De latinitate Senecae [microform]

발행: 1871년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

etiam his nec amen ignoro etiam ex Cieeronis libris exemplum harum particularum conjunctarum afferri. O et me copulata sunt en V, 4 4 o ne ille )et V, 27, 2 In hac aviditate generis humani o ne tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapiente reserente . Ρriusquam disserendi finem faciam, paucis etiam de collocatione Verborum exponere libet, siquidem etiam hac in re Seneca nonnihil a prioribus discrepat. A primum itaque non in principio sententiae ponere solet, sed altero vel tertio

loco, velut Disi I, 11, 8 Non est itaque utilis ne in proeliis quidem aut bellis ira. Deinde tantum ante id verbum, ad quod pertinet, collocavit D. XI, 6, 1 tantum rebus secundis uti), est. p. 3, 4 Contra multo verbo postposuit Dial. XII, 9 6 plus multo, est Clem. I, 22, 3 gravior multo). Causa ante verba recta collocavit Ben. IV, 3, 1 id causa ullius alterius rei dare contra postposuit p. 32, 4 sed

haec contra in contra ea vel contra. Denique largissima copia eorum locorum est, in quibus verbis arcte inter se cohaerentibus aliud verbum interjectum est, velut

Ep. 76, 33 humanarum formidines mentium, p. 92, 25 insanabilis exulcerati dolor ventris, st. p. 15 4 26 6 94, 13 et 2 et 70 95, 9 et 70. 102, 25. 15, 18. Sed haec sumetant ad id, quod mihi propositum erat, demonstrandum. Nemini

enim ex eis, quae protulimus, dubium ore spero, qui Seneca multa et in vocabulorum usu et in verborum conjungendorum ratione novaverit, sive poetas inprimis Augustine aetatis imitatus sit, sive ipse aut aliquis ex aequalibus ea finxerit.

SEARCH

MENU NAVIGATION