장음표시 사용
91쪽
valle tu , id est, famulust, minister.
alios captivos , de quibus Majestatis nostrae mandatum simile recepisti, & pro quorum liberatione ipse Comes nullatenus supplicavit, a carcere liberando ipsos, pro quibus nostrae Celsitudini supplicavit, liberari prout ipse descripsit J penitus omisisti. Ob quorum liberationem, quia Comes praefatus, nuper Serenitati nostrae humiliter supplicavit: fidelitati tuae prae cipiendo mandamus, quatenus si est itaJ juxta
formam prioris mandati nostri, eosdem captivos , a nexibus carceris absolvere non omittas.
Potesati Pisanorum, ut cogat quendam ad restitutionem depositi muli.
IN nostrae Majestitis praesentia, B. de N.
valletus nostrae Camerae, fidelis noster. constitutus exposuit, quod dudum nobis de partibus Lombardiae in Thusciam venientihus apud V. civem Pisanum , quendam suum mulum infirmum fui dicit 3 curandum dimisit. Unde cum ad praesens, pro eodem mulo ad se
in regnum reducendo, idem B. latorem praesentium filum transmittit nuntium specialem e fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quat nus memoratum V. ad restituendum praedictum mulum, & assisnandum praedicto nuntio , pro parte & nomine B. praefati, qua con-Veniti cohertione compellas.
92쪽
Capitanest, ut nunciet quid fit faciendum smper excontra quorundam obsidum.
S pliearunt Excellentiae nostrae fideles no-
mi, Sc. obsides de monte Flascone, de mandato nostro apud Capuam commorantes : ut cum velint pro se ipsis excontrum Personarum condecens exhibere, videlicet fratrem pro fratre , patrem pro filio, vel filium pro patre, nepotem pro patruo, vel patruum Pro nepote : licentiam eis taliter excontrandi, de nostra gratia concedere dignaremur. Qu rum supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus , quatenus per Commune Castri praefati, plene certificari Ibideas , de nominibus & qualitatibus eorum, ut exeontrari petunt,& eorum,quos modo prae- icto pro eorum excontro dare intendunt: studium diligens habiturus, de inquirenda certitudine veritatis, utrum, sicut praedictum est, frater pro fratre, ac reliqui sufficientes & idonei tribuantur , ut ex eis Videlicet, qui pro α- contro offeruntur, aeque sicut pro aliis qui ex- contrari debent, secure nostrae Curiae caveatur: ac per literas tuas de nominibus & qualitatibus omnium praedictorum, & si per eos, qui dandi sunt, nostrae Curiae aeque sit cautum, nostram
fideliter instruas Maiestatem.
93쪽
Capitaneo, commendans eum quod cepit quem duin rebellam.
DEvotionis tuae literas, quas per Ρ. de N.
nuncium tuum , nostro culmini destinasti, benignitate recepimus consueta: S intellectis diligenter tam his, quae eaedem literae continebant, quam his quae idem nuncius tuus, pro parte tua, nostrae exposuit Majestati: laudabile studium tuum, & solicitudinem condecentem , quae circa captionem M. de Burgo : qui pro anno praesenti in Ρ arma Potestas extitit, per nostram Excellentiam ordinatus apposuisti, merito commendantes, tibi duximus taliter respondendum : Quod M. memoratus , cum uno familiari suo N. nomine, per nostram Celsitudinem est in Marestalla noltra receptus, de nostrae Celsitudinis mandato: quem suprascriptus Ρ. nuncius tuus, cum compedi-hus ferreis, & dextra in manu assignavit eidem P. nuncio tuo afferente, alium familiarem ejusdem M. nomine G. quem cum eodem M. &alio famulo suo, ad nostram Curiam per eundem tuum nuncium destinabas, & de quo tuae literae faciebant mentionem, per te tanquam innocentem a Casali revocatum , & ad te remitam firmiter extitisse, sicut eidem tuis literis injunxisti.
Bdem, super eisdem. Solita benignitate recepit nostra Serenitas literas, quas misisti. Per quas, quia perce
94쪽
pimus, ad tuam notitiam pervenisse ex relatione plurium, qui P. nuncio tuo obviaverant, per te cum M. de N. captivo ad nostram C riam destinato : quod idem P. tui mandati temerarie fines excedens, praefatum M. captum ad supplicationes quorundam, per Viam solutum ducebat: cum te afferas eidem dedisse sub poena personae districtius in mandatis, ut semper usque ad Curiam nostram cum compedibus S dextra in manu ducere deberet eundem. Et
ideo supplicasti, quod si sic sine dextra & compedibus dimam M. ad nos perduci contingeret, per eundem non tibi, sed fatuitati & aumi temerario ejusdem nuncii, nostra dignaretur ascribere celsitudo : tua noscat devotio, quod idem P. nuncius tuus, supradictum M. cum compedibus & dextris in manibus Marescalciae nostrae caute & fideliter assignavit. De eo autem quod industria tua scripsit, ut super liberatione ipsius cautius procedere deberemus, taliter respondemus: quod ad ejusdem liberationem non antea Procedemus, per quam te didicerimus, quid inde magis nostris expediat servitiis & honori.
Eidem is cuidam fideli provideat de aliquo regimine.
AD Majestatis nostrae praesentiam veniens Assisium,
B. de Assisio, fidelis noster, nostro cul- Oppidum mini humiliter supplicavit: ut eum pro l0Πgς fide nobis servanda a civitate praefata rebellibus nostris discedendo , ad nostra venerit serVitia rivita 'moraturus, & in eisdem servitiis permanserit, Francisciti Monachi.
95쪽
& nune permanet fideliter & devoter pro suorum restauratione damnorum & remuneratione servitiorum , dignaremur de nostra gratia eidem de aliquo competenti regimine providere. Nos itaque supplicationibus ipsius beni- nius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo manamus , quatenus inspectis tam qualitate personae supplicantis ejusdem, quam servitiis nostris, praefato supplicanti de aliquo competenti regimine providere procures, quod suae conveniat qualitati : in quo nostris servitiis utilis & sibi fructuosus existat.
Capitaneo significat, quod resondeat petitis
TVae fidelitatis literas, nuper nostro Culmini transmissas, benigne recepimus, &ipsarum tenorem pleno collegimus intellectu. Super quibus Ion . nuncius tuus, fidelis noster, te plenius instruet e quem in conspectu nostro praesentem, verbolenus duximus informandum.
Bdem, F commendat eum de parato exerci tu , U bortatur eum de procedendo. REcepit Excellentia nostra literas quas misissi, & quae continebantur in eis, pleno collegimus intellectu. Quod autem scripsisti, te habere paratum exercitum de tota Marchia generalem, ita quod die praesentis mensis
96쪽
Augusti, hostiliter esse debes in territorio Camerini nostrorum rebellium , ad reliquias vinearum & arborum proditorum ipsorum tota liter devastandas vel luccidendas: & quod propter assiduam oppressionem Marsuadae, nostrorum militum in sancto Severino existentium, iidem proditores nostri taliter coarctati existunt, quod magnae famis laborant inopia, ob quam amictionem ad tantam discordiam devenerunt, quod saepius adinvicem praeliantur. Et quia de rumoribus ipsarum partium nobis gratis , no stram Celsitudinem instruxisti: de Anconitanis videlicet rebellibus nostris, solicitudinis & industriae tuae studium evidens plurimum commendamus : fidelitatem tuam sollicitantes a
tentius , & hortantes: ut te cum eodem eXe
citu filiorum nostrorum , ad depopulationem S devastationem Camerini proditorum nostro rum taliter reddas per complementum operis solicitum, & attentum: quod de ipsis rebellibus nostris, in proximo nobis nova significes laetiora, & ipsa operum essicacia te nostrae Ceu situdini, juxta morem solitum, commendabis Iem repraesentet. Super eo vero, quod tuis ibteris denotasti, plures ex fidelibus nostris de Marchia , fuisse nuper a Venetis disrobatos, quod de capiendis ae bonis eorum propterea licentiam a te postulant, sicut dicis , tibi du- Timus taliter respondendum : Quod cum ad praesens illuc solennes nuncios destinemus, curabimus exinde providere , prout honori nOstro, & salubritati dictorum fidelium, viderismus comenire.
97쪽
Eidem , resondet ad transmissis. INtellectis his, quae per tuas literas & nuncios,
super negotio N. nostrae Celsitudini noviter intimasti, licet ex hoc per te uberiorem effectum consequi speraremus, de tuae tamen fi dei constantia finaliter diffidere non volentes recce quod super ipso negotio M. & G. fideles nostros, ad te duximus destinandos, tuae fidelitati mandantes : quatenus, quicquid ipsi pro parte nostra tibi duxerint proponendum , i
dubitanter credas, tanquam ab ore nostro prolatum , reverenter audias, di id efficaciter exequaris.
Eidem, ut fiat inquisitio de clandesinis damnis, illatis cuidam viduae. erelam B. de N. viduae, fidelis nostrae.
recepimus, continentem, quod quidam' malefactores , ad damna clandestina i trepide animati, ea absente, & pro suis negotiis in Curia nostra commorante, quandam suam Vineam, cum arboribus , in N. sitam, ausu temerario inciderunt. Nolentes igitur, ut propter impunitatem excessuum crescat audacia delinquendi, fidelitati tuae praecipiendo mandamus : quatenus contra malefactores eosdem, ad quos inveniendos omnem, quam poteris, te volumus adhibere solicitudinem, inquisitionem facias diligenter: per quam, si poterunt inve niri , procedas immediate justitia contra eos. Caet
98쪽
aeterum si malefactores non poterunt inveniri , damnum eidem mulieri illatum, ab universitate ipsius terrae, in cujus territorio damnum extitit perpetratum, secundum justitiam facias
emendari: ne ab hoc iteratam querelam ulterius audiamus.
Eidem , de procuratore ordinando, qui iura Camerae tueatur, in causa quam sibi committit.
ΡOrre a G. S V. fidelium nostrorum culis
mini nostro petitio continebat, quod cum haberent, & habeant quasdam possessiones & terras laboratorias in confinibus, quas ipsi eorumque antiqui, per longissima tempora tenuerunt & possederunt pacifice & quiete, nul-
Iam ex fructibus eorundem partem Curiae nostrae, vel alicujus personae privatae reddentes:
Pandulfus de Phasenella, proditor noster, &tunc in ipsis partibus sacri Imperii vicarius seneralis, sub praetextu cujusdam inquisitionis, dudum factae per procuratores nostri demanti, autoritate propria & omissa justitia , quartam partem fecit auferri, in ipsorum G. & V. grave praejudicium & injuriam manifestam. Unde cum pro parte ipsorum fuerit nostrae Celsitudini supplicatum, ut eis providere super hoc de
nostrae clementiae gratia dignaremur: nos eorum supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae mandamus, quatenus super praedictis omnibus: prius tamen per te aliquo idoneo &fideli procuratore statuto , qui Curiae nolirae jura diligenter di fideliter tueatur : advocato quoque
99쪽
quoque fisci nostri praesente, inquisitionem facias diligentem, testes, probationes, & instrvimenta thsorum audias , dictam causam sussic, enter instructam, cum nominibus procuratoris& advocati fisci nostri, sub tuo sigillo nostrae transmissurus Camerae: certo & peremptorio termino parti eidem praefixo, quo cum ipso processu se nostro conspectui repraesentent.
Capitaneo, ut mandet executioni sententiam, sicut rationabiliter est prolata. Upplicavit Excellentiae nostrae Ludovicus cle &c. fidelis noster, ut sententiam demnitivam pro eo, contra Commune &c. s per quadam pecuniae summa, per Η. vicarium tuum latam, & per . . . ut asserit confirmatam, executioni mandari de nostra gratia mandaremus. Cum igitur nihil prodesset ferri sententias, nisi executio debita sequeretur: tuae fidelitati mandamus , quatenus, si est ita, sententiam ipsam, sicut rationabiliter est prolata, nisi legitima fuerit provocatione suspensa , facias executioni debitae demandari. &c.
Eidem , de solvendo consueto salario Potesati
ΝIcolaus de Firmo fidelis noster, sua nobis
petitione monstravit, quod cum idem ad regimen civitatis Clusinensis sit de mandato nostrae Majestatis assumptus, consilium
100쪽
lium & Commune civitatis ejusdem, de statuto & consueto salario sibi denegavit respondere. Quocirca fidelitati tuae praecipiendo mandamus , quatenus si est ita , dictum Commune, ut de consueto & statuto salario eidem N. ΡΟ- testati eorum , fideli nostro , prout aliis eorum Potestatibus dare assueverunt hactenus, debeant respondere , debita cohertione compellas : ita P ut ei non supersit materia conquerendi.
Exorthisiau 'Anmendatione fidelium. V versis hominibus de monte Flascone,& ejus Capitaniae, fidelibus suis, praesentes literas &c. Cum vos devotos fideles nostros, & terram vestram specialem nostram Cameram reputemus, ad Omne vestrum bonum S pacificum statum , ac universorum nostrorum salubritatem , nostrae Serenitatis oculos inclinantes : ecce quid Sc.
Capitaneo, ut emendet equum, quem quidam
fidelis suus perdidit in bello.
Om per literarum tuarum tenorem, quas nostrae Excellentiae destinasti, nuper no stra intellexit Celsitudo , quod C. de N. fidelis noster, qui tecum paratus equis S armis , pro nostris servitiis dudum extiterit, Sadhuc fideliter commoretur : dum ipse contra Viterbienses, rebelles nostros , armata manu insi