장음표시 사용
11쪽
12쪽
16쪽
20쪽
ectionum academicarum recensui ut consueto more aliquid praelationis litteraristo praemitteremus, ad Ciceronem rediimus, de quo nonnulla abhinc ex mense Memoccasione diSseruimus, cum eam partem emendationis Tullianae exemplis declarare conaremur quae agnoscendis eliminandisque additamentis alienis continetur. Nunc eandem cauSam repetere ac persequi instituimus, sed ita ut exempla petamus non ex orationibus in quibus tum maxime morabamur, verum ex philoSophiae scriptis in quibus ingenios critici non minus saepe eam quam dicimus cupiditatem delendi prae se ferunt, qua fit ut tollantur nonnumquam quae ad Ciceronis morem usumque loquendi ac sentiendi relata integra esse aut si qua tamen macula violata sint ea alio modo abstersa ad sanitatem revocari videantur. Sed multa non sunt quae asserimus neque gravitate ulla aut inventi laude conspicua, verum tamen ea fortasse in quibus demonstrandi severitate aliquid efficere liceat. Nam multa sunt in hoc genere fidenter posita et per multa multorum editiones propagata, quae quivi qui modo non occupata mente iudicet sibi persuadeat vera non esse sed favore quodam retineri, tamen vi argumentandi rationibusque ad persuadendum appositis redarguere non possis et nobis hanc legem Scripsimus ut ne umquam pro certis venditemus, quae nisi verisimilia si tamon)haberi non possint, nedum viris eruditis et omni laude insignibus obloqui audeamus nisi fide argumentorum et exemplorum stabilimento confirmati et adiuti. Itaque pauca acquirere si possumus contenti difficiliorem istam et arduam operam acutioribus ut pareS Sumendam relinquimus, adolescentibus autem, quibus haec scribimus, si qui forte ad hunc Scriptorem tendant, suademus idem quod semper, ut impensa observandi diligentia excutiant prius quam temptare incipiant et hoc sibi dicant, libidinis licentia multa in his rebus affectari sed stabile quod sit nihil nisi iudicii sinceritate parari. Sed