장음표시 사용
301쪽
turali iustitiae manentem duraturam s ciantes utilitatem , pacatis rebus, sibi devictorum fidem expressis obstringunt iureiurando, & ea tantum imperantes, in quaeliberi homines Rectoribus parent, beneficiis optimarumque Legum sanctionibus amissae libertatis dolorem delinire, re novae societatis, cui nomen dederunt, chari tatem eXcitare Curant, rati propagatione Imperii, populique subditi incremento ia-demnitati suae satis consultum , nullumque diuturnum aut legitimum Imperium esse posse nisi in consentientes; vix enim fieri potest ut vel populus ullus, vel homo tanis tum in ea conditione, cuius eum perpetuo poeniteat, diutius quam necesse sit maneat; ibique tantum pax fida N perpetua, ubi voluntarii pacati sunt, numquam eo loco
ubi servitus est speranda si . i) Vid. Liv. Lib. 8. CV. M.
302쪽
Cap. XIV. De Pactione Pacis . 299
s. t. Raro tamen extrema bellantes eXperiuntur incerti belli discrimina , infirmiores enim multoties metu trepidi, tit ingruente. tempestate in navi fit, iactura aliqua praesentem redimunt belli calamitatem , ultimumque Imperii Ec Libertatis eκcidium; qui autem plus valent, aut pares sibi videntur, saepe cogitant quam multae quamque improvisae in bello mutationes accidere soleant, atque adeo δέ propriae consissentes utilitati re naturali iustitiae aurem praebentes ad pacis pactionem convertunt animum , 8c percusso amicitiae foedere praeliis Zc concertationibus finem imponunt ;iustum enim Sc sapientem virum decet helli initia invitum suscipere, eXtrema non libenter sequi, bellicas actiones si necessarias humanitate temperare, uno verbo pacis causa bellum iustum gerere.
Itaque quemadmodum bellum gerere ita dc pacem componere ad iura Pertinet
303쪽
3ω Iur. Pub. Uniνres P. III. Maiestatis, atque adeo ad eum in quem Imperium Civile translatum, nisi aliter Lege fundamentali sit cautum, Zc dummodo potestate sua libere uti possit. Si igitur Reκ
infans vel imminutae mentis sit, ius com-
Ponendae pacis apud eos est, ad quos summi Imperii exercitium iure devolvitur . De Rege captivo ambigitur an pacem facere possit, N. posse dicimus, quippe qui absenti aequiparatur , cuius iura non eXtinguuntur atque adeo intra fines administrationis valide cum hoste paciscitur. Quaesitum est an cum usurpatore paX componi possit. Si in eum a Populo Civile translatum est Imperium, fides data ut ei tamquam Regi pateat, Pacem licite cum eo fieri vix ambigendum ; cum enim alienae Reipublicae administrationi se immiscere Gentibus illicitum sit, actualem in contrahendo sequi posses rem coguntur, ut supra di imus , nec ad eas pertinet iudi cium iure an iniuria summum imperium Rector Civitatis possideat. f. a. De Pactionis natura, O Amnesia. Ceterum cum ad pacem pangendam convertuntur bellantes de re controversa
304쪽
Cap. XIV. De Pactione Pacis. 3or transigunt , non belli causam decidunt, nee de perfecta iuris sui reparatione agit is cui quid eX quacumque causa debetur: quapropter certas de pace componenda regulas tradere nefas, cum omnia a contrahentium consensu pendeant, re si qua circa pacis conventiones quaestio eXOriatur, rectae interpretationis Regulis, quas, alibi eXposuimus, res controversa definitur si . Exinde factum est ut qui de Pacis pactione ineunda conveniunt ante omnia generalem decernant Amnestiam , quae est eorum, quae
st) Ea omnia, quae assert Grotius Lib. 3.
cap. 2o. g. g. O seqq. circa conventiones pacis interpretandas, a Regulis rectae interpretationis pendent, nec Omnia vera sunt.
Vid. cit. Cap. tibi O hic denuo profert suam illum de faVorabilibus o odiosis regulam.
quam alibi refutavimus . Multa insuper ad-int ut doceat qκando pax rupta intelligatur: ea omnia inutilia esse censeo, nam quando Pax violetur ex Tabulis foederis inter Gentes bellantes percussi, O ex mente O consilio contrahentium deducitur, quae quidem generalibus regulis complecti nefas omnino.
305쪽
3o2 Iur. Pub. Univers. P. III. utrimque in bello 3c belli causa si) gesta
sunt publice sancita oblivio, ita ut damna illata, hostilitates, iniuriae, eXpensae penitus ultro citroque deleantur, Zc facta censeantur tamquam infecta . Eo pacto, refraenata ira animisque ad pacem compositis, quae restituenda, quae praestanda hinc inde statuitur publico Foedere, cuius fidem sanctissime servandam multoties do cuimus a . r) Ergo non ea guae ante bellum, aut non belli causa gesa sunt delentur, ut ecce, si quis contractu inito aut nomine poenae privatae durante bello debere incipiat. Vid. Grol. Lib. 3. Cap. 2o. f. 18. O seqq. a) Nee fidem bellica vi O metu extortam dixeris; quae enim vis publico infertur bello iusta es, atque adeo ob eam caussam promissiones irritae reddi non possunt, quod Osupra monuimus. Cic. De Off. Lib. 3 8. Est autem ius etiam bellicum fidesqua iurisiurandi saepe cum hoste servanda . Vide unde utilitatem promissionis deriset Monteia quieus Esprit des Lois Tom. 2. Pag. I 62. edit. Generi I749. qui sane non ab omnibus probabitur . cum doctrinam suam ab absurdori obbesti systemate mutuaVerit.
306쪽
Cap. XIV. De Pactione Pacis. 3o3Itaque quae de Induciis diximus Ec hievalent, nempe ut post persectas Pacis pactiones capta restituenda sint, damna vero quae reparare nefas infortunio tribuenda , si illata ab hostibus fuerint antequam ad eos Pacis notitia legitime pervenerit: quae damna ut vitentur solent bellantes Populi qui de Pace acturi sunt Armistitium interea temporis de
Sed an pacis caussa Imperii pars a Civitatis Rectore alienari possit dubitarunt nonnulli, quod non probe Ius Imperii ab Iure privati dominii discreverint. Qui de societatis Zc Imperii Civilis origine & n
tura principia attento animo relegerit facile in eam ibit sententiam legitimum Imperium nullum esse nisi in consentientes, atque adeo vel Regni totius vel partis eius translatio issem fieri non posse sine eXpresso aut tacito eorum, quorum interest, consensu si). 12 Mid. Grol. Ioc. citi tibi suam illam repetens divisimnem in Regna, quae in patrimonis , O in ea quae in usus ciu habentur, rotam de Pactione pacis doctrinam confundit.
307쪽
Eκinde tamen non sequitur alienationes pacis caussa factas invalidas esse; validitas tamen eκ eo pendet quod summo Imperanti inevitabili necessitate coacto ius sit is obligandi ne in posterum abdicatum vindicet Imperium. Quod si Lege Regia, re ut aiunt fundamentali sit cautum ne Regi liceat Regni parrem in alium transferre, abdicatio irrita omnino, ni totius populi, qui publi- eam Legem tulit, consensus accedat tr).CA- IJ Quamvis Regna, quae patrimonialia dicuntur, transferri in alium a summo Imperante possint, ea translatio consensu implicito populi si, qui in summi Imperia translatione in id consensi.
308쪽
f. I. Origo Legatorum. Sed nec commercia eXereere inter se Gentes, nec res Ec operas invicem communicare , nec foedera Pangere, nec veI eXoritura , vel exorta bella compescere, Pacemque componere possent, quae omnia naturalia ossicia Gentium diXimus, ni aliqua esset negotia expediendi ab ipsa Naturae Lege parata & proposita via. Cum igitur memorata inter Populos ossicia eXpleri nequeant nisi per Legationes, sequitur Leg tionum Ius persectis Gentium Iuribus esse adnumerandum, atque adeo Logatos sine causa , N eXtra ossiciorum collisionem is reiiciendos non esse. . Tom. III. V
IJ Cum tamen de causa, O collisionis casu iudicium sit penes recipientem, sequiturius illud perfectum in genere, particulatim O
309쪽
3o6 Iur. Pub. misers P. III. f. a. Quibus Ius Legationum.
Legati si) sunt qui a Populo libero
ad Populum liberum mittuntur Negotii publici gerendi causa. in specie imperfectum feri: itaque mos in is
Ivιt inter Gentes ut priusquam Legati mittantur interrogetur Civitatis vel Populi Rector
i) Legatorum nomine veniunt Ministri publici omnes quocumque titulo decorata snt, dummodo mandatum habeant. O a Principe ad Principem miss snt. Alteri tamen ab ata teris iure quodam conventionali, O consuetudinario disserunt, quod ad externa honoris indicia, dignitatis locum O praecedentiamsi una apud eumdem Principem , O in eodem loco inveniantur, quod quidem a issis Legationibus agydvis saepissime contingit; quae tamen Omnia pactis o conventionibus, non Iuri Gentium accepta tribuenda sunt: quae enim tamdiu O tam acriter disputata sunt inter Legatos de praecedentia O dignitatis ordine innituntur praesumptis Principum , a
quibus mittuntur , praerogatrvis , quae nullum an Iure Naturae fundamentum habere diximus . Attamen ut elismodi controversarum inter Gentes aliquis seret modus non multis ab hinc annis in tres ordines Legati disincii sunt, quorum tamen omnium munus 1d m,
310쪽
Cap. vlt. De Legationum lare . 3o7 Eos igitur non mittunt nisi qui summi Imperii sunt compotes I , quibus accen- eademque generalia Iuris Gentium privilegia,
licet altera alteros praecedant, externaque
Pompa , O honoris praerogativa alteri praealteris decorentur. Primi igitur ordine veniunt Legati Imbasciatori tam ordinarii
quam extraordinarii, quorum tamen praecedentia inter se non bene adhuc est consiliata. Inferioris ordinis sunt in viati tam extraordinarii quam ordinarii, O Ministri Pleni- Potentiarii, qui Legatis proprie dictis cedunt.
In tertio tandem ordine constituuntur i Residenti, Incaricati degli affari, Ministri seneta Carallere , Segretarj d' Imbastiata , Consi-glieri d'Imbasciam, Commissarj etiam dummodo G mandatum habeant, scilicet Litteras Credentiales, O de rebus publicis agant; si enim vel non habeant, vel publice non exhibeant Litteras Principi ad quem mittuntur Ministri publici non habentur , nec disserunt ab iis quos vocant Nego etiatori seneta qualita, o Agenti, qui veluti privati Procuratores habentur. Vici. De Real. Dr. des Gens. Cap. I. Sect. I. a. O 3. Uicquelari Mesnoir. to uch. les Ambassad. Fay 3. 12 Uicquefori L'Ambas d. 8c sis lanct. Lib. I. Oct. 2. Exinde factum est ut eos quos miserat Foederatum Belgium ad Monaperiensem congressum velati publicos Ministros aut
