortulanorum di pauperum querula ropositione comperimus, committitur inso-enter : qui dum ex manuum suarum laboribus , quos ad defendendam inopiam in hortis S vineis excolendis exercitant, commodum sperant : herba frequenter in florem prodiens, cc raro perfectionem maturitatis attinsens rapaci vel violenta falce praeciditur, & laborantis manibus exinde praevisa compendia praeauferuntur. Furit enim in ipsos aliquando fusetivis insultibus aggressorum ingluvies, quibus non licet dicere , cur venistis & saevit persaepe viriliter in collectione fructuum impudica fragilitas ancillarum', quibus mittentium animatis imperio repulsam adimit potentia dominorum. Sicque colonus spe frustratus S praemio, tutius eligit damna dissimulare silentio , quam verbis facius horribilis personales injurias rerum cumulare iacturis. Volentes igitur, ut vulnus hujusmodi, ne ad alios ex impunitate subrepat ignis, vel ferri severitas violenter abscidat, cui reverentiae nostrae medicina non prodest: praesenti edicto nostro inter alia statuta civitatis ipsius inseri tenaciter valituro sancimus: ut quotiens masculini sexus aliquis malefactor, cujuscunque conditionis , generis. Vel

63쪽

ω PETRI DE VINEIS

vel aetatis, in ipso fragranti malicio fuerit deprehensus , de nostra licentia capiatur assignandus tibi N. per te Serenitatis nostrae oraculo nullatenus liberandus. Si vero pedisse- quam , Vel cujuscunque conditionis alterius mulierem ejusdem maleficii deprehensio complectatur, nulla patrono ejus , qui liberas sibi ad excessus hujusmodi laxavit habenas, honorificentia reservata, ipsam per terram publice volumus subjici fustibus , ut culpam perpetrati facinoris sceleris ejusdem poenalitatis asperitas iudicet, & in casu simili delinquendi materiam caeteris interdicat. Hac enim inviolabili jussione statuimus, ut nulli hortulanOrum ipsorum liceat ob alicujus violentiam seu rogatum , alia in hortis ipus spargere semina. nil 1 ea quae usibus & esibus humanis accommoda , telluris hortalis tacunditas producere

consuevit.

Cuidam Asbati, ut compescat statres di mantes constatrem suum , is suo servitio ex

sentem

NUper ad audientiam Celsitudinis nostrae

pervenit, quod cum fratrem N. de N. devotum nostrum, quem grata nobis ordinis vestri religio , & experta suae probitatis lassicientia commendabant, pridem in Curia nostra pro quibusdam servitiis nostris , personam suam non sine causa poscentibus , nobiscum aliquo tempore jusserimus moratu

64쪽

rum e aliquorum fratrum ipsius ordinis effrenis oblocutionis incauta, S utinam non mordacis i) livoris seducta licentia, fratrem eundem propterea, quem ex hoc chariorem habuisse debuerant, impudenter diffamasse di, cuntur. Cumque hujusmodi verba, non minus honoris nostri injuriam, quam fratris ejusdem detrimenta contingant: devotionem tuam rogamus sic & hortamur attente , qu tenus diligenti super haec cura praehabita, fratres omnes quos propter hoc 3)ad fratris ejusdem infamiam temere prorupisse cornpereris , debita disciplina castigans, eorum lubrica la-hia silentii munimento compescas: illud circa innocentiam fratris ipsius provisionis remedium habiturus , ut li quid gravaminis

illatum sibi propterea fuisse conqueritur, ipsum de praeterito satisfactio condigna conciliet, &cautelae provisio inuniat s) de futuro.

Cuidam Abbati, de quodam Monacho falsario. NUper in regno nostro, quidam circu

vagus inventus est monachus , qui fabsag sigilli nostri formas adulterans , non absque honoris nostri injuria, & tuae honestatis infamia discurrebat. Ut igitur de sigillo ipso ulterius flagitiosa figmenta non proce

dant , ipsum tibi, cuius honoris augmentum de bono semper in melius cupimus promoVen dum i mordaeis l. mordentis. a) rogamω l. requirimus. 3 quos propter hoc l. super hoc. 4 ur

i. ac. s) intiniat l. muniat. cap. aa. usque ad so. desunt.

65쪽

dum , sub annuli nostri clausura transmittimus , & falsarium monachum, ut culpas suas districtius doleat, quibus lascivus se ingessit. carceris nostri compedibus mandavimus deti

neri.

Iustriario, ut faciat provideri cuidam in suo - semitis existenti, juxta priorum continentiam li-

terarum.

OLim ad supplicationem G. qui in nostris

servitiis publicis continuus & obsequio sus invigilat, Petro de N. praedecessori tuo dedisse recolimus perliteras nostras in mandatis , ut quia B. pater ipsius, naturalis affectionis dulcedine , quae consuevit inesse patribus , impudenter abusus, generolitatis quodammodo lege degenerans , eum rationegebita non tracta nat ut filium, nec tempore quo feliciter de regno nostro discessimus , sibi subventionem aliquam fecerat expensarum edictum G. usque ad so. uncias auri, pro supplicantis ejusdem sumptibus, autoritate nostra compelleret transmissurum: ut qui humanis suasionibus naturae rigidus molliri non poterat , mandantis imperio flecteretur invitus. Nuper autem, sicut ex ejus assertione comperimus , quod miramur & merito, super hoc nec atris affectio profuit, nec mandantis affectus: icque nostrae jussionis authoritas incaute in contemnitur, bursa in nostris vacuata servitiis necessario cogitur in digitur. Eo itaque supplicante

66쪽

eante super hoc sibi per nostram Excellentiam provideri, fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus ad emcacem executionem &celerem mandati praedicti, juxta priorum continentiam literarum , quas propterea Ρetro praefato direximus , sic omni dilatione postposita solicitus & studiosus intendas: quod idem spes hactenus praeconcepta fraudavit, necessitatum suarum esuriem praesentis mandati nostri suffragio sentiat mitigatam.

Cap. XXIV.

Cuidam ut non faciat repraestias contra

radertinos , sed alleget jus suum in Imperiali curia si quod habet. IV la nuper in auditorio Communis Τudertinorum, nostrorum fidelium , supplex petitio, continebat quod cum juvenis quidam, nomine A. ad civitatem accederet, di ibidem aliquandiu moraretur et quidam, quorum nomina ignorare se dicunt, principales se tuos nuncios asserentes, praefatum A. proposuerunt quandam summam pecuniae, &res alias sibi furtive surreptas secum clandestineasportasse, super quo pro parte tua justitiam sibi fieri postularunt. Quod cum Communi praedicto

ex nunciorum ipsorum propositione notesceret, causam ipsam nolentes dare diffugio, in eorum nunciorum conspectibus praesentato, quam ju ris ordo deposceret, eis pro parte tua facere justitiam obtulerunt : nec patientes, quod per eorum incuriam vel per ejusdem malitiam ne gotium

67쪽

- ΡΕΤ RI DE VINEIS

otium ipsum ulterius differatur, sibi firmiter

c exprene mandarunt, ut eisdem tuis nunciis sociatus, de terra praedicta discederet ad te , cum rebus ablatis omnibus rediturus. Quidum ad te sub nunciorum tuorum custodia rediens , ad castrum quod Marianum dicitur devenisset a praefatis nunciis tuis res omnes quas secum ferebat restituere violenter impulsus fuerit , mortisque sibi forte metuens imminere periculum, ab eorum oculis repentinus aufugit , & Romam se dicitur contulisse. Ρropter quod, licet frivolam occasionem assumens, de bonis ipsorum Tudertinorum repraesalias te velle facere comminaris , in eorum praejudicium manifestum; nos autem ipsorum supplicationibus inclinati, fidelitati tuae praecipimus, quat nus si praemita veritate nitantur occasione praedicta , de bonis Tudertinorum ipsorum, sine specialis Celsitudinis nostrae mandato , reprae- salias aliquas facere non praesumas : sed si quid juris te contra ipsos habere contendis, illud prout rationis a moris est in similibus per nostram Curiam observatum, recepto prius nocoraculo Majestatis nostrae prosequaris.

Cap. XXV.

Quod resiluatur pecunia mutuata. IN nostrae Majestatis praesentia constitutus R. de N. fidelis noster, coram nobis emposuit conquerendo , quod B. N H. de N. sibi ex causa mutui in quadam summa pecuniae teneantur astricti : eam ut tenentur & debent sibi solvere contradicunt, ut asserit, in ipsius

68쪽

praejudicium & gravamen. Unde cum praefato R. & cuique nostro fideli in suo jure adesse velimus, fidelitati tuae praecipimus & mandamus , quatenus coram te partibus convocatis.

di qui de jure erunt evocandi, causam ipsam audias & decidas justitia mediante : ut pro justitiae defectu, neutri partium justa supersit m

teria conquerendi.

Cap. XXVI. Contra illos qui tumbant aliquem in sua posses

Gerelam C. de N. fidelis nostri, nostra

nuper Serenitas intellexit, quod G. &F. de N. quasdam possessiones di domos suas, sitas in m. ad eum deaure spectantes, per violentiam & injuste detinent occupatas : &ipsas , ut justum est sibi dimittere ac restituere contradicunt, in ipsius grave praejudicium &non modicam laesionem. Unde fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus &c. ut supra in alla usque in finem.

Cap. XXVII.

De causa appellationis superiori committenda , super criminalibus interjecta. usa appellationis a sententia condemnaintionis , latam per B. de N. tunc Ρotestatem civitatis, contra Τ. Raabeum de eadem terra, super so. libris a Ρandulpho de Fasanellis proditore nostro , olim in Thusciae de

69쪽

de mandato nostro vicario generali, prout asse ritur, legitime interjectam, super eo quod Theodericus Rubeus praedictus per B. de N. coram eodem Ρotestate extiterat accusatus, ouod eumdem B. percusserat eum cultello, fidelitati tuae duximus committendam, mandantes, quate nus totius processus & sententiae latae tenore

diligenter inspecto vel perpenso, partibus etiam in tua praesentia convocatis, & qui de jure fuerint evocandi, si praefatum Ρotestatem Ordine judiciario , & non ex officio tibi super praemissis constiterit processisse ad confirmationem vel infirmationem ipsius processus & condemnationis sententiae, prout fuerit de jure procedas. Deinde facias, quod juri & honori nostro videris utilius di honestius expedire.

Cap. XXVIII.

Mandat ut provideat super interclusa petitione. ΡEtitionem G. de N. fidelis nostri, nuper

nostro culmini praesentatam tibi transmi timus , praesentibus interclusam : fidelitati tuae manAntes , quatenus ipsius petitionis

tenore diligenter inspecto , & plenius comprehenso , inue facias quod juri & honori nostro videris utilius & honestius expedire.

Cap. XXIX.

Ressonsalis Triderici, cum commendatione s licitudinis. AFsectione solita recepit Excellentia nostraliteras quas misisti, di quae continebam

70쪽

tur in eis pleno collegimus intellectu. Su- er eo Vero quod paratos habere scripsisti ervientes, pro servitiis nostris in Sardinia profecturos , industriae tuae studium plurimum commendamus, nostrae tibi proinde plenitudinem gratiae promittenteS.

Cap. XXX.

Item reson alis ad illud. Solita benignitate recepit nostra Serenitas literas , quas nostro culmini destinasti, &quae continebantur in eis intelleximus diligenter. Ad id autem quod de sancto R. de N. civis fidelis nostri, nostrae celsitudini intimasti eundem R. ad praesens in regione Ferrariensi Ravennae existentium fidelium nostrorum, nec non in servitiis nostxis in p rtibus Romangiae utilem existere, aestimantes : di ideo supplicasti ut ad relationem ipsius & sui soceri, qui in regno de mandato nostro praesentialiter commorantur, Celsitudo nostra intendere dignareturi: fidelitati tuae duximus taliter respondendum, quod ecce per C. super his rescribimus. nostrae beneplacitum voluntatis.

Cap. XXXI.

Ut rescribas quod expedit super nunciato ne octo, Om Η. & G. fideles nostri, per eorum literas nostrae supplicaverint Majestati , ut quia R. civis Ravennensis, fidelis noster, si a foret

SEARCH

MENU NAVIGATION