De Oedipi Sophoclei culpa commentatio [microform]

발행: 1850년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

qua ratione caedem actam esse fingat poeta, Videndum. Et locum quidem Aeschylus Dea, quae prisca Boeotiorum traditione pervagata erant, tenens, apud Potnias, inserioris Boeotia oppidulum, Potniadum Dearum, Cereris et Persephonae, cultu inclutum esse scripserat; qua re, quum rinnyes quoque Potniades appellent si, uti potuerunt, ut Oedipum sacrum Eumenidibus fuisse dicerent. Sed de hac re nihil est apud Sophoclem. Is enim quum eandem rem tranS-serat ad angustissimas illas tradae Phocidis fauces, ab hoc ipso Oedipi et

tali concursu nominis celebritatem nactas, aliud eum consilium secutum esse putabimus. Videtur autem hoc fuisse, ut statim appareret, eum esse animum Oedipi, a quo id, quod Deus Delphicus modo praedixerat, facile proficisceretur. Ea enim est loci natura, ut homo se X et iracundus obviam venientium impedimento facile offendi et lacessi potueri Quid vero de re ipsa est apud poetam ΤRedit Oedipus Delphis diro illo de parentibus oraculi responso accepto, idque eo

consilio, u Corinthum, quam putabat suam esse patriam. fugeret. Incedit pedibus per illas auces, occurrit Laius Daulide ut videtur curru vectus. Qui quod non de via deflectit et ipsum, ut dicit, per Vim decedere cogit, per iram aurigam percutit, tum currum praeteriens, quum a rege stimulis petatur, et ipsum et omnes comites trucidat. Hac in re minus sere notabile atque insigne est, quod caeca statim ira animique impotentia aufertur, quam quod etiam tum, quum ipso haec narrat, graviores aequo et merito poena illos dedisse, hoc est sensisse, quem Iacessissent, aperio profitetur. Neque temere poeta et hunc ingenuitatis colorem inducit ita enim omnia, quo modo caedem ille secerit, monstrant. Primum enim quanta arrogantiae et superbia est postulare, ut currus sibi decedat

idquo in iis maximo angustiis quantae iracundiae eum, qui postulata, antequam prolata sunt, sacere negligat, caedere Nam quod se per vim de via extrusum osse dicit id non ejusmodi esse apparet, ut malo consilio et cum superbia

32쪽

illata ei sit muria, sed ut eo obviam Vehiculo eunte et non cedente non fieri non potuerit. Deinde quod non satis habuit par pari referre, si quid reserendum esset, Sed regem ipsum Omnesque comites obtruncaVit, quanta animi serocia suerit, aperte monstratur Magis quoque haec Omnia qualia sint intelligetur, quis, quae de eadem re apud alios traduntur, comparaverit. Nusquam enim in hac re, quantum Video, tanta, quanta apud Sophoclem, Oedipi temeritas, insolentia et iracundia cernitur. Atque apud uripidem in qui eodem loco haec acta scripsit, quum ObViam actus Laio, inclamante auriga, invito quidem animo devia declinaret et currum praeteriens vulnus equorum ungulis inflictum tulisset, tum demum ira percitus injuriam caede ulciscitur. Multo etiam excusatius sa- cinus est, si, quod Apollodorus 3 narrat, ipse curru vectus iis locis obviam venit

Laio et a Polyphonte ejus auriga graviter lacessitus Vim vi repellit. Haec Omnia, quae apud Sophoclem sunt, ut acile, quae Oedipi culpa sit, significant, ita aliud accedit, quod eodem revocari debeat. Nusquam enim, ut

paucis hoc quoque moneamus, per totam fabulam expiatam et purgatam illam caedem esse indicatur. Imo, quum, ut supra vidimus, rem ipse ae dustria celasset celatamque semper, summa demum urgente necessitate uni Iocastae iret, eam expiationem ab eo prorsus neglectam et contemptam suisse credemus.

Et tamen contemnenda non erat, nec contempta videtur ); requirebatur enim quam maxime, si quidem, quae Plato ε de ea re docet, de Graecorum consuetudine et moribus dicta esse existimare licet, Pertinet hoc ad Ilam, quam Supra notavimus, caerimoniarum et legum divinarum negligentiam Deorumquc ipsorum contemptum a nulla quidem re nisi a temeritate animi et suae sapientiae viriumque admiratione prosectum. Reliquum est, ut paucis de ea re exponamus, qua maXime Oeta suam cul-

4 Plato. Lem. α. p. 865 seqq. Naxime huc partinent, quae de caede per ram commissa disputan tu p. 866 et 6 .

33쪽

pam Oedipo tribuendam esse monstrasse Videtur. Regnare per hanc sabulam ironiam illam, quam dicunt, divinam omnes sere consentiun Et vere id existimari non potest negari. Nudabitur ea primum, si quis diligentius ea attenderit et inspexerit, quae ambigue dicta sunt, hoc est, ea, quae ita ut dicta sunt, intelliguntur quidem, sed simul id sententiae habent, ut loquentes, longe aliter,

quam ipsi sentiunt, ea sutura tristemque atque acerbum eventum habitura esse, non Videant. Gravissime his animi commoventur, si ipse Oedipus ea proloquitur et jactat. Ea vero tam multa sunt, in priore maxime sabulae parte, et ad intelligendum poetae consilium tam gravia, ut in iis illustrandis parum curae et diligentiae positum esse hucusque ab interpretibus jure mireris. Nam non ea solum huc revocanda Sunt, quae satis aperta Videntur, sed etiam ea, quae tecta quasi latent, indaganda. Deinde vero facilius ironia illa iis cognoscitur, quae Oedipus

peragere sibi proponit. Ea enim mirum plane est, qua ratione Omnia contra, quam ipse et censeat et Velit, eveniant. Hoc Vero, quod hujus est ironiae, adeo non accidit ortuito, ut totius tragoediae consilium, vim ac graVitatem continecti. Quod quum animadverteretur, duram illam sati vim, qua exerceretur homo innocens, mitigari ea re et excusari putaverunt. Quod quo modo fiat vel fieri possit, equidem non satis assequor; Videtur potius a Vis ita augeri, ut iniqua, crudelis, exsecrabilis haberi debeat. Quorsum enim tendit omnino ea ironia nempe non eo, ut homines miseri et Ortuna, non culpa, calamitos ludantur et rideantur clementiam et misericordiam et agitant ii et impetrant. Itaque si Sophocles Oedipi culpa omnino Vacantis verba et consilia ironiae acumine perstrinxisset, non minus ab humanitatis quam ab artis legibus aberrasset. Quod quum non concedatur nec possit concedi, eundem apud eum, qui ubique est, ironiae locumdatum esse Vel licet existimare Vel necesse est. Datur autem, ut satis inter omnes constat, ironiae locus, ubi aut nimia prudentiae, sapientiae aliarumque virtutum opinio inaniter se jactat, aut aliqua animi Voluntatisque confidentia res magnas etiam laudabiliter peragere conatur Viribus parum sufficientibus. Non ea, quae bona, non, quae mala sunt, ironiae facetiis vel salibus insectanda videntur, sed quae stultitiae et perversitatis propria habentur, ea putantur exagitanda. Haec autem Omnia quam maxime cadunt in Oedipum. Is enim, ut Sophocles quidem voluit, fuit animus, ut totus suus esse, suis stare viribus vellet nec almnde pendere ea suae sapientiae opinio fecit, ut ceteros homines prae se

despiceret, atque si quid ab iis suis consiliis impedimenti objectum videretur, ad summam Ierociam et iram abriperetur ita factum est, ut Deos negligeret et con-

34쪽

temneret; ita denique actum, ut quamquam bona et laudabilia semper agitabat consilia, nihil honi ad exitum perduceret, sed in summam miseriam ipse incidore aliosque deduceret. In hanc igitur hominis insipientem sapientiam et imp tentem potentiam poeta divinam illam ironiam inimisit o tragoediam plane e sectam omnibusque numeris absolutam reliquit. Nam nimia illa rudontia opinio viriumque fiducia et metu eo, quem tragicum dicunt, et misericordia incredibiliter animos commoVet.

SEARCH

MENU NAVIGATION