Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

13 Iur. Pub. Univers. P. III.

quod fieri non posse arbitror sine maximo civilis industriae detrimento. Sapientissimum diκeris Legumlatorem , qui hominem potentiae & dominationis , atque adeo opum, quae utriusque fere ubique effectrices sunt, cupidum ita Legibus temperet, ut nullibi potentiam & dominationem adipisci possit nisi in publica promovenda fetu

citate .

6. Alterum officium eκ naturali se perficiendi Lege derivatum , Genti eiu ve Rectori impositum illud est ut diligentis, si me curet ut quisque in Civitate persecte munere suo fungatur, ad quod Legum sanctione coguntur, & gloriae & honoris stimulis, di Patriae amore excitantur Cives. Altera tamen via & planior N expeditior ad diligentiam & studium Civium assequendum; perfectio enim nulla sine labore, nullus labor sine quodam sensu molestiae , quae difficile admodum metu poenae toleratur. Nam si quando vitare poenam possit, idque frequentissime fiat oportet, jam naturalis ignaviae illecebris homo vincitur, re

ad indolentiam recidit. Aliquid igitur sit oportet animo insitum, quod labantem

22쪽

Cap. I De officiis Gentium Oc. rv

perpetuo quodammodo erigat, N. mol si iam illam in voluptatem conVertat, quod quidem Patriae charitas, Zc laudis Gentis suae amor mirifice essicit. Si sui amor publicam charitatem vincat iam nulla perfectionis i pes. EXinde apud nonnullas Gentes artificia fere omnia ad perfectionem di elegantiam perducta , dc quae Civitati non eXiguum quaestum afferunt accepta referenda Partim. ministerio Legum, partim principiis. quibus puerilis informatur aetas , quae CiveSPostea ita moratos essiciunt, ut in iis quae

eorum curae commissa sunt non tantum.

Privatum emolumentum, sed & laudem dc honorem Gentis suae propositum haheant . Beata Gens esset re perfectissima Lapud quam Civilium Legum systema ita esset sapienter constitutum ut privata utili tas nunquam esse posset a publica disiuncta , quod tamen adhuc in desideratis esse

arbitror .

f. 4. De meis Gentis circa susscientiam Vitae , ubi de commercis o obiectum Civitatis felicitas publica, quae nulla esse potest sit necessaria ad vitam

23쪽

1o Iur. Pub. Univers. P. III. sustentandam , iucunditerque ducendam deis sint, sed haec per commercium internum

dc eκternum comparantur , ergo utrumque a Gentibus pro viribus Promovendum a laternum commercium dicitur quod Provincia cum Provincia, Regio cum Regione eiusdem Gentis eXercet per rerum & operarum permutationem , dc communicationem , externum quod Gens eXercet cum Gente.

Utrumque Iure Naturae praeceptum esse vix dubitandum si huc revocentur quae alibi diximus de communicatione rerum Noperarum inter homines. Quod autem ad internum adtinet eo magis illud exercere inter se Cives eiusdem Gentis iubentur, quo arctiori vinculo per foedus sociale ad rerum omnium communicationem Obligantur. f. s. Consectaria. r. Si qua Leκ igitur liberum commeriscium inter eiusdem Nationis provincias vel impedit vel vetat, iniusta dc contra omineium est Sc laedus sociale, per quod singuli omnibus di omnes singulis promiserunt se commune bonum collatis viribus pro-

24쪽

Cap. I. De o sis Gentium etc. 2Imoturos. Gens igitur universa societas aequalis, quae re damnum re lucrum , Nsecundam adversamque fortunam communicat , absurdumque omnino est ut in summa annonae caritate pars Gentis cibariis abundet, Pars vero eritrema laboret penuria. Attamen ad nostra usque tempora virtunam in Europa Gentem reperire erat, in qua municipalibus Legibus cautum non esset ne aliquod mercium genus ab una ad alteram eXportaretur Provinciam : quod .qui

dem eXinde factum arbitror quod nulla in Europa Natio sit, quae tota uno eodem que tempore in Civilem Societatem coaluerit , sed potius ex finitimarum Urbium ruinis quasi eκ fragmentis concreverit, atque adeo nil mirum si contermini populi qui per vim multoties, atque adeo inviti potenti oti accedebant sibi tantum consule dum dc prospiciendum curarent, non Genti universae, quae eorum everterat Imperium. privilegiis a Victore Populo impetratis, quae privatam, non universalem Gentis uti litatem respicerent IJ.

12 Nulla fuit in Italia potissimum libera.

25쪽

Lιr. Pub. Univers. P. III. Eiusmodi politicae administrationis vitium alicubi a Sapientissimis Principibus emendatum , tandemque visum est nullo pacto recte administrari Rempublicam posse, tu si privatis odiis sepositis, omnes aeque

Provinciae eodem loco haberentur, & emo lumentum 8c damnum invicem communi in Carent, atque adeo una esset provinciarum

Respublica, si Romanam excipias, quae cumdeditis O amiciis Populis aequale foedus

inierit, eisque in eamaem Societatem adscitis iura Civitatis O Imperii publici communicaverit. Ut plurimum Provinciae iure belli quae sitae veluti subditae habitae sunt, unde maxima in ipsam νictricem Rempublicam fluxere maia , irae nempe, di cordiae, bella, defectiones , atque ario victoris populi ruina Opernicies; nullus enim es tam abiecti animi populus qui diutius servitutem aequo animo

tolerare possit, nisi eam O ipsi sbi utilem

sentiat, aut saltem credat. Id quidem complurimis exemplis a Venetae, Januensis , ORorentinae Reipublicae hisoria petitis confr- mare possent si quae ad artem politicam spectant pertractare animus esset. Nonne o haec

eadem Belli causa , quo forentissimum Europae Regnum cum dissetis Americae populas nostis temporibus commissum es t

26쪽

Cap. I. De ossetis Gentium etc. 23

omnium eiusdem Gentis persecta aequa. lis SocietRS. 2. Commercium autem eXternum hypothetice a Natura praeceptum ; si enim soli ubertas, Civiumque industria omnia suppeditet, quae ad internam, eXternamque Gentis persectionem comparandam lassiciant,

si nihil sit oκ soli aut industilae fructibus, quod Gentis .indigentiae supersit, iam externi commercii obiectum dc subiectum nul.

tum est. Si secus, commercia eXterna eXer cenda tum ad comparanda ea, quibus Gens indiget, tum ad vendenda quae supersunt: alterum enim Civitatis obiecto respondet, alterum Gentis divitias auget, quas elementum esse diximus persectionis status eXterni habita tum privati hominis, tum Gentis universae ratione. De Commerciorum Iure in ter Gentes alibi dicemus.

3 6. De Divitiis Gentium, O earum aest-

matione.

Dives autem.Gens dicitur , quae praeter rerum omnium ad vitae sussicientiam abundantiam, & praeter pecuniam commercio eXercendo , & Reipublicae admini. strandae necessariam , auri & argenti vel nu-

27쪽

24 Iur. Pub. Univers. P. III.

merati vel data opportunitate numerandi summam aliquam habet sepositam, quam si opus sit in publicos usus convertat. Animadvertendum tamen est pecuniae eiusmodi superfluentis summam apud multos particulatim , quamvis non aeque divisam esse debere, ut Gens dives dicatur;

nam si unus vel alter pecunia numerata re dundet, ceteri vero viκ habeant unde lan guentem vitam sustentent Gens dives nec

est nec dici potest , non enim Personae morali aliquid jure tribues, quod non maiori individuorum componentium parti tribuere aeque possis. Illud etiam animadvertendum quod temrae vel industriae fructus, si vel etiam indigentiam Gentis superent, nou tamen eam divitem constituere, ii enim servati corrumpuntur N pereunt, atque adeo divitias Gentis ex una superfluenti numerata pecunia existimandas esse Patet.

f. 7. Consectaria. I. Nullo igitur alio pacto divitias com

parare Gens poterit, quam externi commercii exercitio , eo enim pacto terrae re

industriae fructus cum aliena pecunia Pe

28쪽

Cap. I. De relatis Gentium etc. 2smutantur , atque adeo nullae divitiae proinprie dictae ubi nullum commercium. a. Commercium tripleX est, aequale, activum , passivum : aequale si merces cum mercibus, activum si merces propriae, quo nomine tum terrae tum industriae fructus ve. niunt, cum aliena pecunia, passivum si peeunia

Propria cum alienis mercibus permutatur. '3. Secundo casu ditescit populus, tertio ad inopiam vergit in dies: quapropter illud est Gentis officium, ut perpetua curet vigilantia ne ullum aliud apud eam commercium sit nisi activum.

q. Quod quidem facile assequetur, si optimis Legibus, praemiisque propositis

agrorum culturam , qua nihil est utilius , nihil homine dignius , omnigenamque industriam excitet, di alienarum mercium nimiam libidinem , & non veram multoties earum indigentiae opinionem emendet, corrigat , compescat. Quapropter Civitatis Rectori ius erit commercium externum ita Legibus temperandi ut nullum eXinde populus detrimentum patiatur sine ulla exterarum Gentium laesione, quod infra elarius apparebit.

29쪽

26 Iur. Pub. Misers P. III. I. 8. An Gens sub alterius tutela O Patro-einio summum habeat Imperium. At si vel ob Civium paucitatem, vel

ob territorii exiguitatem, finitimarum Gen tium potentiam, aliamve ob causam, se Gens aut servare , aut ab externa iniuria tueri propriis viribus non possit, potentiori accedere, eiusque patrocinium , clientelam, praefidium inito foedere comparare sibi posse ex principio generali manifeste patet. Si patrocinium a potentiore concessum ea conditione ut inferior aliquid invicem potentiori praestet utriusque obligationes Niura mutuae promissiones dimetiuntur , a

quinus recedere nefas.

Quaesitum tamen est an si populus alter alteri praesidium 8c tutelam, alter vero vel Imperii reverentiam; vel operam , vel annuum tributum si in polliceatur, Maiesta- 1 Iustinianus Caesar annuam Persis praefluit pecuniam, quae quidem honoris causa

sipendium vocabatur ad tutandas portas Caspias. Procop. Persicor. 2. Cap. IO. OGothic. 4. Cap. Is . Notum es Turcarum

Regem imitari multoties Iustinianum , qui

30쪽

Cap. I. De Ossciis Gentium etc. 27tem amittat, Zc a summo cadat Imperio. Viκ dubitandum puto eum summo Imperio potiri, apud quem iura Maiestatis illaesa supersunt quamvis inaequali foedere

teneatur; nam dummodo in interna eXterinnaque Reipublicae administratione a nullius pendeat arbitrio, parum interest quod se alienae opis indigentem fassus suerit, repotentiori populo reverenti Bm, aut PatrΟ- cinii pretium operam vel annuum censum

promiserit: consessio quidem infirmitatis aliquid de dignitate delibat, Imperium sumismum non attingit, Patronus in superiori conditione causaque ponitur, inferior tamen eius imperio non subiicitur , dc obligationes erga potentiorem populum eri pa-Μontanos Arabas, aliasque liberas Gentes

in Imperii finibus postas sibi inaequali faedere rei a iungit annuam ipsis solvens p cuniam , quae tamen molli vocabulo stipendium dicitur ut fines Imperii tueantur , re vera tamen Imperii ipsius infirmitatem arguit; in bene enim admin rata Republica snitimae Gentes armato milite non pecunia invicio continentur .

SEARCH

MENU NAVIGATION