Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

cto non ex imperio ortum ducunt, atque

adeo quamvis auctoritate, dignitate & viaribus impar , attamen liber est , servatque illaesam Maiestatem si) Quod sane dc in Imperio Feudati obtinet, quamvis Vasallus Domino fidem 3c operam promiserit, eiusque Maiestatem se comiter servaturum spo-

poslim. Quemadmodum clientes nostros intelligimus liberos esse etiamsi neque auctoritate , necive dignitate , neque iure omnis1sve ut Haloandro placet viribus 2 nobis pares sint, sic & eos qui Maiestatem nostram comiter conservare debent liber R. esse intelligendum est. Sicut enim Patrocianium privatum non tollit libertatem persona- Iem, ita Patrocinium publicum non tollit libertatem Cινilem. Via. Ciceron. in orat.

pro L. Cornel. Balb. Cap. 3s. O seqq. Grol. Lib. I. Cap. 3. 3. II. O seqq. Van derMuelen ibi. Henr. Cocc. Disput. Ciarios. Tom. 2. Disipui. 3. f. qO. 22 Fevatim enim haberi potes tamquam inaequale foedus, in quo alter sdem , me

ram , O reverentiam pollicetur, alter versalteri fdem mutuam, praesidium O tutelam ;nam quamvis Dominus aliquam habere possit

32쪽

Cap. I. De O iis Gentium etc. 19Eiusmodi laederum inaequalium eXem pia & vetus & recens Historia suppeditat: ad quod genus haud incongrue reserri possunt publica pacta, quae nunc in Imperio potissimum Romano-Germanico Protectionis. Advocatiae armatae IJ salvaeguardiae Oxurisdietionem in V alium , O in eum H

aetatim quasi ordinarium exerceat Lib. I. FGH Cap. Io. T. Ferrae Cap. I s. 16. 2o. 34. 3 s. non tamen ob id Vasallus Maiestatem amittit, cum in nonnullis iudicio Domini subiiciatur ex pacto O contractis rivis dati non ex Iure Imperii aut subiectionis. 12 Cum nempe Gens in alterius Gentis clientelam concessit salvis iuribus missatis

O libertate eivili; etsi enim inferior aliquid

praesare potentiori promittat ut praesiarum o tutelam obtineat, Μaiestatem servat, O promissa prae t ex pacto , non ex summi Imperii Eotentia. Atque adeo verum es effatum illud apud Germanos , apud quos Advocatia armata frequentior ia Schutet undschirm gibi hei ne obrigeit is nempe . . Pro tectio re defensio nullam tribuit superioritatem . . Vid. Mager. De Advocat. Armat. P. I. n. 287. O Cap. Io. ps Marculph. Lib. I. cap. 2I. Samuel. Cocc. ad Grat. Lib. cit.

33쪽

3o Iur. Pub. Univers. P. III. Mundiburdit χὶ vocantur, quorum iura

omnia non eκ Imperio, sed eκ consensu& pacto derivantur. Si vero non tantum infirmitatem populus , inito cum potentiori inaequali foedere , fateatur, sed in eum etiam aut non. nulla , aut omnia Maiestatis iura transferat, aut summum imminuitur Imperium , aut interit omnino. Primo casu populi ut plurimum sub umbra foederis servitutem patiuntur, apud quos in speciem est potentioris tutela re patrocinium, re precaria libertas, altero vero nec vana libertatis

species superest, dc populus, sive Gens

omnino extinguitur.

Posteriori casu Societas Civilis dissolvitur , N Civi cuique integrum est Patrimonio divendito sibi novam ubilibet quaerere patriam; eXtincta enim Societate omnis Σὰ Mundiburdium juxta Vocabuli An so-Saxonis ervmon patrocinium , tutela. e quo eadem adnotari possint, quae supra

de Adνocalia armata duximus . Vid. DuCange Gloss med. O in sim. Latinit. Voce Mundiburdus, O Mundius.

34쪽

Cap. I. De mciis Gentium etc. 3 Iinterit, Socii obligatio, nec novum subire Imperium invitus cogi sine iniuria potest. Ceterum si foedus inaequale sit, at gne summi Imperii imminutione, haberi potest veluti mutua promissio , iisdemque regulis alibi traditis diiudicatur; mutuo enim consensu dissolvitur foedus, N. si altar datam fidem violet alterum liberata promissione servanda , nisi ius perfectum sibi quaesitum per vim di publico bello vindicare velit r).

f. 9. Quid iuris si Populi pars , aur Regni

provincia indefessa deseratur. Eodem sere argumento ostenditur χἀ ciale foedus dissolvi omnino si populi partem ab impendenti hostium incursu, atque adeo internecione & e3cidio reliqua Gentis

12 Quaesitum est an superior potentiorque Populus qui plus iuras quam per foedus

liceret in Inferiorem sbi arrogat longa in. ferioris patientia usurpata iura convalidet. Bene statutis de iure Praescriptionis inter

Gentes principiis, de quo suo loco dicemus, facile eiusmoai quaesto dissolvetur .

35쪽

Iur. Pub. Univers. P. III.

pars tueri aut nolit aut nequeat; naturale enim ius reviviscit quodammodo tum necessitate eX: gente, tum aut ob denegatam tutelam, aut ob defensionis impotentiam. Ius erit igitur indefensae , derelictaeque

Provinciae veluti Populo libero vel cum hoste pacisci , eiusque se subiicere imperio si , vel ad alterius Gentis Societatem accedere, ipsi liberatam dare fidem, eamque licito iureiurando confirmare : quod quidem a multis factum esse legimus χὶ . Praecipue vero a nonnullis Helvetiae Umbibus, qui frustra patrocinium & tutelam ab Austriacis Ducibus re ab Imperio postulantes Helvetico foederi nomen dederunt.

i) Id pQFm si inter Gentes bellantes;

si qua enim urbs impetitur vel obsidetur ab hoste, O brevi νel inolento hostium incursu, vel fame peritura sit, tamquam Persena mOralis libera cum hoste licite, valideque quod uritius esse videtur paciscitur, O se dedisturam etiam promittit nisi intra certum temPus Pars reliqua Gentis suppetias ferat. 12 Vid. Wolf. Ius Gent. Cap. 7. f. 867. Exempla vetera vide apud GrOt. Lib. 2.

cap. 6. f. 6. in Noti CAP.

36쪽

De Dominio O Imperio Gentis . l. 1. Cum Gentem dicimus summum

constitutum Imperium intelligimus, quod lus, cum personas per se respiciat, esse potest M sine proprie dicto Dominio, ut apud Nomadas populos qui pascendis gregibus huc illhuc vagantur , nec stabiles sede habent solo creatarum rerum usu contenti Gens igitur vel eX familiis agricolis, Propriosque & occupatos particulatim agros possidentibus coaluit , vel facto quasi impet

vacuam terrae regionem occupat . Primo,

casu Imperium re Dominium Gentis non ultra eos fines extenditur, quibus veterum familiarum possessiones circumscribebantur, altero eo usque Progreditur, quo manifestis indiciis patet Regionem occupatam fuisse, bc primaevae communioni facto aliquo permanente di industria hominum, non verbis tantum subtractam, quae qui dein necessaria esse ad acquirendum dominium libi i) diximus . - . -

37쪽

34 Iur. Pub. Univers. P. III. Ubi dominium , ibi di Imperium est

Gentis, nam quamvis ad personas imperium referatur, tamen Zc Omnes Regionis partes occupatas assiciat oportet, quippe alterum sine altero intelligi viX potest, non enim comparatum sibi dominium ab interna externaque iniuria tueri Gens posset, si qua esset Regionis pars, in qua imperii vires eXserere nefas , aut a qua iniustos invasores arcendi nulla facultas. Itaque Regio per Universitatem occupata Gentis Territorium cIὰ dicitur, in quore summi Imperii re publici Dominii juraeXercet nemine contradicente. f. 2. Consectaria.

r. Cum eadem si publici Sc privati dominii origo manifeste patet Lusitanos alios-

frJ Territorium a terrendis hostibus, HI a terrendi vel submovendi iure dictum volunt. Viae Sicul. Flac. De Condit. Agror. pag. 3. Varron. De Lingua Latin. Lib. - r. L. a 39. f. 8. E. De Verb. unis Culac. In Observati ad L. 53. Cod. De Decurionib. a terra derivatum ethmon asserit , Servius a terendo quasi terra bobus O aratro trita Gentis

si Territorium. Ad Aeneid. Lib.Mors. 7ss.

38쪽

Cap. II. De Domiti. et Imp. Gentis 3 sque populos frustra nulloque iure Terras Umnes , quas desertas vacuasque in novi Orbis Regionibus invenerant eorum dominiciti. Imperio subiectas, Zc quasi sibi proprias vindicare voluisse, eo quod in eas tantum e navi descenderent ti) , ibique aliquod erigerent instabile monumentum, possessionis fgnum ; dominium enim non nuda simpli-Cique apprehensione rei acquiritur, sed facto Potius , quod novam quodammodo in rem occupatam modificationem inducat, laboris & industriae fructum, unde omnes in telligant eam rem ad naturalem & primaevam communionem amplius non pertinere.

2. Ex eadem dominii origine facile patet quid statuendum sit de nonnullis con cessionibus ta) pio fortasse consilio lactis, quarum vi ignoti orbis provinciae detegendae inter Castiliae Ec Lusitaniae Reges divisae sunt, iisque tamquam Propriae adiu-

g. Cap. 7. n. III.

39쪽

36 Iur. Pub. miser. P. III.

dicatae. Ceterae quidem Gentes dc eiusmodi divisione , N. inani Hispanorum Lusitanorum isque occupatione posthabita, Regiones quae adhuc vacuae & desertae erant dominio NImperio sito subiecerunt.

3. Quapropter eam terrae partem occupasse Gens intelligitur, quam propria incolere possit industria, cuiusque fructus Npraesenti re futurese indigentiae sublevandae susticiant; & quamvis suae quisque indigenistiae iudex sit, eius fines aliquo pacto regantur oportet, ne quid inutile & infructuosum cum humani generis propagationis detrimento supersit. En igitur qui a nostris principiis deducuntur cBnones generales. q. Cum quaedam sint, quae sponte a

Natura seruntur agrorum culturae necessaria , ut Praia , ne mora, sylvae, quae pabula gregi & armento prBebent, ea occupata censentur quo in pascuum mittuntur Pecudes , vel uno verbo sine quibus vitae sussicientiae consulere nefas : quamvis enim ea loca in naturali sint primaevo statu, nec novam per Gentis industriam modificationem induerint, tamen usus ipse di utendi

necessitas industriam supplet ius parit

40쪽

cap. II. De Domin. et Imp. Gentis 3 ydominii i). Cum tamen ea loca humani

laboris indicia non praebeant, iis notentur signis necesse est , quae actualem usum , di utendi necessitarem indicent, N. quadam veluti saepiant custodia, ut dc conterminae , N. aliae Gentes ab eorum usu do. minio abstineant. S. Eodem argumento ostenditur quod siqua sint Territor; o inclusa, quae Proprie di etiam occupationem quod ad integritatem non Patiantur , nec tamen securit3tem obtinere Gens possit, nisi ceteri omnes ab eBrum usu eXcludantur, ea quodammodo Occupata censenda esse, N. a primaeva communione sublata, quae enim LeX ut securitati consulam imperat, ea mihi media Omnia suppeditat, sine quibus Legi obtempe- 12 Quapropter iniuria de Romanis q&erebantur Ansibarii apud Tacitum Annal. Lib. I 3. Cap. 33. quod ipsis nollent νacuaa

terras, atque adeo Iure Naturae occupabiles Concedere , nam terrae Illae vacuae Omnino non erant, cum Pa scendis Pecoribus O ax-

mentis militum inservirent , quae justa fuit Romanis negandi causa.

SEARCH

MENU NAVIGATION