Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

nati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus,quatenus si tibi constiterit ita esse, possessiones ipsas, a muliere praefata, praedicto fideli nostro restitui

facias , ut est justum , ne justam super hoc

causam habeat conquerendi.

Cap. XLVI.

Capitineo , de processu mittendo de citati ne facienda. ΡRo parte universitatis Cesenae, nostrorum fidelium , nostrae fuit Celsitudini nuper

oblata querela : quod cum per te ipsum . G. fidelis noster extiterit in ipsorum Potestatem elemis, deinde eodem G. amoto, alium eidem in ejusdem Ρotestariae ossicio duxeris subrogandum , praedicto G. primo electo, prorato temptiis quo in eodem ossicio steterat salario per ipsos , sicut dicunt, inte8re persoluto: tu ad ipsius G. postulationem, juris ordine non servato, Ρotestati & Ambasiatoribus civitatis illius mandasti , ut eidem G. de toto salario , ipsi per totum annum primo statuto, satisfa-Etionem integram facere non pos ponant. AD seritur etiam coram nobis per eosdem, quod per literas tuas Thomae de Mar. &c. sacri Imperii in Romangia vicario generali, dudum dedisti firmiter in mandatis, pro G. superius nomminato, quod mandatum ipsum executioni debeat demandare, in eorum grave praejudicium, S gravamen : ex eo quod residuum salarium

anni praefati, alteri subrogato, per ipsos extitit integre persolutum. Verum qum pro Parte

. ipsius l

82쪽

ipsius civitatis , in nostrae Majestatis praesentia proponatur , se super eisdem gravaminibus 1 praedicto mandato tuo, ad nostram audientiam appellata : devotioni tuae praecipiendo mandamus : quatenus, si praemissis veritas suffragatur, processum totum coram te habitum de praedictis, sub tui impressione sigilli, nostrae Curiae debeas destinare : eidem Τhomae nihilominus mandaturus, ut alium processum quaestionis ejusdem , coram ipso habitum , si apud te non fuerit, per eum videlicet ad tuam audientiam destinatum, similiter certo praefixo termino, ad nostram Curiam destinare procuret : utrique parti per te ipsum certo praefixo termino, quo sub peremptorio , se nostrae Curiae repraesentent, in causa eadem processuri , prout postulat ordo juris. Volumus etiam, ut de die citationis & termino praefigendo, tuistiteris Curiam nostram debeas edocere : &quod appellatione pendente , contra ipsam comminnitatem nullam facias vel fieri permittas quomodolibet novitatem : cum appellatione pendente nihil debeat innovari.

Cap. XLVII.

Mandat cuidam ut doceat quid expediat de liaberatione quorundam.

ΡEtrus & Iohannes de N. fideles nostri ad

nostram praesentiam venientes, nobis humiliter supplicarunt: ut cum ipsorum Glii , de Ceis nostrae mandato carcere tenean tur , S Excel. nostrae offerant alios eorum filios, pro obsidibus se daturos promittentibus

ipsis

83쪽

Disrobare, id est, spois

ipsis personaliter nihilominus secundario , nostro culmini fidejussoriam cautionem exhibere volentes , se de nostra Curia nullatenus discessuros, nisi de mandato nostro procederet speciali, dignaremur praedictos eorum filios a dicto carcere liberare. Unde cum pro parte ipsorum super his plenius certificari velimus, imstans negotium ad te duximus remittendum et tuae devotioni mandantes, quatenus petemtium ipsorum & rei uualitate diligenter inspecta, quid exinde nostrae expediat Majeltati, cautius tuis literis nostram debeas Excellentiam edocere.

Cap. XLVIII.

Concedit licentiam quibusdam mercatoribus, faciendi praesura coxtra rebellis , qui eos disero

baverunt.

UNiversis &c. Fidelitati vestrae notum facimus per praesentes , quod B. & M. mercatores de N. fideles nostri, ad nostrae Celsitudinis praesentiam venienim, Majestati nostrae humiliter supplicarunt: ut quia dum ipsi quandam navim, cum eorum mercibus &rebus aliis valentibus uncias auri centum ocplus, Venetias destinarent, rebelles nostri A conitani, navim ipsam hostiliter invadentes , ceperunt eam cum mercibus antedictis r capiendis de bonis ipsorum , quousque de dam- no ipso resarciantur ad plenum, de nostra gratia concedere licentiam dignaremur. NOS 1gbtur supplicationibus istorum benignius inclinati , cum elidem fidelibus nostris damna passis

84쪽

deesse nolumus, dedimus eis licentiam ac plenariam potestatem : ut quamdiu dicti Anco- nitani in rebellione nostra perstiterint, ubique

per mare & terram de bonis eorum capiant, quae non sunt ad opus Curiae nostrae capta vel etiam annotata : ut eorum, quibus securitatis nostrae literas duximus concedendas, quousque eis in valore unciarum auri centum, & illatorum damnorum, superius praedictorum nostrorum rebellium, plenius satisfaciat. Quare universitati vestrae praecipiendo mandamus , quatenus super capiendis bonis Anconitanorum, praedictorum nostro um rebellium, nullus eos impediat, vel molestet: imo ob reverentiam ,

culminis nostri assistatis eis super praemissis avixilio, consilio, & favore : dum tamen ad ea, uae ad opus Curiae nostrae capta, vel annotata int, seu ad eos, quibus securitatis nostrae literae, per nostram Excellentiam sunt indultae,

manus aliquatenus non eXtendant.

p. XLIX.

Concedit 'liter, securitatis quibusdam mercato ribus , sub certis conditionibus.

UNiversis &e. Notum facimus fidelitati vestrae , quod nos Ρ. & R. civibus & mercatoribus Τudertinis, latores praesentium, fidelibus nostris, licentiam & securitatem d. ximus concedendam & per Imperium , & regnum nostrum ire, morari, & redire valeant, cum mercimoniis & rebus eorum salubriter &secure, salvo jure & conductu Curiae nostrae, tam in Imperio, quam in regno, quae ab eiss intem

85쪽

integre persolvantur. Quocirca fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus eosdem Ρ.& R. fideles nostros , cum tribus equitaturisti duobus scuteriis mercimoniis, & rebus eorum eundo, morando S redeundo, secure transire & libere permittatis: nullam eis in personis vel rebus molestiam inferentes, seu ab aliis facientes inferri. Dum tamen, attentius caveatur , quod papales literas, vel alicujus de Romana curia non apportent: de regno prohibita non extrahant: licite extracta ad infideles non deferant: & nihilominus cum eis non distrahant vel mercentur , nil machinentur pinhlice vel occulte, in laesionem nostri nominis vel honoris : ad infidelium terras non divertant , nil eis ferant vel referant verbo vel literis : nec aliquem in eorum societatem scienter admittant, ferentem , vel referentem aliquid nostrae contrarium Majestati.

Cap. L. Concedit nobili mulieri tutricishorum, quod possis consituere procuratorem in causa sua. IMperialis benevolentia cum fidelium subjectorum, & nobilium maxime preces admittit , & suum extollit solium, & ad serviendum devotos animat incessanter. Hinc est,

quod i) nobilis vir A. de &c. fidelis noster, pro filia sua Isabella, relicta quondam Jacobi incontrati nutrice ca) filiorum suorum, & Iacobi supradicti, Majestati nostrae humiliter

supplicavit: ut de innata gratia &potestate no- ω his i quod l. quod cum. a nurrice l. tutri .

86쪽

bis Imperii divinitus impertita, juris civilis rigorem , qui non aliter 1anXit inchoata exerceri certamina, nisi quod judicio inchoato , ipsae principales personae calumniae subeant juramentum vel jusjurandum e rigorem etiam indicentem λ), ne per tutores vel curatores, a te coeptum judicium, possint procuratores comstitui, sed actores, misericorditer temperantes e

eidem filiae suae, fideli nostrae, tutrici filiorum suorum, ad prosequendas lites , & explicanda negotia pupillorum in judiciis, & extra judicia r procuratores , ab ipsa tutrice statutos velatuendos, pro quibus cautionem exponet legitimam , & quod ipsi procuratores in causis ipsis sacramenta praestent s ) calumniae, praedictos juris rigores, per nostram Excellentiam relaxari, tam pie quam misericorditer

mandaremus. Nos autem attendentes grata satis & accepta servitia, quae dictus A. & 8 antecessores sui, nobis cc Imperio nostro exhi-huerunt hactenus, & exhibent incessanter, &in antea de bono in melius eXhibere poterit gratiora : considerantes etiam nobilitatem mulieris praefatae, quod 9 virorum coetibus pro exequendis io) negotiis pupillorum, se hone-1te nequeat immiscere : & ne foeminae prosequendae litis obtentu, in matronalis pudoris contumeliam irruant, si cogantur masculorum conventibus vel judiciis interesse : cum & le

s a gem

3 iudicio ineboato t. iurgium inchoatum. 49

iuramentum vel iusiurandum: rigorem etiam indicen rem l. juramenti rigorem & inducientem. s praesent l. praestabunt. 6 excedentiam l. licentiam.

87쪽

em meminerimus aeditam , quae propter pinorem & verecundiam foeminarum, eas non

sinit testibus vel coetui publico demonstrari, sed per procuratores idoneos, Imperialem possint adire clementiam, ad aetatis II veniam impetrandam. His & aliis justis & honestis rationibus inclinati benignius, dicti fidelis nostri supplicationes admisimus, eidem Isabellae filiae suae de speciali gratia concedentes, ut causas &lites pupillorum suorum in judicio , & extra

judicium , dum tempus tutelae duraverit, per procuratores ab ea statutos vel statuendos, ac si etiam ipsa tutrix hoc faceret, Valeat eXercere. Eisdem etiam procuratoribus indulgemus Ia , ut in litibus in judiciis exercendis ipsi procuratores sacramenta calumniae praebeant: cum pro

negotiis pupillorum se I3 casus ingesserit 14 opportunus, objectione quod principales

fersonae non fuerint vel lege aliqua non ob- ante: Statutis etiam civitatis Senarum ces.santibus in hac parte, & specialiter lege, quae a principalibus personis exigit calumniae juramentum . & quae etiam a tutoribus & curatoribus procuratorem prohibet statuendum: dum

i s tamen pro ipsis I 6 procuratoribus caveatur, firmum fore ac validum, quod duxerint agitandum : ne judicia sint ludibria i , vel

authoritate nostra se doleant circumVentos. qui cum talibus contraxerunt.

lubrica. UaP. I. usque ad a. desunti

88쪽

De securo conductu extra communem formam.

UNiversis praesentes &c. Cum Adam de&c. fidelem nostrum , & nuncium cum O. de&c. qui ad Curiam nostram pro parte ejusdem D. venit, & nunc revertitur ad eundem , pro nostris servitiis transmittamus ramicitiam vestram requirimus, & fidelitati tuae praecipiendo mandamus , quatenus memoratos A. & O. eum duobus equis & scutiferis, ac rebus quas secum portant, & habendpermittatis transire libere: & eundem A. exinde ad Curiam nostram redire salubriter & secure, in securo conductu, quotiens expedierit, & ab eis vel eorum altero fueritis requisiti: eisdem ob nostrae reverentiam Majestatis sal, briter provisuri.

Ressondet cuidam nobili, F commendat pro-eessum ipsius. unigne recepit Excellentia nostra literas,

quas nostro culmini destinasti, & quae continebantur in eis, intelleximus diligenter. Quod autem te nostris servitiis & benefacitis, per tuas literas exposuisti fideliter &evote: atque semper hactenus per fidei complementum , ob nostrae reverent1am Majestatis permansisti solicitus & intentus: tuam exinde devotionem & motum, duximus merito commendandos , mandantes: quatenus de caetero.

89쪽

juxta solitum circa nostra servitia, tam fideliter quam laudabiliter perseveres : ut ipsa operum essicacia successiva , nostrae Celsitudini te commendabilem repraesentet.

Cap. LIII.

Capitaneo, ut quudam suas literas mittat ad alias partes.

Om pro quibusdam Majestatis nostrae servitiis, quinque paria literarum nostrarum, quibusdam Ianuensibus Saonae commorantibus, nostris fidelibus, & easdem ad te per tuum nuncium deferendas, eisdem Ianuensibus destinemus : tuae devotioni mandamus, quatenus statim receptis praesentibus, praefatas literas eisdem fidelibus nostris , per velocem & idoneum nuncium tuum transmittere non omittas : taliter cum effectu procurans, quod eaedem literae ad manus ipsorum perveniant , qualibet mora & occasione remotis.

Edem , ut citentur ad Curiam, qui inisse

Ca rum occuparuerant aliorum.

ΡRo parte O. S D. nostrorum fidelium .

90쪽

S securitate nostra , Castrum ipsum hostiliter obsidentes, illud ceperunt, & ad praesens detinent , in ipsorum fratrum manifestum praejudicium occupatum. Quod quidem Castrum, usque ad diem captionis ipsius, sicut pro parte ipsorum fratrum expositum eXtitit, coram nobis praefati conquerentes, sine contentione aliqua possederunt. Cum igitur idem fratres velint memoratos S. Ρ. & F. de praedictis in magna nostra Curia convenirer fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus S. Ρ. & fratres , ex parte Celsitudinis nostrae, sub peremptorio termino citare procures: ut 2o. aie post citationem tuam , in magna nostra Curia de-heant comparere, memoratis conquerentibus super praedictis in judicio responsuri: eundem terminum conquerentibus iplis, ut causam prosecuturi praedictam contra eos compareant, praefixurus: nec non & diem citationis tuae, formam praesentium, & coram quibus eos citaveris , tuis literis tuo sigillo munitis, nostrae Curiae rescripturus.

Eidem, de ea imis liberandis, Iuxta priorum

continentiam lite Tar-.

TΗomasius de Sabaudia eomes , dilectus

amnis & fidelis noster, suis literis nostrae exposuit Majestati, quod licet apud aurinum, ad ipsius supplicationem tibi dederimus in mandatis, ut quosdam captivos, quos ad se pertinere nunc asserit, deberes 1 ca ceris vinculo liberare: tu postmodum plures

SEARCH

MENU NAVIGATION