장음표시 사용
31쪽
Inspicienti hunc indicem narrationem et orationem nos discrevisse apparebit, ut cognosci posset, qualis hac in re inter narrationem et orationem intercederet ratio. Summa igitur collecta et eorum locorum, qui ad narrationem et eorum, qui ad orationem spectant, infinitivum cum articulo coniunctum hic aeque crebrum esse atque illic videbimus. Cum autem orationes quintam fere partem operis Thucydidei essiciant, illum infinitivi usum nattuor partibus maiorem esse in iis quam in narratione patet i Infinitivi autem cum articulo coniuncti usum apud Thucydidem esse creberrimum atque amplissimum optime manifestum fiet, si hunc scriptorem cum aliis et historicis et oratoribus contenderimus. Quem ad finem sumptis Xenophontis historia Graeca et Isaei orationibus cum centum et quinquaginta paginae Teubnerianae operis hucydide centum et undecim exempla infinitivi articulo instructi contineant, in totidem paginis eiusdem editionis Xenophontis historiam Graecam duo et sexaginta, septem et triginta Isaei orationes praebere inveni. Nec Solum numer Sed etiam genere haec exempla ab illis differunt. Reperitur enim apud Xenophontem et Isaeum illud locutionis genus maxima ex parte aut subiecti aut obiecti loco aut ex praepositionibus aptum Denique si additamenta infinitivo articulo instructo acta, quae quominus accuratius exponam inopia spatii suppeditati impedior, respicis, plura adiecta non reperies quam hoc Xenophontis loco, . Gr. I, 6, 8: tis rhoi κουντας lv αρναρot πλεῖστα κακα gδη re αυτ o TS vbευαt. Restat denique, ut eos quos uberius tractavimus locos indicemus Sunt hi: