장음표시 사용
21쪽
- 11 Atque principes civitatis, qui chori paries sustinentes Deos ad verienda mala invocant, ipse confirmat V. 214 seqq. , acile futurum, quod precibus expetant, si justam operam suis consiliis adjungere Velint. Quod Ver eam Operam propterea deposcendam esse putat, nod ignarus sit rei jure exsequendae, confidentiae illi et nimiae de prudentia sua opinioni tribuemus j. Deinde ubi Omnibus, ut auctores facinoris indicent, edicit et mandat, satis leniter agit; vehementius Ver commovetur, quum iis, qui imperata non faciant, Oena denuntiat. Quos quod ab omni divini et humani juris commercio excludit, consuetudine quidem et rite facit, et quod sibi ipsi, si conscius et affinis lacinori sit, idem imprecatur, gravissime et acerbissime piacula se exacturum ESSe probat Sed etiam hoc loco, ut imprudentem et inscium eum dira iactare mittamu8, cupidius et iracundius, quod ipse sibi proposuit, persere conatur. Non satis habet ea, quae Deus jussit peragere, sed toti Cadmeorum mnti ultorem se ore profitetur saepiusque ita sibi ipsi consulendum esse inaudimus. anquam non Violata Deorum hominumque jura exsequenda sint, sed suus dolor in iis, qui edictis non pareant, vindicandus sit, ita minatur, ita surialia detestandae tirpi reluctantium composita expromit. Eo pertinent repetitae exsecrationes iv. 246. 269. et maxime illa orationis contentio sibi intersecti regis successori auctores caedis etiam sua causa ulciscendos AS clamantis iv. 237. 253 25 seqq. Ιmpotentius eum
et intemperantius egisse chorus sentit, sed modesto tantum cauteque monet
vi 274 seq. , Apollinis suisse, qui essent noxii, indicare. Consentit ipse, ita
Vero, ut, quo ad aperiendam ejus naturam nihil argutius et significantius cogutari potest, cum aliquo animi dolore non posse cogi eos, quod nolint, sacere
Sed jam pervenimus ad eum locum v. 300-462.), ubi inscens adhuc animi se vor et tenebris tecta iracundia erumpat Ouum enim statim auctores facinoris patefa-cwndi edictis et minis non magnopere moveri intellexisset 296. , Creontis suasu Tiresiam ad partes Vocare statuerat prius quam chorus ejus unius consilio et
opera deprehendi rem posse ostenderet Accedit a Tiresias, Oedipus bonae
I Cernitur a opinio toto hoe loco, maximo his οὐ γαρ ἄν μακραν υνευ- αυτος, μὴ οὐκ ἔχων eo συμ- βολον quas xplicanda ridaetitue non longo pro dorem ad investigandum, . . facile reperirem ipso, nisi quodam modo peregrinus essem. Dicitur συμβολον ἔχειν ut σφραγῆ ἔχεις Arist. v. 213. Praeterea suspicari licet, respici cum carba quadam minguitato illud σε βολον Oedipi proprium V. 033. f
22쪽
spei plenus honorificentissime eum et observantissime salutat, rerum omnium scientiam, qua jam una reipublicae salus contineatur, in eo esse praedicat, Oraculum Delphis allatum paucis exponit, denique ut salvam arte sua Vates praestet
civitatem suppliciter orat. Sed non satisfacit precibus iresias primo terius et tectius significat, postea vero satigatus verbis apertius et gravius indicat, propterea, quod non expediat Oedipo resciscere, quod scire cupiat, se nihil in lucem prolaturum. um Vero Oedipus, quod sit vatis consilium non perspiciens, sed statim proditionem patriae eum moliri suspicans, ita ira exardescit, ut, quem paullo ante justis laudibus ornavit, ei convicia ingerat minasque intendat. Sed quasi justo
celerius iracundia ablatum se esse sentiat, Vehementer irritatum animum SSe excusat ). Ad ea iresias, quod Vere poterat, non extrinsecus allatum illum serVorem respondet, sed in ipsius animo esse situm et infixum. Ceterum tantum abest, ut, quo tendat Tiresiae oratio, intelligat animique ardorem invita ratione excitatum deservescere velit, ut per iram, quod profiteri non pudet, conscium eum et affinem caedi Lati esse criminetur. Quod quo juro faciat primo ita non intelligitur, ut invitum eum et imprudentem animi conscientia suspiciOSum et timidum sacere videatur; postea id saltem eum suspicari apparet, Creontis artibus et insidiis actum esse, ut vates primum quid sentiret expromere recusaret, deinde Vero in ipsum culpam acinoris conferret. Et habere sibi videbatur, unde id colligeret. Creon enim responsum Apollinis Delphis retulerat et adulterare potuerat
V. 603.), idem ipsi, ut Tiresiam consuleret, suaserat V. 555 s. 288. . Ut vero ipsi nihil imperio, scilicet ingenii acumine parto, sui carius, ita Creontem
imperium sibi ereptum assectare ad eamque rem opera Vatis uti putat. Itaque caecitatem iresiae exprobrat, in quaestu ac lucro eum videre, in caeteris omnibus caecutire V. 391 sqq. criminatur, in sua contra sapientia soluto Sphingis aenigmate probata gloriatur. In his omnibus praeter insignem illam animi impotentiam, iracundiam, arrogantiam, superbiam, incredibilem quendum divini vatis contemptum emi non jam mirabimur. Neque enim tum 'lum intemperantius in iresiam invectus est, sed nunquam multum ei tribuisse, Vel ut rectius dicamus, nunquam ante eum com
I v. 337 οργην ἐμέμην-την ἐμην acerbe dicta a Tiresia mei anim naturam , quae te ad iram excitet, vituperas; nam iram Oedipus non exprobaverat tum quae sequuntur mi σὴν ν μου ναιου - ου κατεῖδει do iracundia in ipsius animo habitante, non de Iocasta, quod . emannus voluit cum Eustath ad Il. . p. 755 sqq. intelligenda. Nam id agitur, ut vates eum in suum ipsius animum introspicere jubeat. ἰ
23쪽
suluisse videtur. Hoc inde existimari potest, quod eum tum grassante pestilentia non ante jam consuluit, quam Delphos consultum misit, quod non Suo, sed Creontis, O silio arcessivit, id quod minime ita una tragoediae compositione factum est, quod ipse ita de eo loquitur, ut ejus scientiam usu cognitam habere non possit v. 433. , denique quod ita demum causam esse intelligitur, cur Vatem regnum a se ad Creontem translaturum esse suspicetur V. 400. . Nam si apud ipsum eadem fuisset auctoritate, qua apud Creontem futurus esse putabatur, quid tamdem impelleret ad eas insidias, quas moliri arguitur omnino vero nihil causae videbatur esse Oedipo, quare consuleret. Nam cui ipse ingenii acumine praestitisset, quid eum in consilium adhiberet Hoc vero existimari ex iis quoque intelligitur, quae e Creonte quaerit et audit v. 555 seqq. , Atque hic vatis contemptus omnino Deorum cultum eum neglexisse et contempsisse ostendit, Postea enim primum impia illa Iocastae dicta, quae castigat statim chorus cantico pietatis plenissimo, ipse proba b. 85T tum responsa Apollinis nihili aestimanda osso jactat sv. 964.3; deniqIi quod Creon eum, quum jam quibus in malis Versaretur, intellexisset, nihil sine eorum numine faciendum esse monet et iis obtemperare jubet, ad eandem rem probandam pertinet 3. Ceterum ad reliqua animi vitia, quae jam notarimus, tam prope accedit eorum contemptus, ut si nihil de eo dictum esset, facile eum in animo ejus latuisse crederes. Quod tum Vero, quum ex angustiis se expedire non posse Videtur, ad Deos et Vates confugit, quam maximo parcum Deorum cultorem eum esse et religionum negligentem demonstrat. Sed ut supra jam vidimus Oedipum ea, quae maxime ante oculos prisposita essent, non videre et ad remotiora semper sestinare, ita hoc loco plane eum in sole caligare offusisque menti tenebris in iis, quae ad ipsum pertinent, nihil intelligere apparet Tiresias enim culpam caedis expianda in o collatam ita in illum dicit, ut eum ipsum tali percussorem esse, suo edicto exsecrationibusque.
πας οὐδὲν ἐστι si ντα τὸν μον φέρει Ad ea Oedipus: καλῶς ἄπα--σα- ἄν ἐξειροπο -- εἰ μὴ 'κορε ζων ἡ τεκουσα. Non sunt autem hae commoti animi, sed tranqusis deliberantis eoque magis quae sit ejus natura monstrare Possunt. 2 V. I 45 - - συ νυν 'αν τλθε πιστιν φέροις.
24쪽
teneri, cum matre denique indesiis nuptiis coniunctum esse dictitet. Quasi omnia quum fraudis et insidiarum esse clamet, idem mox eum, quod tum, quam facinorum culpam serat, non videat, luminibus amissis e patria ejectum peregro vagaturum esse Ostendit diris patris et matris precibus agitatum postremo eadem
accuratius exponit, ut nihil Oedipus audiat, nisi omnia oraculo illo olim edita ab ipso ad exitum esse perducta. Haec quum legimus, haud dubie quaerendum esse putamus, quid maxime uerit, nod poeia in his exponendis tantum studii
poneret, ut Vatem ter eadem Xplicare Vellet, primo levius rem significantem, deinde clarius illustrantem, postremo Vetus illud oraculum ipsi consulenti editum in memoriam redigentem Nimirum quum ne ita quidem sentiret Oedipus, quis esset, quidque fecisSet, apparere putabat, eum aliena et remotiora curare et cognoscere, sua et proxima negligere et quae animi esset levitas et securitas
ignorare. Atque nihil plane commovetur iis, quae exprobrat iresias, nihili iacit, quod ipse suorum malorum dicitur esse auctor V. 379. et in alios transferre culpam sv. 338. . Ne tum quidem satis attendit et prudentiae suae laudem imminui videt, quum sorte ortuna actum esse dicit Vates, ut aenigma Sphingis solveret; imo quidquam sua referre negat, utrum ea Oriun ad interitum ducatur servata enim civitate sempitemam se peperisse gloriam V 441. . In his tamen omnibus hoc insigno est, quod illata parentum mentione graViter pungatur animus, ut, quii sint, cupido quaerat et, quod nihil certi respondeatur, id ipsum queratur. Illatum id hoc loco ita ost, ut quod eum olim Corintho proficisci et Deum Delphicum adire coegerit, id etiam tunc in animo infixum haerere, sed temporis
diuturnitate obscuratum et obrutum Sse intelligamus. In eo ipso vero cernitur illa animi levitas et securitas, quae nulla re nisi incitamentis extrinsecus allatis cum terrore quodam commoveri potuit. Confitendum tamen est, perculsum eum .esse suscitata illius oraculi memoria et jam placatius erre Tiresia dicta. Ita certe tacitus ab eo discedit, ut eum omnes cogitationes in recolendis Vitae ante
Neque vero is suit, qui in suis rebus diu haereret cogitabundus facileque
resipisceret. Qua re mox redit in cenam, iramque in Creuntem evomit, qui ad diluenda et purganda crimina ante in se collata processit Eum enim quum regnum assectare pro certe habeat, hoc maxime indignatur, quod se tam vel
ignavum vel tultum esse putet V. 536.ὶ, ut consilium facile ad exitum perducere possit. Ita nisi de se existimaret, nihil scilicet ejusmodi eum ausurum. Haec vero, quam Suspicatur, ignaviae Vel Stultitiae opinio homini sagacitatem suam et
25쪽
sapientiam admiranti ita stomachum movet, ut illum causam suam dicere vetet et,
quid ipsi de illo fieri placeat, serociter plane pro imperio decernere velit j. Pervincit tamen Creon, ut causam defendere liceat, et crimina, quibus satis speciose circumveniri Videbatin inania esse docet v. 583 seqq. . Sed non vult edoceri melius Oedipus i. Quare, quamquam prudenter principes civitatis
dehortantur sv 616. , stat tamen sententia Vindicare Supplicio, quam concepit, suspicionem et metum incolumi enim Creonte e Stare posse desperat V. 658. . Qui quum regiam sententiam temere pronuntiatam Sse queratur nec patienter et humiliter erre velit, it ad exsecrabilem iram et furorem esseratur, ut jam nihil Supra esse possit j. Eo autem quum deducta res sit, ut animi serocia et iracundia non jam os sit intendi magis et augeri, unde prosecti simus respiciamus quoque pervenerimus Videamus. Hoc igitur propositum Oedipo fuerat, ut Lati percussores reperiret repertosque Vel summo supplicio afficeret vel o patria ejiceret atque ita amictam pestilentia civitatem erigeret. Ad eam rem Omnes cogitationes, consilia, Studia contulerat et contulisse videri volebat. Sed quid peragitur Τ imirum ea ipsa res, quae quaeritur, e conApectu aufertur, simul ac Tiresias in conspectum venit, eoque longius recedit, quo apertius is id quod edipus postulet, in medium prolaturum se esse negat. Verum est, arcessivit Oedipus vatem reipublicae causa et reipublicae nomine eum salutare consilium afferro justamque patriae communi
omnium parenti gratiam referre jubet v. 303. 322.3. Sed ubi iresias, ita ut supra Vidimus, quod jubetur proloqui recusat, Oedipus statim ad iram abripitur, et acerbis eum criminosisqu Verbis insectatur. Oritur altercatio, regerit Tiresias ea, quibus ab Oedipi facinore civitatis mala profecta esse apparet, et id omnino suo eoque divino juro usus agit, ut id intelligat Oedipus et liberetur clade civ tas Oedipus contra communis Dium calamitatis prorsus oblitus totus in sua re
ειναι τε τοι σοι χωρὰ Οὐκ-ρθῶς φρονεῖς Ut supra Tiresias τὴν ὁμου ναέουσαν ργὴν ita h. l. Creon iure αυθαδίαν exprobrat. 2ὶ ιδ. λέγειν ἐν δεινος , μανθάνειν δ' ἐγὼ κακός.3 V. 628 Ke. εἰ δε ξυνιηι μηδὲν οἰδ αρκτων νωκω h. e. mihi imperandum vel si est, meum est imperare tibi et omnibus civibus, vobis omnibus parendum, dicto mihi audientes assa debetis. Quod SBquitur ino κακως ν πο-ος se ἐστὶν αρρο- hoo lacile intelligitur, quum antegressum ἀρ-ων
tantidem sit quanti με δεῖ σε Ita nihil obscuritatis et offensionis in his verbis.
26쪽
occupatus est idque unum et cogitat et contendit, ut iniuriam et ignominiam, quam illatam sibi arbitratur, graviter ulciscatur. Ne chori quidem oratio modeste
aberrantem in viam reVocantis et non id tempus esse monentis, quo suas quisque rixas per iram transigat, sed omnes, quod Deus jubeat, ad levandam civitatis
miseriam diligenter lactant, quidquam eum movet v. 404. . Porsistit in sua causa persequenda. Apparet id magis etiam et clarius, quum ferocius corripit et exagitat Creontem. Quem quum sibi persuaserit imperii esse aemulum, non sa-cile dimittit; quam contentionem ut in communi patriae calamitate gravem et detestabilem Iocasta ex aedibus progressa acerbis verbis castigat j. Quid ero ex his ossicitura oc credo, providere et consulere saluti civium Oedipum Sophocleum, ita tamen, ut eam curam suae vel irae vel cupiditati dare animi impotentia facile cogi se sinat, dolorem Vero suum nuIlis nec rationibus nec precibus condonet. Neque mirabitur hoc, qui, quae antea jam de propria hominis natura et ingenio ex hac fabula prolata sunt, meminerit. In reliquis sabulae partibus haec maxime insignia habentur. Primum qui antea explicato a Tiresia priore illo Dei Delphici responso cuIpa se teneri non sensisset, is Vinctorum expositi pueri pedum v. 17. ot trifidae Phocidis iv. 33. 16. mentione injecta Vehementer exterretur nec, quamquam omnia ad eum placandum et consolandum Iocasta effundit, sollicitudinem animi et angorem reprimere potest V. 726. 38. 47.). Externa igitur illa, loci et temporis, quo Laii caedes acta est, descriptio
et ratio, ipsius hominis statura et figura ante oculos proposita admonent, lambdinemque incutiunt, vatis Verba opertum diu tenebris facinus aperientis et prudentis homini oratio omnes inanis suspicionis nebulas dispellentis non adducunt, ut cogitationem de se ipso suscipiat in eaque mentem defigat. Atque quia nihil nisi externa illa circumspicit, nibus ad declinandum ejus sceleris crimen, quod
ullum it, utatur Suarumque rerum memoriam, quantum poteSt, fugit, sequuntur
reliqua, quae singularia et admirabilia prorsus videntur. Ita fit, ut in incredibili illa investigandi sagacitate mentis acies mirifice hebescat et in tenebris erret prudentiae opinio v. 36 846. 964. . Ita quia, quale id futurum sit, nescit, quo rem illustratum iri sperat, accidit ut magno metu atque Hrrore exagitetur
27쪽
si seqq. . Sed quid est, quod metuit et horret Non metuit ita, ut ejus
lacinoris, quod perpetravit, poeniteat v. 814 seqq. sed primum, ne culpa caedis Lati in se derivata imperium amittat et de eo dignitatis gradu, quem sapientia sua sonsequutus esse videtur, dejiciatur sci V. 658. 668 seqq. , deinde vero, ne aliquando Polybum patrem scilicet interficiat, Meropamque matrem ibi jungat, quod periculum sibi imminere suspicatur, si ipse iis, quae imprecatus sit tali
intersectoribus, teneatur et e civitate expellatur. Parricidium igitur se comm sisse ne suspicatur quidem, ne postea e terra ejectus committat, id metuit. Atque ita hoc loco mirum quoddam insipientis sapientiae et incredibilis inconstantiae signum deprehendimus. Quamquam enim non tum tantum, quum oraculum de origine consultum adierat, Polyho et Meropa natum se esse crediaderat V. 90 seqq. , sed etiam hic eos parentes suos esse ita profitetur, ut plano non dubitet v. 825.), amon, sicubi ab aliis parentum mentio insertur v. 435.ὶ facere non potest, quin, qui sint, cupidius quaerat nec ullis Iocastae, quis is sit, jam intelligentis precibus ab ea investigatione se avocari patitur v. 1060.3. Imo quum eam nolle suspicetur amplius quaeri propterea, quod fortasse humilitas quaedam generis deprehendatur, eo majorem in ea re diligentiam adhibendam putat, nihil gloriosius sibi fore opinans, quam si ortunae filius, quem se habet, ad regiam dignitatem evectus esse reperiatur. Quibus ut praefracta illa cernitur animi pertinacia nihil, quod propositum vel oblatum ost, inchoatum relinquentis, ita nihil verius acutiusque quam ipse de se dicit, dici
potest. Est sane fortunae filius, non ejus quidem, cujus ipse sentit ac praedicat, sed ejus, cujus temeritatem et inconstantiam propriam esse dicimus. Primum enim, quantum apud Sophoclem exstet, ad consilii capiendi deliberationem non suae mentis et rationis motu ipse se excitat, sed rebus extrinsecus allatis exciatari se patitur, deinde non circumspectis diligenter rerum momentis cauteque pensitatis quid facere praestet, constituit, sed quidquid ipsi maxime placet ac libet, id confidenter arripit pertinaciterque equitur, denique omnis rerum actio, si mentis ponderatur, non consilii, sed ortunae esse videtur. Hinc illud intelligiatur quare, quum plurimum videre ac sapere ibi Videtur, tum maxime praestrictam et hebetatam habeat ingenii aciem atque ibi quoque bonam de se spem alat, ubi omnia jam desperata sunt ac perdita.
At haec, quae postrema commemora imus, non minus, quam cetera, quae
de animo et moribus Oedipi exposuimus, ad unam illam tragoediae oecon miam pertinere dictitant. Qua de re quamquam saepius jam, quid sentiendum
28쪽
videretur, significavimus, haec tamen addenda sunt. Atque ut ingenu lateamur, plane contra, quam in hac quidem Sophoclis fabula fieri solet, existimandum erit. Etenim si illa oeconomia, quae quidem probari et laudari possit, cernitur in justo rerum ordine, hoc est, in recta, legitima artificiosaque dispositionciet compositione ad singula, quae sunt in re, plene ac graViter expromenda et eXplicanda accommodata, quo modo id, quod in re ipsa non sit, in eum ordianem inserri et redigi possit, vix intelligitur. Est quidem in hac re ingenio ac
Sollertiae suus concessus locus licetque poetae intexere, quibus ad exspectationem et ad admirationem erigantur animi et graviter crmmoVeantur, sed ea non licet inserre et Ornatus causa aspergere, quibus summa rei adulteretur et deformetur. Summam Butem rei, in qua tanquam cardo rctgoediae Vertatur, in natura et
animis hominum tragicorum sitam esse dicimus. Quibu qui tribuuntur mores, ii proprii ac perpetui esse debent, conservandi sunt per totam fabulam nec aliter P rSu mutandi, quam ipsorum natura et ratio Vel admittit vel postulat. Itaque Oeconomia tragoediae nihil nisi actionem rerum ab natura et consiliis hominum tragicorum proficiscentem complectitur et moderatur, non ad arbitrium poetae hominibus tragicis haec vel illa actio rerum tribuitur, ut artificiosa et gravis existat tragoediae oeconomia. Hoc sacile apparebit, si quis unius Sophoclis sabulas inter se comparaverit. Ubi personae primariae natura est simplex et constans, ibi simplex e expedita est sabulae oeconomia ubi contra animus est altus, reconditus, Varius, ad tempus Se Versans, ibi multiplex et implicata est eadem. Illud maxime cadit in Philoctetam, hoc in Oedipum. Huic igitur non eo consilio illa, quae diximus, animi vitia tribuisse poetam judicabimus, ut tenui filo argumenti perpetuitatem ad finem deduceret, sed ut, quemadmodum supra significavimus, in iis vitiis culpam ejus latere declararet. Iam vero id, quod dicimus, in describendis Oedipi moribus personaquorepraesentanda propositum sibi fuisse poeta ipse indicasse videtur. Atque reluquum est, ut hoc paucis explicemus et, quo modo illa facinora ab ipsius hominis
consiliis et Voluntate prosecta sint, Videamus.
Ut igitur in jaco v. 48 sqq. nuntii verbis, qua commissa culpa excitata sit Minervae ira discimus, ita in media hac fabula Oedipus calida sua consilia,
in quibus omnium facinorum et malorum causa est, ingenue ac libere aperit.
Ad detegenda quidem lacinora totum hunc locum v. 700-863. pertinere facile
29쪽
damus; si enim, quas Iocasta do oraculo olim edito, de filio exposito, dotali caede narrat, ea, quae iresias antea exposuerat, ill uantur et confirma tur quae de se expromit Oedipus, omnem rei, quae quaeritur, dubitationem pollunt. At vero, quemadmodum Iocasta ita producitur, ut propria ejus animi levitas, improbitas, impietas notetur, ita Oedipus totum e perit ipse. a Vero, qua antea in eo deprehendimus, hoc quoque loco at cunt. i Atque primum quidem id maxime mirum videtur, quod nihil unquam do vita ante acta cum Iocasta communicavit et tunc quoquct invitus taciturnitatem rumpit. Tum demum, quum eo deducta res est, ut ipsius quam maxime OPnoscere intersit, occisusne a se sit Laius, sollicito animo et inter spem metumque Suspenso, tanquam, qui rei exitus futurus sit, nihil pensi habens, a se impetrat, ut ea, quae celaVerat et teXerat, non aliis quidem, sed certe Iocastae v. 772.800. roganti exponat His, ut dicta sunt in conscientiam quandam culpae tacitumitate diu tectae prodi facile credas. Confirmetur ea suspicio iis, quibus poenitere Se eorum quae secerit, leviter significat, quum satis mirabilem quidem suisse dicat casum, qui Corintho abiro coegerit, non dignum tamen, cujus Bu- -- tum, quantum secerit, studii sumere Atque si usquam hoc loco aliqua culpae conscientia commovetur, sed subito tantum a velut ex animi tenebris emicat statimque Vanescit. Exprimitur enim animi sollicitudine et angore ea erroris et poenitentiae, si qua est, consessio; sibi metuit, ne, si Laium occidisse convictus sit, suis ipse edictis et imprecationibus teneatur et, quod antea vidimus, regnummi t. Itaque quum perpetrata caedis per se non poeniteat, rectius OrtaSSecontracti culpa sua oriculi consciontiam hic oprehendi dicemus. Ceterum haec omnia Sophoclis propria alii enim haec finxerant ita quidem, ut Oedipus Iocastae statim post susceptum regnum locum, ubi Lain occisus erat, monstraret t. Deinde vero, quae de vita ante acta narrat, ita composita Sunt, ut eum sua culpa in miserae fortunae discrimen adductum esse existimare possimus Omnia
30쪽
enim poeta collegit et attulit, ut et in bona et splendida fortuna Videretur constitutus et nimio sui studio pravaque dignitatis opinione in errorem abreptus. Primum autem, qui in ae variatur cita ut puerum eum apud agrestes au trusum cultu degisse erant, apud Polybum Corinthiorum regem educatur et, quin non sine causa tam accurate dicitur. Polybo et Meropa ejus uxore parentibui utituri amantissimis ML indulgentissimis, quippe quum unicus eorum haberetur filius. Deinde, quum in spem regni educari putaretur in summo rapud Omnes cives honore fuit Non igitur ignobilitate, humilitate, paupertate eum commoVeri Voluit poeta, ut X ea terra, quae pro patria esset, diseederet, sed ipse abjicit laudatam sortunam. Qua in re inprimis cernitur temeritas. Verbo enim in pu Ilis ab homine aliquo per summam ebrietatem jactato ita animus percellitur, ut existimationem suam offendi ac perdi credat nec, quae sit crapulae Vaniloquentia, cogitet; tum vero intempestive irritabilem animum esse apparet et eorum quoque, quae speciem contumeliae habent, impatientem Quae est enim ea contumelia Non esse eum ejus Viri, cujus videatur, filium, sed subditum ebrius ille jactaverat v. 80. . Hoc etiamsi vere dicebatur, non erat dedecori, modo ne legibus Atticis, sed, quod fieri debet, aetatis heroicae iure res aestimetur. Apud Homerum enim non minus ii, qui νόθοι quam qui σκοτιοι dicuntur, principum habent dignationem. Accedebat vero, quod ille id, quod probrum ipsi Videbatur, non Vere dictum esse docebatur. Ubi enim de re cum parentibus expostulaVitet quaesivit, indignabundi illi temere id actatum respondent et ita satisfaciunt, ut ipse mitigatum placatumque se suisse confiteatur. Sed ad tempus tantum in
parentum Verbis acquiescebat, verecundia et auctoritate eorum non magis quam ceterorum hominum movebatur pungebat res animum semporque Succurrebat adeo, ut ne inscio quidem et invito patre et matre Delphos consultum abire
His omnibus diligentissime a poeta compositis, qui proditur animus' hominis; credo, temere, contumaciter, impie consilia sua capientis et peragentis Mecautem consilia a libero ipsius animi motu proficisci nemo non videt in his ipsis consiliis principium et causam insequentium lacinorum esse apparet. Itaque dubitari non potest, quin poeta Oedipo suo culpam illam , quam quaerimus,
tribuendam esse significare voluerit.
Id ex iis quoque intelligetur, quae statim addenda sunt. Facile credas Oedipum primo ancipiti consilio sumpto graduque prolato inevitabili quodam rerum nexu et animi errore ad facinora illa patranda esse protractum Quod