Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

do naturam induit , compositasque edit actiones. quae aliis Regulis indigent , ut iustae vel iniustae pronuncientur . Regulae tamen ab Iure Naturae desumuntur , cuius Iuri& recta applicatio actio nibus Populorum Ius Gentium dicitur; atque adeo iura re obligationes Gentium tam erga se, quam erga alias ab uno ipso purissimo sanctissimoque Iuris Naturalis sonte derivandae sunt. Inutilis igitur omnino & incongrua divisio in Ius Gentium voluntarium, O ne eessarium, quasi aliquid Gens Genti debeat ex tacito quodam consensu. Primus hanc opinionem invexit in Ius nostrum Grotius si ratus id esse omnibus Gentibus

commune Ius, quod inter se moratiores politioresque constanter servaverunt; nec tamen animadvertit vir ceteroquin eruditione re doctrina conspicuus Gentes etiam optime moratas vel praeconceptis opinionit x J Viae eius Protegom. f. clo. 4 I. 46. Lib. I. P. I. 9. 24. Samuel. Cocc. - h. I. O in Dissertat. Prooem. q.

12쪽

hus, vel superstitione, cuius est vis maxima, captas id pro iusto interdum habuisisse, quod postea evicta tenebricosae aeta. tis caligine, veluti iniustum N atrox deis testatae sunt. Parcendum tamen viro sum mo, et enim causam errandi Ius Romanum praebuit, cui & sua aetate & hae nostra maxima semper suit auctoritas I 2.

t x Iuris Gentium divisio in necessa.

rivm O voluntarium Romanis Iurisconsultis Praecipue accepta es referenda. En eorum de ea re Sententiae: L. i. s. q. F. De Iust. O Iur. Ius Gentium est quo Gentes humanae utuntur, quod a naturali recedere

facile intelligere licet , quod illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se

commune sit. L. 9 F. eod. quod vero naturalis ratio inter omnes constituit, id apud omnes Peraequo custoditur , vocaturque Ius Gentium. f. a. Insi. rit. De Iur. Nae. G. O. C. Ius autem Gentium omni humano generi commune est, nam usu eXigente , humanis necessitatibus Gentes humanae iura sibi constituerunt.

Ex dupliei hac definitione sponte fuit memorata divisio. quam amplexus es Grotius , quem LincePs ut vulgus scriptorum so-

13쪽

Grotivm tamen complurimi sequuti sunt. nec multum ab ea Sententia discessit - us, quamvis Iuris sui voluntarii fundamentum Iet, nullo adhibito examine eeteri sequuti sunt. me aecedit quod ad eiusmodi errorem prolabi facile erat, cum nonnulla sint quae inter Gentes feraeque custodiuntur. qualia certis principiis certa argumentatione d

duci non posse prima fronte videntur, atque a libera voliuntate, tacitoque saltem Gentium consensu Ortum ducere , ut ecce: ne imbello licitentur Regum o Bucum capita, ne νeneno arma insiciantur, ut ticeae vasare o diripere res hostiles ultra modum de biti O poenae, ut Represaliae licitae sint, O eetera huiusmodi, quae ab Iure Naturati , vel recta ratione recedere asserunt , O tamen apud Gentes Omnes peraeque obse

Haec tamen Omnia facili negotio explicari possunt juxta Naturalis Iuris Regulas .

ut identidem oblata occasione demonsrabiamus , quin opus sit huc revocare Ius voluntarium Gentrum , quasi inter pacatas Gentes convenerit de eiusmodi tolerandis violati nibus , aut de summo Naturae Iure tem

rania , quod quidem nunquam factum esset liquido constat.

14쪽

aliunde petierit quam ab exemplis N consentiente Gentium Iudicio. Is enim Gentes omnes in quamdam Civilem societatem coi-Visse mente concepit, eamque Civitatem maximam nuncupavit. Eius Civitatis consilium Bonum totius humani generis commune , Regiminis formam democraticam,

quod maiori Gentium parti placuit Leges esse dixit, ad easque servandas omnes obligari: inde Iuris voluntarii originem deducendam esse ait, per quod nonnulla, quae ab Iure Naturae recedere videntur ab omnibus Gentibus aeque servantur , nec violantur sine alterius iniuria : egregiam qui dem fabulam Grotiano commento Pr i mam , nec tamen ad iura obligationes Populorum demonstrandas necessariam : si quando enim a naturalibus Legibus recedere videntur Gentes, & eiusmodi recessionem ratam habere, id potius vel neces- statis Legibus, vel iuris externi eκercitio, Vel Gentium libertati tribuendum, non autem eXpresso aut tacito populorum consensui; atque adeo Sc Iuris Naturalis apparens violatio ob ossiciorum collisionem violationis

impunitas ab Iure ipso Naturali praecepta

15쪽

Principium igitur unieum, & firmissi.

mum Iuris Gentium suadamentum in Iure Naturali politum, cui innituntur Populorum , summorumque Imperantium Leges, quae eo clarius, maiorique solicitudine ex- Planandae, quo dissicilior observatio Ec vi latio nocentior, per quam non privatus homo, sed multae Gentes & honis N crispite periclitantur .

16쪽

M CAPUT LDe mciis Gentium erga se ipsas .

I. I. Principium generati .

Conservatio 8c persectio sui ipsius Gen.

tibus naturali Lege praecepta: hoc primum omnibus officium impositum , ex quo cetera omnia quasi ex uberrimo fonte dimanant; si enim Civilis societas inter homines non tantum non contradicente , sed iubente Natura introducta ut quam quisque non poterat plures collatis viribus felicitatem compararent , Societatem ipsam & conservandam N perficiendam Naturam iussisse dicendum est, alterum enim praeceptum in altero includitur.

f. 2. In quo conservatio O perfectio Gentis consisat. Gentis conservatio in eo potissimum sita est ut in prima Civili consociatione

17쪽

r4 Iur. Pub. univers. P. III.& sundamentalium Legum constitutione firma re integra permaneat: Si bello vastata, aut civilibus agitata discordiis vel sponte vel invita etiam alienum subit Imperium , eXtinguitur, nomenque di Mai statem Gentis amittit. Sic Gentes a Romanis devictae & in provinciam vel municipium redactae extinctae sunt, re Romanae ditioni accesserunt alienae Maiestatis incrementum , nulla enim Gens nisi summo fruatur Imperio. Perfectam autem Gentem dicimus, in

cuius potestate ea omnia sunt, quae ad assequendum Civitatis obiectum necessaria. Quae igitur Gens aut iusto re legitimo

Imperio cives regere, aut vitae necessitatibus consulere, aut externam iniuriam Narcere dc vindicare propriis viribus non

valet, perfecta dici nequit, ipsi enim desunt media, quibus Civitatis finem consequatur.

f. 3. Confectaria ex Principio Generali . I. Ergo ad ea omnia Gens ius habet, sine quibus se Sc conservare dc perinficere nequit.

18쪽

Cap. I. De O iis Gentium Oe. Is

a. obiectum Civitatis felicitas di securitas publica, persectio Gentis in aptitudine ad illud assequendum sita est, atque adeo hic loci fortasse videretur eXPonendum qua via quibusve mediis quod

sibi proposuit Gens consequi possit. Id

tamen instituti nostri ratio non patitur, qui cum Publici Iuris Universalis Scientiam tradimus nihil exponere satagimus, quod a certis principiis Certa argumentatione deduci non possit . Quapropter cum non iisdem principiis populorum Om.

nium felicitas constet, neque una eademque paretur via, cum ab interna eXternaque iniuria se tutam praestare diverse Gens possit, ad specialem cuiusque Gentis politicam prudentiam spectat docere quideκ usu sit facere in unaquaque Republica iuxta ea quae alibi I adnotavimus . Sua quidem habet etiam Ars Politica inconcussa principia, quae facile regendis Civitatibus omnibus aptari possunt,f rὰ Viri Ius nostr. Tom. 3. P. a. cap. 3.

19쪽

16 Iuris Ptibi. Univers. P. III,

quae tamen breviter eκposuimus cum de

administranda Republica Sc Iuribus Maiestatis agebamus , ubi generalia statuimus principia de optimis ferendis Legibus , quae totidem sunt media finis Civitatis assequendi . 3. Sed nec utiles Leges condere, nec se perficere Gentem vel Civitatem posse Iiquido constat nisi se ipsam populosque conterminos probe noverit, di solicita indagine Concivium indolem , numerum , mo res , ingenium , vires inquirat, Regionis quam incolit naturam, foecunditatem, culturam , situm dignoscere satagat, eamque indaginem ad finitimas praecipue Gentes traducat; quae enim ignota sunt non tantum nullo pacto perfici , sed ne servari quidem aut custodiri queunt. Illud igitur summi Imperantis primum ossicium est , ut Gentem suam optime no scat, proprias pensitet vires, & quid conterminae Gentes valeant, meditentur , moliantur assiduo scrutetur studio, ne quis imperandi cupidus populum, quem ab oriterna tueri debet iniuria imprudentem Occupet dc imparatum, quod saepissime factum

20쪽

D. melis Gentium Oe. I

esse Historia vitae Magistra docet. . Cum Gens individuis singularibus Constet, ex singulorum persectione generalis persectio Gentis conficitur: atque adeo per pactum soci ale quisque sibi onus imposuit, ut praeter propriam Nindividuam, socialem etiam persectionem adipiscatur, quae in eo dia est ut quisque in dies maiorem quam potest & hono.

rum 8c operarum Partem in commune conferre enitatur ad felicitatem publicam Promovendam.

s. Curabit igitur Civitatis Rector nequis in ea sit ab omni opere solutus, re otiosus omnino , qui societatis bona

in propria commoda vertat nulla ope. rarum retributione re impendio.

Otiosi in Civitate esse possunt vel privato vitio, vel vitio Legum: si primum corrigendi puniendique, re eXpellendi etiam e societate , emolumenta enim Civitatis usurpant qui nihil in ea

conserunt; si alterum Leges emendandae. Fortasse otiosos homines omnes eliminare nefas donec privatorum Patrimoni rum incrementis praescribatur modus,

SEARCH

MENU NAVIGATION